NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

martes, 9 de febrero de 2016

MISA DE LA SANTA FAZ DE NUESTRO SEÑOR JESUCRISTO

Del Misal Romano de San Pío V. (La Misa "Humiliávit" es la correspondiente a la de la Pasión de Cristo, del Martes de Sexagésima, en tanto que las oraciones propias fueron aprobadas por Pío XII, tras el pedido que hiciera Nuestro Señor Jesucristo mediante la hermana María Pierina de Micheli el 21 de Noviembre de 1938, de instituir para el Martes antes de Ceniza la fiesta de la Santa Faz).
   
Feria III de Quinquagesima
Sacri Vultus D. N. J. C.

Introitus. Philipp. 2, 8-9. Humiliávit semetípsum Dóminus Jesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 88, 2. Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem. ℣. Glória Patri.
   
ORATIO
Dómine Jesu Christe, cujus sacratíssimus Vultus in Passióne abscónditus sicut sol in sua virtúte relúcet; concéde propítius; ut tuis passiónibus communicántes in terris, in revelatióne glóriæ tuæ gaudére valeámus in cœlis. Qui vivis.

Léctio Zacharíæ Prophétæ.
Zach. 12, 10-11; 13, 6-7.
  
Hæc dicit Dóminus: Effúndam super domum David et super habitatóres Jerúsalem spíritum grátiæ et precum: et aspícient ad me, quem confixérunt: et plangent eum planctu quasi super unigénitum, et dolébunt super eum, ut doléri solet in morte primogéniti. In die illa magnus erit planctus in Jerúsalem, et dicétur: Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum? Et dicet: His plagátus sum in domo eórum, qui diligébant me. Frámea, suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum: pércute pastórem, et dispergéntur oves: ait Dóminus omnípotens.
 
Graduale. Ps. 68, 21-22. Impropérium exspectávi cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
℣. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
 
Tractus. Is. 53, 4-5. Vere languóres nostros ipse tulit et dolóres nostros ipse portávit.
℣. Et nos putávimus eum quasi leprósum et percússum a Deo et humiliátum.
℣. Ipse autem vulnerátus est propter iníquitates nostras, attrítus est propter scélera nostra.
℣. Disciplína pacis nostræ super eum: et livóre ejus sanáti sumus.
 
In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecostes, Graduale ut supra et, omisso Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja. ℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obœ́diens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.

Tempore autem Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obœ́diens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.
℣. Tibi glória, hosánna: tibi triúmphus et victória: tibi summæ laudis et honóris coróna. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 19, 28-35.

In illo témpore: Sciens Jesus, quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: Sítio. Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori ejus. Cum ergo accepísset Jesus acétum, dixit: Consummátum est. Et inclináto capite trádidit spíritum. Judǽi ergo (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus.
  
Offertorium. Insurrexérunt in me viri iníqui: absque misericórdia quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere: lánceis suis vulneravérunt me, et concússa sunt ómnia ossa mea. (T. P. Allelúja.)
 
SECRETA
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in Fáciem Christi tui; qui tibi semetípsum pro nobis hóstiam óbtulit, et præsta: ut eámdem immaculátam hóstiam offeréntes, ipsi quóque in holocáustum tibi accéptum transeámus. Per eumdem Dóminum.

Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Ps. 21, 17-18. Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea. (T. P. Allelúja.)
   
POSTCOMMUNIO
Fáciem tuam, quǽsumus, Dómine, super nos benígnus illúmina, ut tuas justificatiónes edócti, per hæc sacrosancta mystéria blandiéntem mundum eludére et persequéntem superáre póssimus. Qui vivis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)