NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

viernes, 25 de marzo de 2016

SAGRADO TRIDUO PASCUAL: MISA DE PRESANTIFICADOS DEL VIERNES SANTO

Del Misal Romano de San Pío V

Feria VI
IN PARASCEVE
Statio ad S. Crucem in Jerusalem — duplex I classis

In Choro, dicta Nona, Sacerdos et Ministri induti paramentis nigri coloris, sine luminaribus et incenso, procedunt ad Altare: et ante illud prostrati aliquamdiu orant. Interim Acolythi unam tantum tobaleam extendunt super Altare. Sacerdos cum Ministris facta oratione ascendit ad Altare, et osculatur illud in medio: deinde Lector accedit ad legendum Prophetiam in loco, ubi legitur Epistola, et incipit eam sine titulo: quam etiam  acerdos legit submissa voce apud Altare in cornu Epistolæ.

Léctio Osee Prophétæ
Osee 6, 1-6. 

Hæc dicit Dóminus: In tribulatione sua mane consúrgent ad me: Veníte, et revertámur ad óminum: quia ipse cepit, et sanábit nos: percútiet, et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies: in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu ejus. Sciémus, sequemúrque, ut cognoscámus Dóminum: quasi dilúculum præparátus est egréssus ejus, et véniet quasi imber nobis temporáneus et serótinus terræ. Quid fáciam tibi, Ephraim? Quid fáciam tibi, Juda? misericórdia vestra quasi nubes matutína: et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi in prophétis, occídi eos in verbis oris mei: et judícia tua quasi lux egrediéntur. Quia misericórdiam vólui, et non sacrifícium, et sciéntiam Dei, plus quam holocáusta.

Et non respondetur Deo grátias, quod servatur etiam post Lectionem sequentem.

Tractus. Hábacuc 3. Dómine, audívi audítum tuum, et tímui: considerávi ópera tua, et expávi.
℣. In médio duórum animálium innotescéris: dum appropinquáverint anni, sognoscéris: dum advénerit tempus, osténdens,
℣. In eo, dum conturbáta fúerit ánima mea: in ira, misericórdiæ memor eris. 
℣. Deus a Líbano véniet, et Sanctus de monte umbróso et condénso.
℣. Opéruit cœlos majéstas ejus: et laudis ejus plena est terra.

Finito Tractu, Sacerdos in cornu Epistolæ dicit: Orémus, Diaconus: Flectámus génua, et Subdiaconus: Leváte.

ORATIO
Deus, a quo et Judas reátus sui pœnam, et confessiónis suæ latro prǽmium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, divérsa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur: Qui tecum.

Subdiaconus in tono Epistolæ similiter sine titulo cantat sequentem Lectionem:

Exodi 12, 1-11. 

In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen et Aaron in terra Ægýpti: Mensis iste vobis princípium ménsium primus erit in ménsibus anni Loquímini ad univérsum cœtum filiórum Israël, et dícite eis: Décima die mensis hujus tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas. Sin autem minor est númerus, ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum, qui junctus est dómui suæ, juxta númerum animárum, quæ suffícere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: juxta quem ritum tollétis et hædum. Et servábitis eum usque ad quartam décimam diem mensis hujus: immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam. Et sument de sánguine ejus, ac ponent super utrúmque postem et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus. Non comedétis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus ejus et intestínis vorábitis. Nec remanébit quidquam ex eo usque mane. Si quid resíduum fúerit,  igne comburétis. Sic autem comedétis illum: Renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase (id est tránsitus) Dómini.

Tractus. Ps. 139, 2-10 et 14. Eripe me, Dómine, ab homine malo: a viro iníquo líbera me. 
℣. Qui cogitavérunt malítias in corde: tota die constituébant proélia. 
℣. Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: venénum áspidum sub labiis eórum. 
℣. Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: et ab homínibus iníquis libera me. 
℣. Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: abscondérunt supérbi láqueum mihi. 
℣. Et funes extendérunt in láqueum pédibus meis: juxta iter scándalum posuérunt mihi. 
℣. Dixi Dómino: Deus meus es tu: exáudi, Dómine, vocem oratiónis meæ.
℣. Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: obúmbra caput meum in die belli. 
℣. Ne tradas me a desidério meo peccatóri: cogitavérunt advérsus me: ne derelínquas me, ne umquam exalténtur. 
℣. Caput circúitus eórum: laDor labiórum ipsórum opériet eos. 
℣. Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: et habitábunt recti cum vultu tuo.

Finito Tractu, dicitur Passio super nudum pulpitum: quam Celebrans submissa voce legit in cornu Epistolæ.

Pássio Dómini nostri Jesu Christi secúndum Joánnem
Joann. 18, 1-40; 19, 1-42. 

In illo témpore: Egréssus est Jesus cum discípulis suis trans torréntem Cedron, ubi erat hortus, in quem introívit ipse et discípuli ejus. Sciébat autem et Judas, qui tradébat eum, locum: quia frequénter Jesus convénerat illuc cum discípulis suis. Judas ergo cum accepísset cohórtem, et a pontifícibus et pharisǽis minístros, venit illuc cum latérnis et fácibus et armis. Jesus ítaque sciens ómnia, quæ ventúra erant super eum, procéssit, et dixit eis: Quem quǽritis? C. Respondérunt ei: S. Jesum Nazarénum. C. Dicit eis Jesus: Ego sum. C. Stabat autem et Judas, qui tradébat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abiérunt retrorsum, et cecidérunt in terram. Iterum ergo interrogávit eos: Quem quǽritis? C. Illi autem dixérunt: S. Jesum Nazarénum. C. Respóndit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quǽritis, sinite hos abíre. C. Ut implerétur sermo, quem dixit: Quia quos dedísti mihi, non pérdidi ex eis quemquam. Simon ergo Petrus habens gládium edúxit eum: et percússit pontíficis servum: et abscídit aurículam ejus déxteram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gládium tuum in vagínam. Cálicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? C. Cohors ergo et tribúnus et minístri Judæórum comprehendérunt Jesum, et ligavérunt eum: et adduxérunt eum ad Annam primum, erat enim socer Cáiphæ, qui erat póntifex anni illíus. Erat autem Cáiphas, qui consílium déderat Judǽis: Quia expédit, unum hóminem mori pro pópulo. Sequebátur autem Jesum Simon Petrus et álius discípulus. Discípulus autem ille erat notus pontífici, et introívit cum Jesu in átrium pontíficis. Petrus autem stabat ad óstium foris. Exívit ergo discípulus álius, qui erat notus pontífici, et dixit ostiáriæ: et introdúxit Petrum. Dicit ergo Petro ancílla ostiária: S. Numquid et tu ex discípulis es hóminis istíus? C. Dicit ille: S. Non sum. C. Stabant autem servi et minístri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciébant se: erat autem cum eis et Petrus stans et calefáciens se. Póntifex ergo interrogávit Jesum de discípulis suis et de doctrína ejus. Respóndit ei Jesus: Ego palam locútus sum mundo: ego semper dócui in synagóga et in templo, quo omnes Judǽi convéniunt: et in occúlto locútus sum nihil. Quid me intérrogas? intérroga eos, qui audiérunt, quid locútus sim ipsis: ecce, hi sciunt, quæ díxerim ego. C. Hæc autem cum dixísset, unus assístens ministrórum dedit álapam Jesu, dicens: S. Sic respóndes pontífici? C. Respóndit ei Jesus: Si male locútus sum, testimónium pérhibe de malo: si autem bene, quid me cædis? C. Et misit eum Annas ligátum ad Cáipham pontíficem. Erat autem Simon Petrus stans et calefáciens se. Dixérunt ergo ei: S. Numquid et tu ex discípulis ejus es? C. Negávit ille et dixit: S. Non sum. C. Dicit ei unus ex servis pontíficis, cognátus ejus, cujus abscídit Petrus aurículam: S. Nonne ego te vidi in horto cum illo? C. Iterum ergo negávit Petrus: et statim gallus cantávit. Addúcunt ergo Jesum a Cáipha in prætórium. Erat autem mane: et ipsi non introiérunt in prætórium, ut non contaminaréntur, sed ut manducárent pascha. Exívit ergo Pilátus ad eos foras et dixit: S. Quam accusatiónem affértis advérsus hóminem hunc? C. Respondérunt et dixérunt ei: S. Si non esset hic malefáctor, non tibi tradidissémus eum. C. Dixit ergo eis Pilátus: S. Accípite eum vos, et secúndum legem vestram judicáte eum. C. Dixérunt ergo ei Judǽi: S. Nobis non licet interfícere quemquam. C. Ut sermo Jesu implerétur, quem dixit, signíficans, qua morte esset moritúrus. Introívit ergo íterum in prætórium Pilátus, et vocávit Jesum et dixit ei: S, Tu es Rex Judæórum? C. Respóndit Jesus: A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me? C. Respóndit Pilátus: S. Numquid ego Judǽus sum? Gens tua et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti? C. Respóndit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Judǽis: nunc autem regnum meum non est hinc. C. Dixit itaque ei Pilátus: S. Ergo Rex es tu? C. Respóndit Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis, qui est ex veritáte, audit vocem meam. C. Dicit ei Pilátus: S. Quid est véritas? C. Et cum hoc dixísset, íterum exívit ad Judǽos, et dicit eis: S. Ego nullam invénio in eo causam. Est autem consuetúdo vobis, ut unum dimíttam vobis in Pascha: vultis ergo dimíttam vobis Regem Judæórum? C. Clamavérunt ergo rursum omnes, dicéntes: S. Non hunc, sed Barábbam. C. Erat autem Barábbas latro. Tunc ergo apprehéndit Pilátus Jesum et flagellávit. Et mílites plecténtes corónam de spinis, imposuérunt cápiti ejus: et veste purpúrea circumdedérunt eum. Et veniébant ad eum, et dicébant: S. Ave, Rex Judæórum. C. Et dabant ei álapas. Exívit ergo íterum Pilátus foras et dicit eis: S. Ecce, addúco vobis eum foras, ut cognoscátis, quia nullam invénio in eo causam. C. (Exívit ergo Jesus portans corónam spíneam et purpúreum vestiméntum.) Et dicit eis: S. Ecce homo. C. Cum ergo vidíssent eum pontífices et minístri, clamábant, dicéntes: S. Crucifíge, crucifíge eum. C. Dicit eis Pilátus: S. Accípite eum vos et crucifígite: ego enim non invénio in eo causam. C. Respondérunt ei Judǽi: S. Nos legem habémus, et secúndum legem debet mori, quia Fílium Dei se fecit. C. Cum ergo audísset Pilátus hunc sermónem, magis tímuit. Et ingréssus est prætórium íterum: et dixit ad Jesum: S. Unde es tu? C. Jesus autem respónsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilátus: S. Mihi non lóqueris? nescis, quia potestátem hábeo crucifígere te, et potestátem hábeo dimíttere te? C. Respóndit Jesus: Non habéres potestátem advérsum me ullam, nisi tibi datum esset désuper. Proptérea, qui me trádidit tibi, majus peccátum habet. C. Et exínde quærébat Pilátus dimíttere eum. Judǽi autem clamábant dicéntes: S. Si hunc dimíttis, non es amícus Cǽsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradícit Cǽsari. C. Pilátus autem cum audísset hos sermónes, addúxit foras Jesum, et sedit pro tribunáli, in loco, qui dícitur Lithóstrotos, hebráice autem Gábbatha. Erat autem Parascéve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judǽis: S. Ecce Rex vester. C. Illi autem clamábant: S. Tolle, tolle, crucifíge eum. C. Dicit eis Pilátus: S. Regem vestrum crucifígam? C. Respondérunt pontífices: S. Non habémus regem nisi Cǽsarem. C. Tunc ergo trádidit eis illum, ut crucifigerétur. Suscepérunt autem Jesum et eduxérunt. Et bájulans sibi Crucem, exívit in eum, qui dícitur Calváriæ, locum, hebráice autem Gólgotha: ubi crucifixérunt eum, et cum eo alios duos, hinc et hinc, médium autem Jesum. Scripsit autem et títulum Pilátus: et pósuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarénus, Rex Judæórum. Hunc ergo títulum multi Judæórum legérunt, quia prope civitátem erat locus, ubi crucifíxus est Jesus. Et erat scriptum hebráice, græce et latíne. Dicébant ergo Piláto pontífices Judæórum: S. Noli scríbere Rex Judæórum, sed quia ipse dixit: Rex sum Judæórum. C. Respóndit Pilátus: S. Quod scripsi, scripsi. C. Mílites ergo cum crucifixíssent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecérunt quátuor partes: unicuique míliti partem), et túnicam. Erat autem túnica inconsútilis, désuper contéxta per totum. Dixérunt ergo ad ínvicem: S. Non scindámus eam, sed sortiámur de illa, cujus sit. C. Ut Scriptúra implerétur, dicens: Partíti sunt vestiménta mea sibi: et in vestem meam misérunt sortem. Et mílites quidem hæc fecérunt. Stabant autem juxta Crucem Jesu Mater ejus et soror Matris ejus, María Cléophæ, e María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus Matrem et discípulum stantem, quem diligébat, dicit Matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. C. Deinde dicit discípulo: Ecce mater tua. C. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. Póstea sciens Jesus, quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: Sítio. C. Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori ejus. Cum ergo accepísset Jesus acétum, dixit: Consummátum est. C. Et inclináte cápite trádidit spíritum. (Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum) Judǽi ergo (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc, ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.

Quod sequitur, legitur in tono Evangelii: et dicitur Munda cor meum, sed non petitur benedíctio, et non deferuntur luminaria neque incensum, et Celebrans in fine non osculatur librum.

Post hæc autem rogávit Pilátum Joseph ab Arimathǽa (eo quod esset discípulus Jesu, occúltus autem propter metum Judæórum), ut tólleret corpus Jesu. Et permísit Pilátus. Venit ergo et tulit corpus Jesu. Venit autem et Nicodémus, qui vénerat ad Jesum nocte primum, ferens mixtúram myrrhæ et áloes, quasi libras centum. Accepérunt ergo corpus Jesu, et ligavérunt illud línteis cum aromátibus, sicut mos est Judǽis sepelíre. Erat autem in loco, ubi crucifíxus est, hortus: et in horto monuméntum novum, in quo nondum quisquam pósitus erat. Ibi ergo propter Parascéven Judæórum, quia juxta erat monuméntum, posuérunt Jesum.

Deinde Sacerdos stans in cornu Epistolæ, incipit absolute junctis manibus:  

Primus: Pro Ecclésia
Orémus, dilectíssimi nobis, pro Ecclésia sancta Dei: ut eam Deus et Dóminus noster pacificáre, adunáre, et custodíre dignétur toto orbe terrárum: subjíciens ei principátus et potestátes: detque nobis quietam et tranquíllam vitam degentibus, glorificáre Deum, Patrem Omnipoténtem.

Diaconus et Subdiaconus: Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Oratio cantatur in tono feriali Orationis Missæ, extensis manibus. Et hic modus servatur in subsequentibus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui glóriam tuam ómnibus in Christo géntibus revelásti: custódi ópera misericórdiæ tuæ; ut Ecclésia tua, toto orbe diffúsa, stábili fide in confessióne tui nóminis persevéret. Per eúndem Dóminum nostrum. ℞. Amen.

Secundus: Pro Papa (Ommititur in Sede vacante) 
Orémus et pro beatíssimo Papa nostro N., ut Deus et Dóminus noster, qui elégit eum in órdine episcopátus, salvum atque incólumem custódiat Ecclésiæ.

Diaconus et Subdiaconus: Orémus. Fléctamus génua. ℞. Leváte.

Omnípotens sempitérne Deus, cujus judício univérsa fundántur: réspice propítius ad preces nostras, et electum nobis Antístitem tua pietáte consérva; ut christiána plebs, quæ te gubernátur auctóre, sub tanto Pontífice, credulitátis suæ méritis augeátur. Per Dóminum nostrum. ℞. Amen.

Tertius: Pro Ecclésia Servus
Orémus et pro ómnibus Epíscopis, Presbýteris, Diacónibus, Subdiacónibus, Acólythis, Exorcístis, Lectó ribus, Ostiáriis, Confessóribus, Virgínibus, Víduis: et pro omni pópulo sancto Dei.

Diaconus et Subdiaconus: Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Deus, cujus Spíritu totum corpus Ecclésiæ sanctificátur et régitur: exáudi nos pro univérsis ordínibus supplicántes; ut, grátiæ tuæ múnere, ab ómnibus tibi grádibus fidéliter serviátur. Per Dóminum... in unitáte ejusdem. ℞. Amen.

Quartus: Pro Rege (Si non est coronatus, dicatur: * elécto Rege)
Orémus pro Cathólico * Rege nostro N., ut Deus et Dóminus noster súbditas illi fáciat omnes barbaras natiónes, ad nostram perpetuam pacem.

Diaconus et Subdiaconus: Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Omnípotens sempitérne Deus, in cujus manu sunt ómnium potestátes et ómnium jura regnórum: réspice ad Hispánum benígnus Régnum; ut gentes, quæ in sua feritáte confídunt, poténtiæ tuæ déxtera comprimántur. Per Dóminum nostrum. ℞. Amen.

Quintus: Pro Catechúmenis
Orémus et pro catechúmenis nostris: ut Deus et Dóminus noster adapériat aures præcordiórum ipsórum januámque misericordiæ; ut, per lavácrum regeneratiónis accépta remissióne ómnium peccatórum, et ipsi inveniántur in Christo Jesu, Dómino nostro.

Diaconus et Subdiaconus: Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Omnípotens sempitérne Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole fecúndas: auge fidem et intellectum catechúmenis nostris; ut, renáti fonte baptismátis, adoptiónis tuæ fíliis aggregéntur. Per Dóminum. ℞. Amen.

Sextus: Pro Infirmántibus et Penitentes
Orémus, dilectíssimi nobis, Deum Patrem omnipoténtem, ut cunctis mundum purget erróribus: morbos áuferat: famem depellat: apéri at cárceres: víncula dissólvat: peregrinántibus réditum: infirmántibus sanitátem: navigántibus portum salútis indúlgeat.

Diaconus et Subdiaconus: Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Omnípotens sempitérne Deus, mæstórum consolátio, laborántium fortitúdo: pervéniant ad te preces de quacúmque tribulatióne clamántium; ut omnes sibi in necessitátibus suis misericórdiam tuam gáudeant affuísse. Per Dóminum nostrum. ℞. Amen.

Septimus: Pro Conversio Hæréticis et Schismáticis
Orémus et pro hæréticis et schismáticis: ut Deus et Dóminus noster éruat eos ab erróribus univérsis; et ad sanctam matrem Ecclésiam Cathólicam atque Apostólicam revocáre dignétur.

Diaconus et Subdiaconus: Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Omnípotens sempitérne Deus, qui salvas omnes, et néminem vis períre: réspice ad ánimas diabólica fraude decéptas; ut, omni hærética pravitáte depósita, errántium corda resipíscant, et ad veritátis tuæ rédeant unitátem. Per Dóminum nostrum. ℞. Amen.

Octavus: Pro Conversio Pérfidis Judǽis
Orémus et pro pérfidis Judǽis: ut Deus et Dóminus noster áuferat velámen de córdibus eórum; ut et ipsi agnóscant Jesum Christum, Dóminum nostrum.

Non respondetur Amen, nec dicitur Orémus, aut Flectámus génua, aut Leváte, sed statim dicitur:

Omnípotens sempitérne Deus, qui étiam judáicam perfídiam a tua misericórdia non repéllis: exáudi preces nostras, quas pro illíus pópuli obcæcatióne deférimus; ut, ágnita veritátis tuæ luce, quæ Christus est, a suis ténebris eruántur. Per eúndem Dóminum. ℞. Amen.

Nonus: Pro Conversio Pagánis
Orémus et pro pagánis: ut Deus omnípotens áuferat iniquitátem a córdibus eórum; ut, relíctis idólis suis, convertántur ad Deum vivum et verum, et únicum Fílium ejus Jesum Christum, Deum et Dóminum nostrum.

Diaconus et Subdiaconus: Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Omnípotens sempitérne Deus, qui non mortem peccatórum, sed vitam semper inquíris: súscipe propítius oratiónem nostram, et líbera eos ab idolórum cultúra; et ággrega Ecclésiæ tuæ sanctæ, ad laudem et glóriam nóminis tui. Per Dóminum. ℞. Amen.

Completis Orationibus, Sacerdos deposita Casula accedit ad cornu Epistolæ, et ibi in posteriori parte anguli Altaris accipit a Diacono Crucem jam in Altari præparatam: quam, versa facie ad populum, a summitate parum discooperit, incipiens solus Antiphonam Ecce lignum Crucis, ac deinceps in reliquis juvatur in cantu a Ministris usque ad Veníte, adorémus. Choro autem cantante Veníte, adorémus, omnes se prosternunt, excepto Celebrante. Deinde procedit ad anteriorem partem ánguli ejusdem cornu Epistolæ: et discooperiens brachium dextrum Crucis, elevansque eam paulisper, altius quam primo, incipit: Ecce lignum Crucis, aliis cantantibus et adorantibus, ut supra. Deinde Sacerdos procedit ad medium Altaris: et discooperiens Crucem totaliter, ac elevans eam, tertio altius incipit: Ecce lignum Crucis, aliis cantantibus et adorantibus, ut supra.

Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pependit. ℞. Veníte, adoremus.

Postea Sacerdos solus portat Crucem ad locum ante Altare præparatum, et genuflexus ibidem eam locat: mox depositis calceamentis, accedit ad adorandam Crucem, ter genua flectens antequam eam deosculetur.Hoc facto revertitur, et accipit calceamenta, et Casulam. Postmodum Ministri Altaris, deinde alii Clerici, et laici, bini et bini, ter genibus flexis, ut dictum est, Crucem adórant. Interim, dum fit adoratio Crucis, cantantur Improperia, et alia quæ sequuntur, vel omnia vel pars eorum, prout multitudo adorantium vel paucitas requirit: quæ etiam Sacerdos sedens ad scamnum legit cum Ministris, ut infra:

Celebrans:. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.
℣. Quia edúxi te de terra Ægýpti: parásti Crucem Salvatóri tuo.
Diaconus: ℞. Agios o Theós.
Subdiaconus: ℞. Sanctus Deus.
Diaconus: ℞. Agios ischyrós.
Subdiaconus: ℞. Sanctus fortis.
Diaconus: ℞. Agios athánatos, eléison imas.
Subdiaconus: ℞. Sanctus immortális, miserére nobis.

Celebrans: ℣. Quia edúxi te per desértum quadragínta annis, et manna cibávi te, et introdúxi te in terram satis bonam: parásti Crucem Salvatóri tuo.
Diaconus: ℞. Agios o Theós.
Subdiaconus: ℞. Sanctus Deus.
Diaconus: ℞. Agios ischyrós.
Subdiaconus: ℞. Sanctus fortis.
Diaconus:. Agios athánatos, eléison imas.
Subdiaconus: ℞. Sanctus immortális, miserére nobis.

Celebrans: ℣. Quid ultra débui fácere tibi, et non feci? Ego quidem plantávi te víneam meam speciosíssimam: et tu facta es mihi nimis amára: acéto namque sitim meam potásti: et láncea perforásti latus Salvatóri tuo.
Diaconus: ℞. Agios o Theós.
Subdiaconus: ℞. Sanctus Deus.
Diaconus: ℞. Agios ischyrós.
Subdiaconus: ℞. Sanctus fortis.
Diaconus: ℞. Agios athánatos, eléison imas.
Subdiaconus: ℞. Sanctus immortális, miserére nobis.

Celebrans: ℣. Ego propter te flagellávi Ægýptum cum primogénitis suis: et tu me flagellátum tradidísti.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.
Celebrans: ℣. Ego edúxi te de Ægýpto, demérso Pharaóne in Mare Rubrum: et tu me tradidísti princípibus sacerdótum.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.
Celebrans: ℣. Ego ante te apérui mare: et tu aperuísti láncea latus meum.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.
Celebrans: ℣. Ego ante te præívi in colúmna nubis: et tu me duxísti ad prætórium Piláti.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.
Celebrans: ℣. Ego te pavi manna per desértum: et tu me cecidísti álapis et flagéllis.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.
Celebrans: ℣. Ego te potávi aqua salútis de petra: et tu me potásti felle et acéto.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.
Celebrans: ℣. Ego propter te Chananæórum reges percússi: et tu percussísti arúndine caput meum.
Diaconus et Subdiaconus: ℞.  Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.
Celebrans: ℣. Ego dedi tibi sceptrum regale: et tu dedísti capiti meo spíneam coronam.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.
Celebrans: ℣. Ego te exaltávi magna virtúte: et tu me suspendísti in patíbulo Crucis.
Diaconus et Subdiaconus: ℞.  Pópule meus, quid feci tibi? aut in quo contristávi te? respónde mihi.

Celebrans: ℣. Crucem tuam adorámus, Dómine: et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim, propter lignum venit gaudium in univérso mundo.

Ps. 66, 2. Deus misereátur nostri et benedícat nobis:
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Illúminet vultum suum super nos et misereátur nostri.

Celebrans: ℣. Crucem tuam adorámus, Dómine: et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim, propter lignum venit gáudium in univérso mundo. 
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine. * Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sústinet.

Celebrans: Hymnus ℣. Pange, lingua, gloriósi láuream certáminis, et super Crucis trophǽo dic triúmphum nóbilem: quáliter Redémptor orbis immolátus vícerit.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine.
Celebrans: ℣. De paréntis protoplásti fraude Factor cóndolens, quando pomi noxiális in necem morsu ruit: ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sústinet.
Celebrans: ℣. Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat: multifórmis proditóris ars ut artem fálleret: et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine.
Celebrans: ℣. Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis Cónditor: atque ventre virgináli carne amíctus pródiit.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sústinet.
Celebrans: ℣. Vagit Infans inter arcta cónditus præsépia: membra pannis involúta Virgo Mater álligat: et Dei manus pedésque stricta cingit fáscia.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine.
Celebrans: ℣. Lustra sex qui jam perégit, tempus implens córporis, sponte líbera Redémptor passióni déditus, Agnus in Crucis levátur immolándus stípite.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Dulce lignum dulces claves, dulce pondus sústinet.
Celebrans: ℣. Felle potus ecce languet: spina, clavi, láncea mite corpus perforárunt, unda manat et cruor: terra, pontus, astra, mundus, quo lavántur flúmine!
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine.
Celebrans: ℣. Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa víscera, et rigor lentéscat ille, quem dedit natívitas: et supérni membra Regis tende miti stípite.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sústinet.
Celebrans: ℣. Sola digna tu fuísti ferre mundi víctimam: atque portum præparáre arca mundo náufrago: quam sacercruor perúnxit, fusus Agni córpore.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert fronde, flore, gérmine.
Celebrans: ℣. Sempitérna sit beátæ Trinitáti glória: æqua Patri Filióque; par decus Paráclito: Uníus Triníque nomen laudet univérsitas. Amen.
Diaconus et Subdiaconus: ℞. Dulce lignum dulces clavos, dulce pondus sústinet.



Circa finem adorationis Crucis accenduntur candelæ super Altare: et Diaconus accipiens Bursam Corporalium, extendit Corporale more solito, et juxta illud ponit Purificatorium: et finita adoratione, Crucem reverenter accipit, et reportat ad Altare. Postea ordinatur Processio ad locum, ubi pridie Sacramentum repositum fuerat. Præcedit Subdiaconus cum Cruce inter duos Acolythos deferéntes candelábra cum cereis accensis, et Clerus per ordinem, ultimus Sacerdos cum Ministris. Cum perventum fuerit ad locum Sacramenti, accenduntur intoríicia, quæ non exstinguuntur nisi post sumptionem Sacramenti: et Sacerdos genuflectit ante Sacramentum, orat aliquantulum: Diaconus interim aperit capsulam, in qua reconditum est Corpus Domini: postea Sacerdos surgens, absque benedictione imponit incensum in duobus thuribulis, Diacono naviculam ministrante, et genuflexus incensat Sacramentum: tum Diaconus extrahens Calicem cum Sacramento de capsula, dat ad manus Sacerdotis, et tegit extremitatibus Veli, quod húmeros illius circumdat: et procedunt ordine quo venerunt: defertur baldachinum super Sacramentum: et duo Acolythi cum thuribulis continue Sacramentum incensant: interim cantatur Hymnus Vexilla Regis pródeunt.

Vexílla Regis pródeunt:
Fulget Crucis mystérium,
Quo carne carnis cónditor
Suspénsus est patíbulo.

Quo vulnerátus ínsuper
Mucróne diro lánceæ,
Ut nos laváret crímine,
Manávit unda et sánguine.

Impléta sunt quæ cóncinit,
David fidéli cármine;
Dicens: In natiónibus
Regnávit a ligno Deus.
   
Arbor decóra et fúlgida,
Ornáta Regis púrpura,
Elécta digno stípite,
Tam sancta membra tángere.

Beáta, cujus bráchiis,
Sæcli pepéndit prétium;
Statéra facta córporis
Prædámque tulit tártari.

O crux, ave, spes única;
Hoc Passiónis tempore,
Auge piis justítiam,
Reísque dona véniam.

Te summa Deus Trínitas,
Collaúdet ómnis spíritus,
Quos per Crucis mystérium,
Salvas, rege per sǽcula. Amen. 
   
Cum venerit Sacerdos ad Altare, posito super illud Calice, genuflexus rursum incensat, et accedens deponit Hostiam ex Calice super Patenam, quam Diaconus tenet: et accipiens Patenam de manu Diaconi, Hostiam sacram ponit super Corporale, nihil dicens. Si tetigerit Sacramentum, digitos abluat in aliquo vase. Interim Diaconus imponit vinum in Calicem, et Subdiaconus aquam, quam Sacerdos non benedicit, nec dicit super eam Orationem consuetam: sed accipiens Calicem a Diacono, ponit super Altare, nihil dicens: et Diaconus illum cooperit Palla: deinde imponit incensum in thuribulo absque benedictione, et incensat Oblata, Crucem et Altare more solito, genuflectens ante et post, et quandocumque transit ante Sacramentum.

Cum incensat Oblata, dicit: 
Incénsum istud, a te bene dictum, ascéndat ad te, Dómine: et descéndat super nos misericórdia tua.

Cum incensat Altare, dicit:
Ps. 140, 2-4. Dirigátur, Dómine, orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo: elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum. Pone, Dómine, custódiam ori meo, et óstium circumstántiæ lábiis meis: ut non declínet cor meum in verba malítiæ, ad excusándas excusatiónes in peccátis.


Quando reddit thuribulum Diacono, dicit: 
Accéndat in nobis Dóminus ignem sui amoris, et flammam ætérnæ cantátis. Amen.

Et ipse non incensatur.

Postea aliquantulum extra Altare in cornu Epistolæ lavat manus, nihil dicens: deinde in medio Altaris inclinatur, junctis manibus, dicit: 

In spiritu humilitátis et in ánimo contríto suscipiámur a te, Dómine: et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.

Deinde versus ad populum in cornu Evangelii, dicit more solito: 
Oráte, fratres, ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

Et per eandem viam renititur, non piticiens circulum: et consequenter, omissis aliis, dicit:
Orémus: Præcéptis salutáribus móniti, et divína institutione formáti, audémus dícere: 
Pater noster, qui es in cœlis: Sanctificétur nomen tuum: Advéniat regnum tuum: Fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Et ne nos indúcas in tentationem.
℞. Sed líberanos a malo.

Sacerdos, sub silentio dicto Amen eadem voce, qua dixit Pater noster, absolute sine Orémus in tono Orationis Missæ ferialis dicit:
Líbera nos, quǽsumus, Dómine, ab ómnibus malis, prætéritis, præséntibus et futúris: et intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genetríce María, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus Sanctis, (non signat se Patena) da propítius pacem in diébus nostris: ut, ope misericórdiæ tuæ adjúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. ℞. Amen.

Tunc Celebrans, facta reverentia usque ad terram, supponit Patenam Sacramento, quod in dextera accipiens elevat, ut videri possit a populo: et statim supra Calicem dividit in tres partes, quarum ultimam mittit in Calicem more solito, nihil dicens. Pax Dómini non dicitur, nec Agnus Dei, neque pacis osculum datur. Postmodum, prætermissis duabus primis Orationibus, dicit tantum sequentem:

Percéptio Córporis tui, Dómine Jesu Christe, quod ego indígnus súmere præsúmo, non mihi provéniat in judícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

Tunc genuflectit, et accipit Patenam cum Corpore Christi: et maxima humilitate ac reverentia dicit:
Panem cœléstem accípiam, et nomen Dómini invocábo. 

Percutit pectus suum, ter dicens:
Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

Postea signat se Sacramento, dicens:
Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.

Et sumit Corpus reverenter.

Deinde, omissis omnibus, quæ dici solent ante sumptionem Sanguinis, immediate particulam Hostiæ cum vino reverenter sumit de Calice. Et more solito facta ablutione digitorum, et sumpta purificatione, in medio Altaris inclinatus, manibus junctis, dicit:
Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.
  
Non dicitur Corpus tuum, Dómine, nec Postcommunio, nec Pláceat tibi, nec datur benedictio; sed facta reverentia Altari, Sacerdos cum Ministris discedit: et dicuntur Vesperæ sine cantu

INCIPIT (secreto)
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
   
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
  
PSALMI {ex Proprio de Tempore}
Ant. Cálicem * salutáris accípiam et nomen Dómini invocábo.
Psalmus 115
Crédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.
Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus:
O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem.
Gloria omittitur
Ant. Cálicem * salutáris accípiam et nomen Dómini invocábo.

Ant. Cum his, * qui odérunt pacem eram pacíficus: dum loquébar illis, impugnábant me gratis.
Psalmus 119
Ad Dóminum cum tribulárer clamávi: * et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, * et a lingua dolósa.
Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi * ad linguam dolósam?
Sagíttæ poténtis acútæ, * cum carbónibus desolatóriis.
Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: habitávi cum habitántibus Cedar: * multum íncola fuit ánima mea.
Cum his, qui odérunt pacem, eram pacíficus: * cum loquébar illis, impugnábant me gratis.
Gloria omittitur
Ant. Cum his, * qui odérunt pacem eram pacíficus: dum loquébar illis, impugnábant me gratis.

Ant. Ab homínibus * iníquis líbera me, Dómine.
Psalmus 139
Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prælia.
Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
Et funes extendérunt in láqueum: * juxta iter scándalum posuérunt mihi.
Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
Cadent super eos carbónes, in ignem dejícies eos: * in misériis non subsístent.
Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum injústum mala cápient in intéritu.
Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
Gloria omittitur
Ant. Ab homínibus * iníquis líbera me, Dómine.

Ant. Custódi me * a láqueo quem statuérunt mihi, et a scándalis operántium iniquitátem.
Psalmus 140
Dómine, clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
Audient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
Gloria omittitur
Ant. Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.

Ant. Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
Psalmus 141
Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant justi, donec retríbuas mihi.
Gloria omittitur
Ant. Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
 
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Cum accépisset acétum * dixit: Consummátum est: et inclináto cápite emísit spíritum. 
Canticum Beatæ Mariæ Virginis Luc. 1:46-55.
Magníficat ☩ * ánima mea Dóminum.
Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
Gloria omittitur
Ant. Cum accépisset acétum * dixit: Consummátum est: et inclináto cápite emísit spíritum.

ORATIO {ex Proprio de Tempore}
Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.
 
(secreto) Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen. 
   
(Aliquantulum altius)
Psalmus 50

Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ne projícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Gloria omittitur

Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Et sub silentio concluditur
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
    
Et denudatur Altare.

1 comentario:

  1. Unámonos y ayudemos a nuestros hermanos de Radio Cristiandad.



    La limosna cubre multitud de pecados, ayudemos a nuestros hermanos de Radio Cristiandad.
    Jesucristo Nuestro Señor pasa muchas veces vestido de mendigo, pero...
    ¿CUANTAS VECES LO RECONOCEMOS?
    No hagamos como el rico epulón hizo con el pobre Lazaro,
    hagamos mas bien como la viuda pobre.

    Estimados amigos en Cristo:
    Necesitamos de su ayuda para seguir adelante.
    Radio Cristiandad como ente, y sus integrantes, vivimos de la limosna que Uds. por caridad nos hacen. Por esto es que, desde su fundación, Radio Cristiandad, en todos sus servicios (radio, blog, banco de audio, etc.) no recibe ninguna ayuda proveniente de comercialización, ni de productos, ni percibimos nada por publicidad, habiendo renunciado a esa posibilidad expresamente. Siempre hemos creído que detrás de la publicidad existía la tremenda posibilidad de ser coaccionados en lo que debíamos comunicar.
    Lo mismo aconteció con el ámbito privado (tanto religioso como seglar). Las tentaciones han existido.
    No obstante llevamos siete años subsistiendo gracias a los que, habiendo entendido esto, se hicieron parte de ese sostenimiento para mantener nuestra independencia. Los hechos demostraron esto con creces.
    Nacimos bajo la órbita y el auspicio de la FSSPX. Cuando vimos lo que estaba pasando dentro de ella, gracias a esa libertad no coaccionada, pudimos explicitar el daño interno que estaba sufriendo. Si hubiésemos dependido económicamente de ella, quizás, no lo hubiéramos podido hacer.
    Hoy, las circunstancias económicas nos empujan a suplicar por caridad nos ayuden. Necesitamos contar con su ayuda, poca o mucha, para poder seguir combatiendo.
    Si Dios se lo permite, le rogamos nos de una limosna.
    Háganoslo saber mediante un correo electrónico a la dirección radio@cristiandadfm.com.

    ResponderEliminar

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)