Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

jueves, 1 de julio de 2010

MISA VOTIVA POR CUALQUIER NECESIDAD

Del Misal Romano de San Pío V

Missa pro quacúmque necessitáte
  
Introitus. Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 77, 1. Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Ineffábilem misericórdiam tuam, Dómine, nobis cleménter osténde: ut simul nos et a peccátis ómnibus éxuas; et a pœnis, quas pro his merémur, erípias. Per Dóminum.
  
Léctio Jeremíæ Prophétæ.
Jer. 14, 7-8 et 9.
 
Si iniquitátes nostræ respónderint nobis: Dómine, fac propter nomen tuum, quóniam multæ sunt aversiónes nostræ: tibi peccávimus. Exspectátio Israël, salvátor ejus in témpore tribulatiónis. Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen tuum invocátum est super nos, ne derelínquas nos, Dómine, Deus noster.
 
Graduale. Ps. 43, 3-9. Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudísti. 
℣. In Deo laudábimur tota die: et in nómine tuo confitébimur in sǽcula.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 78, 9-10. Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:

Tractus. Ps. 24, 17-18 et 1-4. De necessitátibus meis éripe me, Dómine: vide humilitátem meam et labórem meum: et dimitte ómnia peccáta mea.
℣. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei.
℣. Étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur: confundántur omnes faciéntes vana. 
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja.  
℣. Ps. 78, 9-10. Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? Allelúja.
℣. Ps. 30, 8. Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, quóniam respexísti humilitátem meam: salvasti de necessitátibus ánimam meam. Allelúja.
  
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 11, 22-26. 
 
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Habete fidem Dei. Amen, dico vobis, quia, quicúmque díxerit huic monti: Tóllere et míttere in mare, et non hæsitáverit in corde suo, sed credíderit, quia, quodcúmque díxerit, fiat, fiet ei. Proptérea dico vobis: Omnia quæcúmque orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et evénient vobis. Et cum stábitis ad orándum, dimíttite, si quid habétis advérsus áliquem: ut et Pater vester, qui in cœlis est, dimíttat vobis peccáta vestra. Quod si vos non dimiséritis: nec Pater vester, qui in cœlis est, dimíttet vobis peccáta vestra.
  
Offertorium. Ps. 137, 7. Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me, Dómine: et super iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera lua. (T.P. Allelúja.)

SECRETA
Puríficet nos, Dómine, quǽsumus, múneris præséntis oblátio: et dignos sacra participatióne perfíciat. Per Dóminum.
   
Communio. Ps. 118, 49-50. Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spemdedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea. (T.P. Allelúja.)
  
POSTCOMMUNIO
Præsta, quǽsumus, Dómine: ut, terrenis afféctibus expiáti, ad superni plenitúdinem sacraménti, cujus libávimus sancta, tendámus. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)