Del Misal Romano de San Pío V
IN FESTO SANCTISSIMÆ
TRINITATIS
duplex I classis
TRINITATIS
duplex I classis
Introitus. Tob. 12, 6. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. Ps. 8, 2. Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! ℣. Glória Patri.
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis in confessióne veræ fídei, ætérnæ Trinitátis glóriamagnóscere, et in poténtia majestátis adoráre Unitátem: quǽsumus; ut, ejúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis. Per Dóminum nostrum.
Deinde fit Commemoratio de Dominica Prima post Pentecosten:
ORATIO
Deus, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut, in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 11, 33-36.
Rom. 11, 33-36.
O altitúdo divitiárum sapiéntiae et sciéntiæ Dei: quam incomprehensibília sunt judícia ejus, et investigábiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Dómini? Aut quis consiliárius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in sǽcula. Amen.
Graduale. Dan. 3, 55-56. Benedíctus es, Dómine, qui intuéris abýssos, et sedes super Chérubim,
℣. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli, et laudábilis in sǽcula.
Allelúja, allelúja. ℣. Ibid., 52. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in sǽcula. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 28, 18-20.
Matth. 28, 18-20.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Data est mihi omnis potéstas in coelo et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: docéntes eos serváre ómnia, quæcúmque mandávi vobis. Et ecce, ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
Credo.
Offertorium. Tob. 12, 6. Benedíctus sit Deus Pater, unigenitúsque Dei Fílius, Sanctus quoque Spíritus: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
SECRETA
Sanctífica, quǽsumus, Dómine, Deus noster, per tui sancti nóminis invocatiónem, hujus oblatiónis hóstiam: et per eam nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum. Per Dóminum nostrum.
Pro Dominica.
SECRETA
Hostias nostras, quæsumus, Dómine, tibi dicatas placátus assúme: et ad perpetuum nobis tríbue provenire subsidium. Per Dóminum nostrum.
Præfatio de Sanctissima Trinitate.
Communio. Tob. 12, 6. Benedícimus Deum coeli et coram ómnibus vivéntibus confitébimur ei: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
POSTCOMMUNIO
Profíciat nobis ad salútem córporis et ánimæ, Dómine, Deus noster, hujus sacraménti suscéptio: et sempitérnæ sanctæ Trinitátis ejusdémque indivíduæ Unitátis conféssio. Per Dóminum.
Pro Dominica.
POSTCOMMUNIO
Tantis, Dómine, repléti munéribus: præsta, quǽsumus; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum nostrum.
¶ In fine Missæ legitui Evangelium hujus Dominicæ Estote misericordes 000.
¶ Ab hac die usque ad Sabbatum ante Dominicam I Adventus inc1usive, in omnibus Missis ritus semiduplicis vel simplicis, tam de Tempore quam de Sanctis, et in Missis votivis, quæ pro re gravi et publica simul causa non sint, nisi facta fuerit Commemoratio Duplicis, vel cujuslibet Vigiliae, vel Octavæ, vel sanctæ Mariæ in Sabbato, aut Missa fuerit de beata Maria Virgine, vel de aliqua Vigilia, vel de Octava, vel de Omnibus Sanctis, post Commemorationes forte occurrentes, dicuntur Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, nempe 2. ad poscenda suffragia Sanctorum A cunctis, 3. ad libitum eligenda. Et in eadem Oratione A cunctis, sicut et in ejus Postcommunione, ad litteram N. exprimitur nomen Titularís própriæ Ecclesiæ, dummodo Titulus non sit Persona divina, vel Mysterium Domini, aut de ipso Titulo non dicatur Missa, aut facta non sit Commemoratio, aut illius nomen non sit in eadem Oratione A cunctis expressum; ac nomina sanctorum Angelorum et sancti Joannis Baptistæ, si Titulares fuerint, præponuntur nomini sancti Joseph. In hisce autem omnibus casibus omittuntur verba atque beáto N. Si vero Missa, vel Commemoratio fuerit de sancto Joseph, aut de sanctis Apostolis Petro et Paulo, in Oratione et Postcommunione omittuntur verba quæ eos respiciunt.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum
ORATIO
A cunctis nos, quǽsumus, Dómine, mentis et córporis defénde perículis: et, intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genetríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, Ecclésia tua secúra tibi sérviat libertáte. (Per eúndem Dóminum.)
3. ad libitum eligenda.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum.
SECRETA
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut, per hujus sacraménti virtútem, a cunctis nos mentis et córporis hóstibus tueáris; grátiam tríbuens in præsénti, et glóriam in futúro. (Per Dóminum.)
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut, per hujus sacraménti virtútem, a cunctis nos mentis et córporis hóstibus tueáris; grátiam tríbuens in præsénti, et glóriam in futúro. (Per Dóminum.)
3. ad libitum eligenda.
2. ad poscenda suffragia Sanctorum.
POSTCOMMUNIO
Mundet et múniat nos, quǽsumus, Dómine, divíni sacraménti munus oblátum: et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genetríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitátibus expedítos. (Per eúndem Dóminum.)
3. ad libitum eligenda.
¶ In Vigiliis autem, infra Octavas tam privilegiatas quam communes, et in diebus Octavis simplicibus per idem Tempus occurrentibus, loco earundem Orationum, dicitur, juxta Rubricas, 2. Oratio de sancta Maria Concéde ex Missa de Communi [000], 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa, quæ habentur post Missam Sanctissimi Corporis Christi 000. Si tamen Vigilia aut Octava fuerit de beata Maria Virgine, vel de Omnibus Sanctis, sicut et in Missis ejusdem beátæ Maríæ Virginis, et in Missis, in quibus de ea facta sit Commemoratio, necnon in Missa votiva de Omnibus Sanctis, loco Orationis Concéde, dicitur Oratio de Spiritu Sancto [000].
_____________________
Introitus. Ps. 12, 6. Dómine, in tua misericórdia sperávi: exsultávit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi. Ps. ib., 1. Usquequo, Dómine, oblivísceris me in finem? usquequo avértis fáciem tuam a me? ℣. Glória Patri.
Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra post Missam Sanctissimæ Trinitatis 000.
Graduale. Ps. 40, 5 et 2. Ego dixi: Dómine, miserére mei: sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
℣. Beátus, qui intéllegit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 5, 2. Verba mea áuribus pércipe, Dómine: intéllege clamórem meum. Allelúja.
Credo, quod dicitur in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata, juxta Rubricas. Non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicæ præcedentis.
SECRETA
Altera Secreta, ut supra 000. Præfatio de Sanctissima Trinitate, quæ dicitui m omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata. Quoties vero infra hebdomadam resumitur Missa Dominicæ præcedentis, dicitur Præfatio communis, juxta Rubricas.
Communio. Ps. 9, 2-3. Narrábo ómnia mirabília tua: lætábor et exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime.
POSTCOMMUNIO
Aliæ Postcommuniones, ut supra 000.
Dominica Prima post Pentecosten
[semiduplex]
[semiduplex]
Introitus. Ps. 12, 6. Dómine, in tua misericórdia sperávi: exsultávit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi. Ps. ib., 1. Usquequo, Dómine, oblivísceris me in finem? usquequo avértis fáciem tuam a me? ℣. Glória Patri.
¶ Dicitur Glória in excélsis in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata, juxta Rubricas. Non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicæ præcedentis.
ORATIO
Deus, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut, in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóminum.
Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra post Missam Sanctissimæ Trinitatis 000.
Léctio Epístolæ beáti Joánni Apóstoli.
1. Joann. 4, 8-21.
1. Joann. 4, 8-21.
Caríssimi: Deus cáritas est. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas: non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse prior diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. Caríssimi, si sic Deus diléxit nos: et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam. Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas ejus in nobis perfécta est. In hoc cognóscimus, quóniam in eo manémus et ipse in nobis: quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos vídimus et testificámur, quóniam Pater misit Fílium suum Salvatórem mundi. Quisquis conféssus fúerit, quóniam Jesus est Fílius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo. Et nos cognóvimus et credídimus caritáti, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est: et qui manet in caritáte, in Deo manet et Deus in eo. In hoc perfécta est cáritas Dei nobíscum, ut fidúciam habeámus in die judicii: quia, sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritáte: sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perféctus in caritáte. Nos ergo diligámus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos. Si quis díxerit, quóniam díligo Deum, et fratrem suum óderit, mendax est. Qui enim non díligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quómodo potest dilígere? Et hoc mandátum habémus a Deo: ut, qui diligit Deum, díligat et fratrem suum.
Graduale. Ps. 40, 5 et 2. Ego dixi: Dómine, miserére mei: sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
℣. Beátus, qui intéllegit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 5, 2. Verba mea áuribus pércipe, Dómine: intéllege clamórem meum. Allelúja.
¶ Sic dicitur Allelúja cum suo Versu post Graduale in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam si Missa Dominicæ in Feriis resumatur.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 6, 36-42.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. Nolíte judicáre, et non judicabímini: nolíte condemnáre, et non condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini. Date, et dábitur vobis: mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis. Dicébat autem illis et similitúdinem: Numquid potest cæcus cæcum dúcere? nonne ambo in fóveam cadunt? Non est discípulus super magistrum: perféctus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quæ in óculo tuo est, non consíderas? Aut quómodo potes dícere fratri tuo: Frater, sine, ejíciam festúcam de óculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypócrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspícies, ut edúcas festúcam de óculo fratris tui.
Credo, quod dicitur in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata, juxta Rubricas. Non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicæ præcedentis.
Offertorium. Ps. 5, 3-4. Inténde voci orationis meæ, Rex meus et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.
SECRETA
Hóstias nostras, quǽsumus, Dómine, tibi dicátas placátus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum nostrum.
Altera Secreta, ut supra 000. Præfatio de Sanctissima Trinitate, quæ dicitui m omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata. Quoties vero infra hebdomadam resumitur Missa Dominicæ præcedentis, dicitur Præfatio communis, juxta Rubricas.
Communio. Ps. 9, 2-3. Narrábo ómnia mirabília tua: lætábor et exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime.
POSTCOMMUNIO
Tantis, Dómine, repléti munéribus: præsta, quǽsumus; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum nostrum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra 000.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Los comentarios deberán relacionarse con el artículo. Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida, y los insultos a la administración es causal de no publicación.
Comentar aquí significa aceptar las condiciones anteriores. De lo contrario, ABSTENERSE.
+Jorge de la Compasión (Autor del blog)
Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)