Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

miércoles, 9 de marzo de 2011

MISA DEL MIÉRCOLES DE CENIZA

Del Misal Romano de San Pío V
   
Feria Quarta Cinerum
Feria privilegiata
 
Ante Missam benedicuntur cineres facti de ramis olivarum sive aliarum arborum, præcedenti anno benedictis, hoc modo: In Choro, dicta Nona, Sacerdos indutus Pluviali violaceo, vel sine Casula, cum ministris similiter indutis, procedit ad benedicendurn cineres in vase aliquo super altari positos. Et primo cantatur a choro sequens Antiphona:
  
Antiphona. Ps. 68, 17. Exáudi nos, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice nos, Dómine. Ps. ibid., 2. Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. Glória Patri.
 
Repetitur Exáudi nos.
 
Deinde Sacerdos in cornu Epistolæ, non vertens se ad populum, manibus junctis (quod servatur etiam in Orationibus omnium benedictionum quoad manus junctas) dicit:
 
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
 
Orémus.
 
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, parce pæniténtibus, propitiáre supplicántibus: et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de coelis, qui bene dícat et sanctíficet hos cíneres, ut sint remédium salúbre ómnibus nomen sanctum tuum humilíter implorántibus, ac semetípsos pro consciéntia delictórum suórum accusántibus, ante conspéctum divínæ cleméntiæ tuæ facínora sua deplorántibus, vel sereníssimam pietátem tuam supplíciter obnixéque lagitántibus: et præsta per invocatiónem sanctíssimi nóminis tui; ut, quicúmque per eos aspérsi fúerint, pro redemptióne peccatórum suórum, córporis sanitátem et ánimæ tutélam percípiant. Per Christum, Dóminum nostrum. ℞. Amen.
 
Orémus.
 
ORATIO
Deus, qui non mortem, sed pæniténtiam desíderas peccatórum: fragilitátem condiciónis humánæ benigníssime réspice; et hos cíneres, quos, causa proferéndæ humilitátis atque promeréndæ véniæ, capítibus nostris impóni decérnimus, bene dícere pro tua pietáte dignáre: ut, qui nos cínerem esse, et ob pravitátis nostræ deméritum in púlverem reversúros cognóscimus; peccatórum ómnium véniam, et prǽmia pæniténtibus repromíssa, misericórditer cónsequi mereámur. Per Christum, Dóminum nostrum. ℞. Amen.
 
Orémus.
  
ORATIO 
Deus, qui humiliatióne flécteris, et satisfactióne placáris: aurem tuæ pietátis inclína précibus nostris; et capítibus servórum tuórum, horum cínerum aspersióne contáctis, effúnde propítius grátiam tuæ benedictiónis: ut eos et spíritu compunctiónis répleas et, quæ juste postuláverint, efficáciter tríbuas; et concéssa perpétuo stabilíta et intácta manére decérnas. Per Christum, Dóminum nostrum. ℞. Amen.
 
Orémus.
 
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui Ninivítis, in cínere et cilício pæniténtibus, indulgéntiæ tuæ remédia præstitísti: concéde propítius; ut sic eos imitémur hábitu, quaténus véniæ prosequámur obténtu. Per Dóminum.
  
Postea Celebrans, imposito incenso in thuribulo, ter aspergit cineres aqua benedícta, dicendo Antiphonam Aspérges, sine cantu et sine Psalmo, et ter adolet incenso. Deinde dignior Sacerdos ex Clero accedens ad Altare, imponit cineres Celebranti non genuflexo. Si vero non adsit alius Sacerdos, ipsemet Celebrans, genibus flexis coram Altari, sibi ipsi cineres imponit in capite, nihil dicens, et cantatur statim a choro:
 
Antiphona. Joel. 2, 13. Immutémur hábitu, in cínere et cilício: jejunémus, et plorémus ante Dóminum: quia multum miséricors est dimíttere peccáta nostra Deus noster.
 
Alia Antiphonam. Ibid., 17. Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo: et ne claudas ora canéntium te, Dómine.
 
Sequitur Responsorium:
 
Responsorium. Esther 13; Joel. 2. Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus: ne, subito præoccupáti die mortis, quærámus spátium pæniténtiæ, et inveníre non póssimus. ℞. Atténde, Dómine, et miserére: quia peccávimus tibi,
℣. Ps. 78,9. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos. ℞. Atténde, Dómine,
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. ℞. Atténde, Dómine.
  
Sacerdos vero, dum cantantur Antiphonæ et Responsorium, detecto capite, primo imponit cineres digniori Sacerdoti, a quo ipse accepit, deinde Ministris paratis, genibus flexis coram Altari, dicens: Genesis 3, 19. Memento, homo, quia pulvis es, et in púlverem revertéris.
  
Postea veniunt alii, primo Clerus per ordinem, deinde populus: et genibus flexis ante Altare, singulatim recipiunt cinerem a Sacerdote, ut dictum est de Ministris. Completa cinerum impositione, Sacerdos dicit:
 
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

ORATIO
Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre jejúniis: ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Christum, Dóminum nostrum. ℞. Amen.

Deinde dicitur Missa.

Ad Missam
Statio ad S. Sabinam

Introitus. Sap, 11, 24, 25 et 27. Miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quæ fecísti, dissímulans peccáta hóminum propter pæniténtiam et parcens illis: quia tu es Dóminus, Deus noster. Ps. 56, 2. Miserére mei, Deus, miserére mei: quóniam in te confídit ánima mea. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Præsta, Dómine, fidélibus tuis: ut jejuniórum veneránda sollémnia, et cóngrua pietáte suscípiant, et secúra devotióne percúrrant. Per Dóminum.

Ab hac die usque ad Sábbatum infra hebdomadam IV Quadragesimæ inclusive, quando dicendæ fuerint, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, exceptis Missis de beata Maria Virgine et Missis, in quibus de eadem fit Commemoratio, et exceptis pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis ei Vigiliis, erunt sequentes, nempe 2. ad poscenda suffragia Sanctorum, A cunctis, 3. pro vivis et defunctis, Omnípotens. Et in eadem Oratione A cunctis, sicut et in ejus Postcommunione, ad litteram N. exprimitur nomen Titularís própriæ Ecclesiæ, dummodo Titulus non sit Persona divina, vel Mysterium Domini, aut de ipso Titulo non dicatur Missa aut facta non sit Commemoratio aut illius nomen non sit in eadem Oratione A cunctis, expressum; ac nomina sanctorum Angelorum et sancti Joannis Baptistæ, si Titulares fuerint, præponuntur nomini sancti Joseph. In hisce autem omnibus casibus omittuntur verba atque beáto N. Si vero Missa vel Commemoratio fuerint de sancto Joseph aut de sanctis Apostolis Petro et Paulo, in Oratione et Postcommunione omittuntur verba quæ eos respiciunt.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum.

ORATIO
A cunctis nos, quǽsumus, Dómine, mentis et córporis defénde perículis: et, intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genetríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, Ecclésia tua secúra tibi sérviat libertáte. (Per eúndem Dóminum.)

3. pro vivis et defunctis.

ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui vivórum domináris simul et mortuórum, omniúmque miseréris, quos tuos fide et ópere futúros esse prænóscis: te súpplices exorámus; ut, pro quibus effúndere preces decrévimus, quosque vel præsens sǽculum adhuc in carne rétinet, vel futúrum jam exútos córpore suscépit, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, pietátis tuæ deméntia ómnium delictórum suórum véniam consequántur. Per Dóminum.

In Vigiliis autem per idem Tempus occurrentibus, loco earundem Orationum, dicitur, juxta Rubricas, 2. Oratio de sancta Maria Concéde, ex Missa de Communi, 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa 2. In Missis tamen de beata Maria Virgine, et in Missis, in quibus de ea facta sit Commemoratio, necnon in Missa votiva de Omnibus Sanctis, loco Orationis Concéde, dicitur Oratio de Spiritu Sancto.

Léctio Joélis Prophétæ.
Joel. 2, 12-19.  


Hæc dicit Dóminus: Convertímini ad me in toto corde vestro, in jejúnio, et in fletu, et in planctu. Et scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra, et convertímini ad Dóminum, Deum vestrum: quia benígnus et miséricors est, pátiens, et multæ misericórdiæ, et præstábilis super malítia. Quis scit, si convertátur, et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem, sacrifícium et libámen Dómino, Deo vestro? Cánite tuba in Sion, sanctificáte jejúnium, vocáte coetum, congregáte pópulum, sanctificáte ecclésiam, coadunáte senes, congregáte parvulos et sugéntes úbera: egrediátur sponsus de cubíli suo, et sponsa de thálamo suo. Inter vestíbulum et altare plorábunt sacerdótes minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo: et ne des hereditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes. Quare dicunt in pópulis: Ubi est Deus eórum? Zelátus est Dóminus terram suam, et pepércit pópulo suo. Et respóndit Dóminus, et dixit populo suo: Ecce, ego mittam vobis fruméntum et vinum et óleum, et replebímini eis: et non dabo vos ultra oppróbrium in géntibus: dicit Dóminus omnípotens.



Graduale. Ps. 56, 2 et 4. Miserére mei, Deus, miserére mei: quóniam in te confídit ánima mea. 
℣. Misit de coelo, et liberávit me, dedit in oppróbrium conculcántes me.


Sequens Tractus dicitur in Missis de Feria II, IV et VI usque ad Feriam Majoris Hebdomadæ inclusive, præterquam Feria IV Quatuor Temporum.


Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. 
℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrarum antiquarum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. 
(Hic genuflectitur) ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, libera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 6, 16-21. 
 
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum jejunátis, nolíte fíeri, sicut hypócritæ, tristes. Extérminant enim fácies suas, ut appáreant homínibus jejunántes. Amen, dico vobis, quia recepérunt mercédem suam. Tu autem, cum jejúnas, unge caput tuum, et fáciem tuam lava, ne videáris homínibus jejúnans, sed Patri tuo, qui est in abscóndito: et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra: ubi ærúgo et tínea demólitur: et ubi fures effódiunt et furántur. Thesaurizáte autem vobis thesáuros in coelo: ubi neque ærúgo neque tínea demólitur; et ubi fures non effódiunt nec furántur. Ubi enim est thesáurus tuus, ibi est et cor tuum.
  
Offertorium. Ps. 29, 2-3. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me: Dómine, clamávi ad te, et sanásti me.
 
SECRETA
Fac nos, quǽsumus, Dómine, his munéribus offeréndis conveniénter aptári: quibus ipsíus venerábilis sacraménti celebrámus exórdium. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum.
  
SECRETA
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut, per hujus sacraménti virtútem, a cunctis nos mentis et córporis hóstibus tueáris; grátiam tríbuens in præsénti, et glóriam in futúro. (Per Dóminum.)

3. pro vivis et defunctis.  

SECRETA
Deus, cui soli cógnitus est númerus electórum in supérna felicitáte locándus: tríbue, quǽsumus; ut, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, universórum, quos in oratióne commendátas suscépimus, et ómnium fidélium nómina beátæ prædestinatiónis liber adscrípta retíneat. Per Dóminum.
  
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
℣. Sursum corda.
℞. Habémus ad Dóminum.
℣. Grátias agámus Dómino, Deo nostro.
℞. Dignum et justum est.
    
Præfatio de Quadragesima; quæ dicitur usque ad Sábbatum ante Dominicam Passionis inclusive, juxta Rubricas.
   Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui corporáli jejúnio vitia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communio. Ps. 1, 2 et 3. Qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte, dabit fructum suum in témpore suo.


POSTCOMMUNIO
Percépta nobis, Dómine, prǽbeant sacraménta subsídium: ut tibi grata sint nostra jejúnia, et nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum nostrum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum.

POSTCOMMUNIO
Mundet et múniat nos, quæsumus, Dómine, divíni sacraménti munus oblátum: et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genetríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitatibus expedítos. (Per eúndem Dóminum nostrum.)


3. pro vivis et defunctis.

POSTCOMMUNIO
Puríficent nos, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus, sacraménta quæ súmpsimus: et, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, præsta; ut hoc tuum sacraméntum non sit nobis reátus ad poenam, sed intercéssio salutáris ad véniam: sit ablútio scélerum, sit fortitúdo fragílium, sit contra ómnia mundi perícula firmaméntum: sit vivórum atque mortuórum fidélium remíssio ómnium delictórum. Per Dóminum.

Deinde Sacerdos absolute dicit: Orémus. Et Diaconus (si in officio Diaconatus serviat) versus ad populum, junctis manibus, dicit: Humiliáte cápita vestra Deo.  

Alioquin ipse Sacerdos, stans in eodem loco ante librum, et non vertens se ad populum.

ORATIO
Inclinántes se, Dómine, majestáti tuæ, propitiátus inténde: ut, qui divíno múnere sunt refécti, coeléstibus semper nutriántur auxíliis. Per Dóminum.

Et hic modus dicendi Orationem super populum servatur tantummodo in Missis de Feria, usque ad Feriam IV Majoris Hebdomada; inclusive.

℣. Benedicámus Dómino.
℞. Deo grátias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)