Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 2 de enero de 2011

MISA DEL SANTÍSIMO NOMBRE DE JESÚS

Del Misal Roamno de San Pio V



Dominica inter Circumcisionem et Epiphaniam vel, si ipsa non occurrat, die 2 Januarii
SANCTISSIMI NOMINIS JESU
duplex II classis

Introitus. Phil. 2, 10-11. In nómine Jesu omne genu flectátur, coeléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. Ps. 8, 2. Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! . Glória Patri.

ORATIO
Deus, qui unigénitum Fílium tuum constituísti humáni géneris Salvatórem, ei Jesum vocári jussísti: concéde propítius; ut, cujus sanctum nomen venerámur in terris, ejus quoque aspéctu perfruámur in coelis. Per eúndem Dóminum.

Léctio Actuum Apostolorum
Act. 4, 8-12.

In diébus illis: Petrus, replétus Spíritu Sancto, dixit: Príncipes pópuli et senióres, audíte: Si nos hódie dijudicámur in benefácto hóminis infírmi, in quo iste salvus factus est, notum sit ómnibus vobis et omni plebi Israël: quia in nómine Dómini nostri Jesu Christi Nazaréni, quem vos crucifixístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. Hic est lapis, qui reprobátus est a vobis ædificántibus: qui factus  est in caput ánguli: et non est in alio áliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub coelo datum homínibus, in quo opórteat nos salvos fíeri.

Graduale. Ps. 105, 47. Salvos fac nos, Dómine, Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in glória tua.
. Isai. 63, 16. Tu, Dómine, Pater noster et Redémptor noster: a sǽculo nomen tuum.

Allelúja, allelúja. . Ps. 144, 21. Laudem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 79, 20 et Cant 2, 14. Dómine, Deus virtútum, convérte nos: et osténde fáciem tuam, et salvi érimus: sonet vox tua in áuribus meis. Vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra nimis.
. Cant.1, 2. Oleum effúsum nomen tuum, Jesu: ideo adolescéntulæ dilexérunt te.

Tempore autem Paschali omií titur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja.
. Ps. 144, 21. Laudem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. Allelúja.

Allelúja. . Ibid., 1. Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini sancto tuo, Jesu, in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 2, 21.

In illo témpore: Postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur Puer: vocátum est nomen ejus  Jesus, quod vocátum est ab Angelo, priúsquam in útero conciperétur.

Credo.

In Missis votivis post Septuasesimam in fine sequentis Offerorii Allelúja omittitur.

Offertorium. Ps. 85, 12 et 5. Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum: quóniam tu, Dómine, suávis et mitis es: et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te, allelúja.

SECRETA
Benedíctio tua, clementíssime Deus, qua omnis viget creatúra, sanctíficet, quǽsumus, hoc sacrifícium nostrum, quod ad glóriam nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, offérimus tibi: ut majestáti tuæ placére possit ad laudem, et nobis profícere ad salútem. Per eúndem Dóminum.

Præfatio de Nativitáte.

In Missis votivis post Septuagesimam in fine sequentis Communionis Allelúja omittitur.

Communio. Ps. 85, 9-10. Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Dómine, et glorificábunt nomen tuum: quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: tu es Deus solus, allelúja.

POSTCOMMUNIO
Omnípotens ætérae Deus, qui creásti et redemísti nos, réspice propítius vota nostra: et sacrifícium salutáris hóstiæ, quod in honórem nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, majestáti tuæ obtúlimus, plácido et benígno vultu suscípere dignéris; ut grátia tua nobis infúsa, sub glorióso nómine Jesu, ætérnæ prædestinatiónis titulo gaudeámus nómina nostra scripta esse in coelis. Per eúndem Dóminun.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)