NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

domingo, 14 de septiembre de 2014

LAS SIETE HORAS DE LA SANTA CRUZ DE NUESTRO SEÑOR JESUCRISTO

Atado fue Jesús en Maitines, vilipendiado en Prima,
Condenado a muerte en la hora Tercia,
Clavado en la Cruz en la Sexta,
A la hora Nona Su sagrado Costado fue traspasado,
Le bajan de la Cruz en las Vísperas,
Y colocado en el sepulcro a las Completas.
Por ello propone su Iglesia de ahora en adelante
Observar estas siete horas para siempre.
     
Oficio compuesto a partir del himno escrito por Egidio Romano, O.S.A., Arzobispo de Bourges (Francia) y discípulo del angélico doctor Santo Tomás de Aquino. El Papa Juan XXII otorgó un año de indulgencia a quienes devotamente lo recen.
  
SEPTEM HORAE SANCTAE CRUCIS JESUS CHRISTUS DÓMINUM NOSTRUM
  
AD MATUTINUM (Maitines, antes de 06:00h)
   
 In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
  
V. Per sígnum crucis, de inímicis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
       
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
   
Patris sapientia, veritas divina,
Deus homo captus est hora matutina:
A notis discípulis cito derelíctus:
A Judaeis tráditus, vénditus, et afflíctus.
  
Antiphona: O Crux venerábilis, quae salútem attulísti míseris, quibus te efféram praecóniis? Quóniam vitam nobis caelitum praeparásti.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiae tuae pácem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculórum. Amen.
   
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD PRIMAM (A la primera hora, 07:00h)
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Per sígnum crucis, de inímicis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
   
Hora prima Dóminum ducunt ad Pilátum,
A falsis téstibus múltum accusátum,
Coláphis percútiunt mánibus ligátum,
Vultum Dei cónspuunt lumen caeli gratum.
  
Antiphona: O crucis victória, et admirábile signum, in caelésti cúria fac nos captáre triumphum.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiae tuae pácem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculórum. Amen.
   
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD TERTIAM (A la hora tercia, 09:00h)
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Per sígnum crucis, de inímicis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
   
Crucifige clámitant hora tertiárum:
Illúsus indúitur veste purpurárum:
Caput ejus púngitur coróna spinárum.
Crucem portat húmeris ad locum poenárum.
  
Antiphona: Funéstae mortis damnatur supplícium, dum Christus in cruce nostra destrúxit víncula críminum.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiae tuae pácem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculórum. Amen.
   
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD SEXTAM (Al medio día, 12:00h)
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Per sígnum crucis, de inímicis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
   
Hora sexta Jesus est cruci conclavátus,
Et est cum latrónibus pendens deputatus:
Prae torméntis sitiens felle saturátus,
Agnus crímen diluens sic ludificátus.
  
Antiphona: Per lignum servi facti sumus, et per sanctam Crucem liberáti sumus: fructus árboris sedúxit nos, filius Dei redémit nos.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiae tuae pácem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculórum. Amen.
   
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD NONAM (A la hora nona, 15:00h)
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Per sígnum crucis, de inímicis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
   
Hora nona Dóminus Iesus expirávit:
Eli clamans, spíritum Patri comméndavit:
Latus eius láncea miles perforávit.
Terra tunc contrémuit, et sol obscurávit.
  
Antiphona: O magnum pietátis opus! Mors mórtua tunc est, in ligno quando mórtua vita fuit.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiae tuae pácem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculórum. Amen.
   
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD VESPERAS (Vísperas, 18:00h)
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Per sígnum crucis, de inímicis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.
   
De cruce depónitur hora vespertina.
Fortitúdo latuit in mente divína.
Talem mórtem subiit vitae medicína:
Heu! Córona glóriae iácuit supína.
  
Antiphona: O Crux benedícta, quae sola fuísti digna portáre taléntum mundi: dulce lignum, dulces clavos, duúlcia ferens póndera: super ómnia ligna cedrórum, tu sola excélsior: in qua mundi salus pepéndit, in qua Christus triumphávit, et mors mortem superávit in aeternum.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiae tuae pácem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculórum. Amen.
   
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD COMPLETORIUM (Completas, antes de acostarse)
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
          
V. Per sígnum crucis, de inímicis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Convérte nos Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Alleluia, decir: Laus tibi, Dómine, Rex aeternae glóriae.    
  
Hora completórii datur sepultúrae
Corpus Christi nóbile, spes vitae futúrae
Condítur arómate: compléntur scriptúrae:
Iugi fit memóriae mors haec mihi curae.
  
Antiphona: Salvator mundi salva nos, qui per Crucem et Sánguinem tuum redemísti nos, auxiliare nobis, te deprecamur Deus noster.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiae tuae pácem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculórum. Amen.
   
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
Commendatio (Encomienda del alma, después de las Completas)
Has horas canónicas cum devotióne,
Tibi, Christe, récolo pia ratióne:
Ut qui pro me passus es amóris ardóre,
Sis mihi solátium, mortis in agóne, Amen.
   
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)