Páginas

▼

lunes, 26 de octubre de 2026

MISA DEL BEATO BUENAVENTURA DE POTENZA

Del Misal Romano-Seráfico. La Misa Os justi es de los Confesores no pontífices, mas las oraciones son propias.

26 Octobris
B. BONAVENTÚRÆ A POTÉNZA, CONF. 1. ORD.
Duplex

Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et língua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: néque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui in beáto Bonaventúra Confessóre tuo exímium obœdiéntiæ exémplum constitúere dignátus es: præsta, quǽsumus; ut ejus imitatióne voluntatem nostram abnegántes, mandátis tuis perpétuo inhærére valeamus. Per Dóminum. 
   
Et fit Commemoratio S. Evaristi Papæ et Mart. 
ORATIO 
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Evarísti Mártyris tui átque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum. 
  
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 24, 14-16.

Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post áurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus; fácere mala, et non fecit: ídeo stabilita sunt bona illius in Dómino, et eleemosýnas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
 
Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
℣. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduate, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glorire índuit eum. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.
  
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quándo revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc áutem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quía, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

SECRETA
Láudis tibi, Dómine, hostias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quíbus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum. 
  
Pro S. Evaristo
SECRETA
Hóstias tibi, Dómine, beáti Evarísti Mártyris tui átque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. 
   
POSTCOMMUNIO
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratiíne percépimus, ejus muniámur et precibus. Per Dóminum. 
   
Pro S. Evaristo
POSTCOMMUNIO 
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Evarísto Mártyre tuo átque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Preferiblemente, los comentarios deberán relacionarse con el artículo. De otro modo, se publicará en función de la pertinencia del contenido.

Los administradores se reservan el derecho de publicación y respuesta, y renuncian a TODA responsabilidad civil, administrativa, penal y canónica por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría
. La blasfemia está estrictamente prohibida, y los insultos a la administración constituyen causal de no publicación.

Comentar aquí significa aceptar las condiciones anteriores. De lo contrario, ABSTENERSE.