NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

lunes, 8 de diciembre de 2014

OFICIO PARVO DE LA INMACULADA CONCEPCIÓN DE LA BIENAVENTURADA VIRGEN MARÍA

Tomado del libro "Coeleste Palmetum", escrito por el Padre Wilhem Nakateni SJ. (300 días de Indulgencia. Papa Pío IX, 31 de Marzo de 1876)
  
OFFICIUM PARVUM DE IMMACULÁTAM CONCEPTIÓNIS BEÁTAE VÍRGINIS MARÍAE
      
AD MATUTINUM (Maitines, antes de 06:00h)
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
    
V. Eia, mea lábia , nunc annuntiáte.
R. Laudes et præcónia Vírginis beátæ.
    
V. Dómina , in adjutórium meum inténde.
R. Me de manu hóstium poténter defénde.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
  
Salve, mundi Dómina,
Cælórum Regína,
Salve, Virgo vírginum,
Stella matutína.
Salve, plena grátia,
Clara luce divína:
Mundi in auxílium,
Dómina, festína.
Ab ætérno Dóminus
Te præordinávit
Matrem unigéniti
Verbi, quo creávit.
Terram, pontum, æthera.
Te pulchram ornávit
Sibi sponsam, quæ in
Adam non peccávit. Amen.
   
Antiphonam: Elégit eam Deus, et praeelégit eam. In tabernáculo suo habitáre fécit eam.
   
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
   
Orémus
Sancta María, Regína cælórum, Mater Dómini nostri Jesu Christi et mundi Dómina, quæ nullum derelínquis, et nullum déspicis, réspice me, Dómina, cleménter óculo pietátis, et ímpetra mihi apud tuum diléctum Fílium cunctórum véniam peccatórum, ut qui nunc tuam sanctam et immaculátam conceptiónem devóto afféctu recólo, æternæ in futúrum beatitúdinis bravíum cápiam, ipso quem Virgo peperísti donánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Sancto Spíritu vivit et regnat, in Trinitáte perfécta Deus in sæcula sæculórum. Amen.
 
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
     
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
   
V. Fidélium ánimae per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
    
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
     
AD PRIMAM (A la primera hora, 07:00h)
    
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
V. Dómina , in adjutórium meum inténde.
R. Me de manu hóstium poténter defénde.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
  
Salve, Virgo sápiens,
Domus Deo dicáta,
Colúmna septémplici
Mensáque exornáta.
Ab omni contágio
Mundi præserváta:
Ante sancta in útero
Paréntis, quam nata.
Tu Mater vivéntium,
Et porta es Sanctórum,
Nova stella Jacob,
Dómina Angelórum,
Zábulo terríbilis,
Acies castrórum,
Portus et refúgium
Sis Christianórum. Amen.
  
Antíphonam: Ipse creávit illam in Spíritu Sancto, et effúndit illam super ómnia ópera sua.
   
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.    
    
Orémus
Sancta María, Regína cælórum, Mater Dómini nostri Jesu Christi et mundi Dómina, quæ nullum derelínquis, et nullum déspicis, réspice me, Dómina, cleménter óculo pietátis, et ímpetra mihi apud tuum diléctum Fílium cunctórum véniam peccatórum, ut qui nunc tuam sanctam et immaculátam conceptiónem devóto afféctu recólo, æternæ in futúrum beatitúdinis bravíum cápiam, ipso quem Virgo peperísti donánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Sancto Spíritu vivit et regnat, in Trinitáte perfécta Deus in sæcula sæculórum. Amen.
 
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
     
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
   
V. Fidélium ánimae per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
    
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AD TERTIAM (A la hora tercia, 09:00h)
   
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
V. Dómina , in adjutórium meum inténde.
R. Me de manu hóstium poténter defénde.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
  
Salve, arca foederis,
Thronus Salomónis,
Arcus pulcher ætheris,
Rubus visiónis,
Virga frondens gérminis,
Vellus Gedeónis,
Porta clausa Núminis
Favusque Samsónis.
Decébat tam nóbilem
Natum præcavére
Ab origináli
Labe matris Evæ.
Almam, quam elégerat
Genitrícem vere,
Nulli prorsus sinens
Culpæ subjácere. Amen.

Antíphonam: Ego in altíssimis hábito, et thronus meus in colúmna nubis.
   
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
       
Orémus
Sancta María, Regína cælórum, Mater Dómini nostri Jesu Christi et mundi Dómina, quæ nullum derelínquis, et nullum déspicis, réspice me, Dómina, cleménter óculo pietátis, et ímpetra mihi apud tuum diléctum Fílium cunctórum véniam peccatórum, ut qui nunc tuam sanctam et immaculátam conceptiónem devóto afféctu recólo, æternæ in futúrum beatitúdinis bravíum cápiam, ipso quem Virgo peperísti donánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Sancto Spíritu vivit et regnat, in Trinitáte perfécta Deus in sæcula sæculórum. Amen.
 
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
     
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
   
V. Fidélium ánimae per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
    
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AD SEXTAM (Al medio día, 12:00h)
                 
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
V. Dómina , in adjutórium meum inténde.
R. Me de manu hóstium poténter defénde.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
   
Salve, Virgo puérpera,
Templum Trinitátis,
Angelórum gáudium,
Cella puritátis.
Sólamen moeréntium,
Hortus voluptátis,
Palma patiéntiæ,
Cedrus castitátis.
Terra es benedícta
Et sacerdotális,
Sancta et immúnis
Culpæ originális.
Cívitas altíssimi,
Porta orientális,
In te est omnis grátia,
Virgo singuláris. Amen.
  
Antiphona: Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias Adæ.
   
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
       
Orémus
Sancta María, Regína cælórum, Mater Dómini nostri Jesu Christi et mundi Dómina, quæ nullum derelínquis, et nullum déspicis, réspice me, Dómina, cleménter óculo pietátis, et ímpetra mihi apud tuum diléctum Fílium cunctórum véniam peccatórum, ut qui nunc tuam sanctam et immaculátam conceptiónem devóto afféctu recólo, æternæ in futúrum beatitúdinis bravíum cápiam, ipso quem Virgo peperísti donánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Sancto Spíritu vivit et regnat, in Trinitáte perfécta Deus in sæcula sæculórum. Amen.
 
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
     
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
   
V. Fidélium ánimae per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
    
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AD NONAM (A la hora nona, 15:00h)
        
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
V. Dómina , in adjutórium meum inténde.
R. Me de manu hóstium poténter defénde.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.    
 
Salve, urbs refúgii
Turrísque muníta
David, propugnáculis
Armisque insígnita.
In conceptióne
Charitáte ígnita,
Dracónis potéstas
Est a te contríta.
O Múlier fortis
Et invícta Judith!
Pulchra Abisag virgo,
Verum fovens David!
Rachel curatórem
Ægypti gestávit,
Salvatórem mundi
María portávit. Amen.
 
Antiphona: Tota pulchra es, amíca mea, et mácula originális numquam fuit in te.
   
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
        
Orémus
Sancta María, Regína cælórum, Mater Dómini nostri Jesu Christi et mundi Dómina, quæ nullum derelínquis, et nullum déspicis, réspice me, Dómina, cleménter óculo pietátis, et ímpetra mihi apud tuum diléctum Fílium cunctórum véniam peccatórum, ut qui nunc tuam sanctam et immaculátam conceptiónem devóto afféctu recólo, æternæ in futúrum beatitúdinis bravíum cápiam, ipso quem Virgo peperísti donánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Sancto Spíritu vivit et regnat, in Trinitáte perfécta Deus in sæcula sæculórum. Amen.
 
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
     
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
   
V. Fidélium ánimae per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
    
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AD VESPERAS (Vísperas, 18:00h)
        
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
V. Dómina , in adjutórium meum inténde.
R. Me de manu hóstium poténter defénde.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
    
Salve, horológium,
Quo retrográditur
Sol in decem líneis
Verbum incarnátur.
Homo ut ab ínferis
Ad summa attollátur,
Imménsus ab Angelis
Paulo minorátur.
Solis hujus rádiis
María corúscat:
Consúrgens auróra
In concéptu micat.
Lílium inter spinas,
Quæ serpéntis cónterat
Caput, pulchra ut luna
Errántes collústrat. Amen
  
Antiphona: Ego feci in cælis, ut orirétur lumen indefíciens, et quasi nébula texi omnem terram.
  
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
       
Orémus
Sancta María, Regína cælórum, Mater Dómini nostri Jesu Christi et mundi Dómina, quæ nullum derelínquis, et nullum déspicis, réspice me, Dómina, cleménter óculo pietátis, et ímpetra mihi apud tuum diléctum Fílium cunctórum véniam peccatórum, ut qui nunc tuam sanctam et immaculátam conceptiónem devóto afféctu recólo, æternæ in futúrum beatitúdinis bravíum cápiam, ipso quem Virgo peperísti donánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Sancto Spíritu vivit et regnat, in Trinitáte perfécta Deus in sæcula sæculórum. Amen.
 
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
     
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
   
V. Fidélium ánimae per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
    
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AD COMPLETORIUM (Completas, antes de acostarse)
          
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
    
V. Convértat nos, Domina, tuis précibus placátus Jesus Christus Filius tuus.
R. Et avérter iram suam a nobis
   
V. Dómina , in adjutórium meum inténde.
R. Me de manu hóstium poténter defénde.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.    
 
Salve, Virgo florens,
Mater illibáta,
Regína cleméntiæ,
Stellis coronáta.
Super omnes Angelos
Pura, immaculáta,
Atque ad Regis déxteram
Stans veste deauráta.
Per te, Mater grátiæ,
Dulcis spes reórum,
Fulgens stella maris,
Portus naufragórum,
Patens, cæli jánua,
Salus infirmórum,
Videámus Regem
In aula Sanctórum. Amen.
  
Antiphona: Oleum effúsum, María, nomen tuum. Servi tui dilexérunt te nimis.
  
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
        
Orémus
Sancta María, Regína cælórum, Mater Dómini nostri Jesu Christi et mundi Dómina, quæ nullum derelínquis, et nullum déspicis, réspice me, Dómina, cleménter óculo pietátis, et ímpetra mihi apud tuum diléctum Fílium cunctórum véniam peccatórum, ut qui nunc tuam sanctam et immaculátam conceptiónem devóto afféctu recólo, æternæ in futúrum beatitúdinis bravíum cápiam, ipso quem Virgo peperísti donánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Sancto Spíritu vivit et regnat, in Trinitáte perfécta Deus in sæcula sæculórum. Amen.
 
V. Dómina, prótege oratiónem meam.
R. Et clámor meus ad te véniat.
     
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
   
V. Fidélium ánimae per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
    
Commendatio (Encomienda del alma, después de las Completas)
Súpplices offérimus
Tibi, Virgo pia,
Hæc laudum præcónia;
Fac nos ut in via
Ducas cursu próspero,
Et in agonía
Tu nobis assíste,
O dulcis María. Amen.
R. Deo grátias
    
Por el rezo de la antífona y oración siguiente, el Papa Paulo V otorga 100 días de Indulgencia:
Antiphonam: Hæc est virga, in qua nec nodus originális, nec cortex actuális culpæ fuit.
   
V. In Conceptióne tua, Virgo, immaculáta fuísti;
R. Ora pro nobis, Patrem, cujus Fílium peperísti.
  
ORATIO
Deus, qui per immaculátam Vírginis conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quæsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Fílii tui prævísa, eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)