Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 15 de agosto de 2010

MISA DE LA ASUNCIÓN DE LA BIENAVENTURADA VIRGEN MARÍA

Del Misal Romano de San Pío V
 
Die 15 Augusti
IN ASSUMPTIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Duplex I classis cum Octava communi
  
Introitus. Ap. 12, 1. Signum magnum appáruit in cœlo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus ejus, et in cápite ejus coróna stellárum duódecim. Ps. 97, 1. Cantáte Dómino cánticum novum: quóniam mirabília fecit. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui ImmaculátamVírginem Maríam, Fílii tui genitrícem, córpore et ánima ad cœléstem glóriam assumpsísti: concéde, quǽsumus; ut, ad superna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per eúndem Dóminum.
 
Léctio libri Judith
Judith 13, 22-25; 15, 10.
 
Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu, fília, a Dómino Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit cœlum et terram, qui te diréxit in vúlnera cápitis príncipis inimicórum nostrórum; quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri. Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. 
 
Graduale. Ps. 44, 11-12 et 14. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam, et concupíscit rex decórem tuum. 
℣. Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, in fímbriis áureis circumamícta varietátibus. 
 
Allelúja, allelúja. ℣. Assumpta est María in cœlum: gaudet exércitus Angelórum. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 1, 41-50.
 
In illo témpore: Repléta est Spíritu Sancto Elisabeth et exclamávit voce magna, et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi ut véniat mater Dómini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum; et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus, et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum. 
 
Credo.
  Offertorium. Gen. 3, 15. Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus. 
 
SECRETA
Ascéndat ad te, Dómine, nostræ devotiónis oblátio, et, beatíssima Vírgine María in cœlum assumpta intercedénte, corda nostra, caritátis igne succénsa, ad te júgiter ádspirent. Per Dóminum.
  
Præfatio de Beata Maria Virginis Et te in Assumptióne: quæ dicitur per totam Octavam in omnibus Missis, quæ aliam Præfationem non exigant, juxta Rubricas.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater Omnípotens, æterne Deus: Et te in Assumptióne beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem ruam láudant Ángeli, adórant Domininatiónes, tremunt Potestátes Cœli, cœlorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concelébrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communio. Luc. 1, 48-49. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna qui potens est.
 
POSTCOMMUNIO
Sumptis, Dómine, salutáribus sacraméntis: da, quǽsumus; ut, méritis et intercessióne beátæ Vírginis Maríæ in cœlum assúmptæ, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum nostrum.
   
Infra Octavam Missa dicitur ut in Festo; et pro Orationibus juxta diversitatem Temporum assignatis, dicitur:
 
2. Oratio de Spiritu Sancto
ORATIO
Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére.  
SECRETA
Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda..
POSTCOMMUNIO
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fœcúndet.  
3. contra persecutores Ecclesiæ
ORATIO
Ecclesiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces placátus admítte: ut, destrúens adversitatibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertáte. Per Dóminum.
  
SECRETA
Protége nos, Dómine, tuis mystériis serviéntes: ut, divínis rebus inhæréntes, et córpore tibi famulémur et mente. Per Dominum.

POSTCOMMUNIO
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjácere perículis. Per Dóminum nostrum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)