NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

domingo, 24 de mayo de 2015

OFICIO PARVO DEL DIVINO ESPÍRITU SANTO

Tomado del libro "Coeléste Palmétum", escrito por el Padre Wilhem Nakateni, SJ.
   
OFFÍCIUM PARVUM DE DIVÍNUM SPÍRITUS SANCTUS
   
AD MATUTÍNUM (Maitines, antes de 06:00h)
    
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
V. Spíritus Sancti grátia, illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
  
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ. 
  
Nobis Sancti Spíritus grátia sit data,
De qua Virgo vírginum fuit obumbráta,
Cum per sanctum Ángelum fuit salutáta,
Verbum caro factum est, Virgo foecundáta.
    
Antiphona:  Veni Sancte Spiritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
   
V. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur.
R. Et renovábis fáciem terræ.
    
Oremus:
Adsit nobis, quǽsumus Dómine, virtus Spíritus Sancti: quae et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD PRIMAM (A la primera hora, 07:00h)
  
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Spíritus Sancti grátia, illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
 
De María Vírgine Christus fuit natus,
Crucifíxus, mórtuus, atque tumulátus:
Resúrgens discípulis fuit demonstrátus,
Et ipsis cernéntibus, in caelis elevátus. 
   
Antiphona:  Veni Sancte Spiritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
   
V. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur.
R. Et renovábis fáciem terræ.
    
Oremus:
Adsit nobis, quǽsumus Dómine, virtus Spíritus Sancti: quae et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
    
AD TERTIAM (A la hora tercia, 09:00h)
 
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Spíritus Sancti grátia, illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
  
Suum Sanctum Spíritum Deus delegávit.
In die Pentecóstes Apóstolos confortávit.
Et de linguis ígneis ipsos inflammávit:
Relínquere órphanos eos denegávit.

Antiphona:  Veni Sancte Spiritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
   
V. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur.
R. Et renovábis fáciem terræ.
    
Oremus:
Adsit nobis, quǽsumus Dómine, virtus Spíritus Sancti: quae et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
    
AD SEXTAM (Al medio día, 12:00h)
 
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Spíritus Sancti grátia, illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
  
Septifórmem grátiam tunc acceptavérunt,
Quare idiómata cuncta cognovérunt.
Ad divérsa clímata mundi recessérunt:
Et fidem Cathólicam tunc prædicavérunt.
 
Antiphona:  Veni Sancte Spiritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
   
V. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur.
R. Et renovábis fáciem terræ.
    
Oremus:
Adsit nobis, quǽsumus Dómine, virtus Spíritus Sancti: quae et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD NONAM (A la hora nona, 15:00h)
 
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Spíritus Sancti grátia, illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
  
Spíritus Paráclitus fuit appellátus,
Donum Dei, cháritas, fons vivificátus,
Spiritális unctio, ignis inflammátus,
Septifórmis gratia, charisma vocátus.
   
Antiphona:  Veni Sancte Spiritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
   
V. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur.
R. Et renovábis fáciem terræ.
    
Oremus:
Adsit nobis, quǽsumus Dómine, virtus Spíritus Sancti: quae et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD VÉSPERAS (Vísperas, 18:00h)
 
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Spíritus Sancti grátia, illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
  
Déxteræ Dei dígitus, virtus Spiritális,
Nos deféndat, éruat ab ómnibus malis.
Ut nobis non nóceat dæmon infernális:
Prótegat, et nútriat, fóveat sub alis.
   
Antiphona:  Veni Sancte Spiritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
   
V. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur.
R. Et renovábis fáciem terræ.
    
Oremus:
Adsit nobis, quǽsumus Dómine, virtus Spíritus Sancti: quae et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
 
AD COMPLETÓRIUM (Completas, 21:00h)
  
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Spíritus Sancti grátia, illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
   
V. Convérte nos Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
  
Spíritus Paráclitus nos velit juváre,
Gressus nostros régere et illumináre:
Ut cum Deus venérit omnes judicáre,
Nos velit ad déxteram omnes appelláre.
 
Antiphona:  Veni Sancte Spiritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
   
V. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur.
R. Et renovábis fáciem terræ.
    
Oremus:
Adsit nobis, quǽsumus Dómine, virtus Spíritus Sancti: quae et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
Commendátio (Encomienda del alma, después de las Completas)
Has horas canónicas cum devotióne,
Tibi, Sancte Spíritu, pia ratióne:
Dixi, ut nos vísites inspiratióne,
Et vivámus júgiter cæli regione.
Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)