NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

domingo, 12 de enero de 2014

OFICIO DE LA SAGRADA FAMILIA

Del Misal Romano de San Pío V
 
 

Dominica infra Octavam Epiphaniæ
SANCTÆ FAMILIÆ JESU, MARIÆ, JOSEPH
duplex majus
  
Introitus. Prov. 23, 24 et 25. Exsúltat gáudio pater Justi, gáudeat Pater tuus et Mater tua, et exsúltet quæ génuit te. Ps. 83, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini. . Glória Patri.
 
ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui, Maríæ et Joseph súbditus, domésticam vitam ineffabílibus virtútibus consecrásti: fac nos, utriúsque auxílio, Famíliæ sanctæ tuæ exémplis ínstrui; et consórtium cénsequi sempitérnum: Qui vivis.
 
Et fit Commemoratio Dominicæ infra Octavam Epiphaniæ:
 
ORATIO
Vota, quǽsumus, Dómine, supplicántis pópuli coelésti pietáte proséquere: ut et, quæ agénda sunt, vídeant, et ad implénda, quæ víderint, convaléscant. (Per Dóminum nostrum.)
 
Deinde Commemoratio ejusdem Octavæ:
 
ORATIO
Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti: concéde propítius; ut, qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per eúndem Dóminum.
 
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses
Col. 3, 12-17.
 
Fratres: Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis, si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.
 
Graduale. Ps. 26, 4. Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.
. Ps. 83, 5. Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te.
 
Allelúja, allelúja, . Isai. 45, 15. Vere tu es Rex abscónditus, Deus Israël Salvátor. Allelúja.
 
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
 
Tractus. Hebr. 10, 5. Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi.
. Ps. 39, 7- 8. Holocáustum et pro peccáto non postulásti: tunc dixi: Ecce, vénio.
 
. Hebr. 10, 7. In cápite libri scriptum est de me: Ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
 
Allelúja, allelúja.
. Prov. 8, 34. Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.
 
Allelúja. . Col. 3, 3. Vita nostra est abscóndita cum Christo in Deo. Allelúja.
  
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 2, 42-52.
  
Cum factus esset Jesus annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit Mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce, pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est, quod me quærebátis? Nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et Mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo. Et Jesus proficiébat sapiéntia et ætáte et grátia apud Deum et hómines. 
 
Credo.
  
Offertorium. Luc. 2, 22. Tulérunt Jesum paréntes ejus in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino.
  
SECRETA
Placatiónis hostiam offérimus tibi, Dómine, supplíciter deprecántes: ut, per intercessiónem Deíparæ Vírginis cum beáto Joseph, famílias nostras in pace et grátia tua fírmiter constítuas. Per eúndem Dóminum.
 
Pro Dominica infra Octavam Epiphaniæ.
 
SECRETA
Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium vivíficet nos semper et múniat. (Per Dóminum nostrum.)
  
Pro eadem Octava.
  
SECRETA
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, dona propítius intuére: quibus non jam aurum, thus et myrrha profértur; sed quod eísdem munéribus declarátur, immolátur et súmitur, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit.
 
Præfatio de Epiphania.

 
INFRA ACTIONEM IN OCTAVAM EPIPHANIÆ
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Unigenitus tuus, in tua tecum glória coætérnus, in veritáte carnis nostræ visibíliter corporális appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi:…
 
Communio. Luc. 2, 51. Descéndit Jesus cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis.
 
POSTCOMMUNIO
Quos coeléstibus réficis sacraméntis, fac, Dómine Jesu, sanctae Famíliæ tuæ exémpla júgiter imitári: ut in hora mortis nostræ, occurrénte gloriósa Vírgine Matre tua cum beáto Joseph; per te in ætérna tabernácula récipi mereámur: Qui vivis.
 
Pro Dominica infra Octavam Epiphaniæ.
 
POSTCOMMUNIO
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Dóminum.
  
Pro eadem Octava.
 
POSTCOMMUNIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quæ sollémni celebrámus offício, purificátæ mentis intellegéntia consequámur. Per Dóminum nostrum.
    

Initium sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann. 1, 1-14. 
 


In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. Genuflectit dicens: Et Verbum caro factum est, Et surgens prosequitur: et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritatis. 


℞. Deo grátias
  
Infra Octavam, sicubi hæc fuerit celebranda, et in Missis votivis Sanctæ Familiæ, pro Orationibus juxta diversitatem Temporum assignatis, dicitur Oratio de Spiritu Sancto, et Oratio contra persecutores Ecclesiæ.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)