NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

sábado, 23 de mayo de 2015

MISA DE LA APARICIÓN DE SAN SANTIAGO APÓSTOL EN LA BATALLA DE CLAVIJO

Del Misal Propio de España
  
Die 23 Maii
IN APPARITIONE SANCTE JACOBI APOSTOLI
Hispaniæ Patroni

Introitus. Ps. 56, 4; 75, 4; 23, 8. Misit Dóminus auxílium de Cælo, et liberávit nos: dédit in oppróbrium conculcántes nos, quia confrégit poténtiam inimicórum nostrórum, scútum, gládium et bellum: Dóminus fortis et pótens, Dóminus pótens in prǽlio. (T.P. Allelúja). Ps. 45, 2. Deus noster refúgium et virtus: adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Deus, qui Hispaniárum gentem beáto Jacóbo Apóstolo tuo protegéndam misericórditer tribuísti, et per eum ab imminénti exitio mirabíliter liberásti: concéde, quǽsumus; ut, eadem protegénte, pace perfruámur ætérna. Per Dóminum.

Léctio libri Machabæórum.
2 Mach. 15, 7-11 et 17-27

In diébus illis: Machabǽus semper confidébat cum omni spe auxilíum sibi a Deo affutúrum. Et hortabátur suos ne formidárent ad advéntum natiónum, sed in mente habérent adjutória sibi facta de cælo, et nunc sperárent ab Omnipoténte sibi affutúram victóriam. Et allocútus eos de lege et Prophétis, admónens etiam certámina, quæ fécerant prius, promptióres constítuit eos: et ita ánimis eórum eréctis, simul ostendébat Gentium falláciam, et juramentórum prævaricatiónem. Síngulos autem illórum armávit, non clýpei et hástæ munitióne, sed sermónibus óptimis et exhortatiónibus, expósito digno fide sómnio, per quod univérsos lætificávit. Exhortáti ítaque Judas sermónibus bonis valde, de quibus extólli posset ímpetus,et ánimi júvenum confortári, statuérunt dimicáre et conflígere fórtiter: ut virtus de negótiis judicáret, eo quod cívitas sancta et templum periclitaréntur. Erat enim pro uxóribus, et fíliis, itémque pro frátribus, et cognátis minor sollicitúdo: máximus vero et primus pro sanctitáte timor erat templi.Sed et eos, qui in civitáte erant, non mínima sollicitúdo habébat pro his, qui congressúri erant. Et, cum jam omnes sperárent judícium futúrum, hostésque adéssent, atque exércitus esset ordinátus, béstiæ equitésque opportune in loco compósiti, consíderans Machabǽus advéntum multitúdinis, et apparátum varium armárum, et ferocitátem bestiárum, exténdens manus in cælum, prodígia faciéntem Dóminum invocávit, qui non secúndum armárum poténtiam, sed pro ut ipsi placet, dat dignis victoriam. Dixit autem ínvocans hoc modo: Tu, Dómine, qui misísti Ángelum tuum sub Ezechía rege Juda, et interfecísti de castris Sennácherib centum octogínta quinque millia: et nunc, Dominátor cælórum, mitte Ángelum tuum bonum ante nos in timóre, et tremóre magnitúdinis bráchii tui, ut métuant qui cum blasphémia véniunt advérsus sanctum pópulum tuum. Judas vero, et qui cum eo erant, invocato Deo per oratiónes, congréssi sunt: manu quidem pugnántes, sed Dóminum córdibus orántes, prostravérunt non minus trigínta quinque millia, præséntia Dei magnífice delectáti.

Allelúja, allelúja.
℣. Isai. 19, 20. Clamábunt ad Dóminum a facie tribulántis, et míttet eis propugnatórem, qui líberet eos.
℣. Ps. 17, 40 Visitávit nos Dóminus per sanctum suum Apóstolum: præcínxit eum virtúte ad bellum, et inimícos nostros superávit. Alleluja.
  
Extra Tempus Paschale, dicitur:
Graduale: Exodi 13, 11. Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera manus tua confrégit inimícos.
℣. Ps. 43, 8 Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et qui nos óderunt, confudísti.

Allelúja, Allelúja. ℣. Ps.17, 40 Visitávit nos Dóminus per sanctum suum Apóstolum: præcínxit eum virtúte ad bellum, et inimícos nostros superávit. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 20, 20-23
  
In ilIo témpore: Accéssit ad Jesum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam, et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.
  
Credo.
  
Offertorium. Ps. 45, 9. Veníte, et vidéte opera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: áuferens bella usque ad fínem terræ, allelúja.
 
SECRETA 
Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sancti Jacóbi Apóstoli tui veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut perpétuo ejúsdem patrocínio ab ómnium inimicórum liberémur insídiis, et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.
  
Præfatio de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communio: Isai. 42, 13. Sicut dux fortis egrediétur, quasi vir prœliátor suscitábit zelum: vociferábitur, et clamábit: super inimícos suos confortábitur, allelúja.
  
POSTCOMMUNIO
Dómine Deus, protéctor noster, qui per beátum Jacóbum Apóstolum tuum prodígia tuæ poténtiæ contra hostes in te credéntium mirabíliter osténdere dignátus es: concéde propítius; ut, perpétuo ejúsdem auxílio, ómnium adversariórum nostrórum superáta nequítia, victóriam váleamus cantáre. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)