NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

martes, 9 de agosto de 2016

MISA DE SAN EMIGDIO MÁRTIR

Del Misal Romano de San Pío V. Cortesía de Humberto Jesús Guillén y Morales
  
Die 9 Augusti

Sancte Emígdii
Episcopi et Martyris

Introitus.  Ps. 17, 8. Commota est et contrémuit terra: fundaménta móntium conturbáta sunt et commóta sunt, quóniam irátus est eis. (T.P. Allelúja.) Ps. 49, 15. Invoca me in in die tribulatiónis: éruam te, et honorificábis me. ℣. Gloria Patri.
  
ORATIO
Deus, qui beátum Emígdium Mártyrem tuum atque Pontíficem, idolórum victória et miraculórum glória decorásti: concéde propitius; ut, eo interveniénte, malórum spirítuum fraudes víncere, et coruscáre virtútibus mereámur. Per Dóminum.
 
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc. 11, 13-17.
  
In illa hora factus est terræmótus magnus, et décima pars civitátis cécidit: et occisa sunt in terræmótu nómina hóminum septem míllia: et réliqui in timórem sunt missi, et dedérunt glóriam Deo cæli. Væ secúndum ábiit: et ecce væ tértium véniet cito. Et séptimus Ángelus tuba cécinit: et factæ sunt voces magnæ in cœlo, dicéntes: Factum est regnum hujus mundi, Dómini nostri et Christi ejus, et regnábit in sǽcula sæculórum: Amen. Et vigintiquátuor senióres, qui in conspéctu Dei sedent in sédibus suis, cecidérunt in fácies suas, et adoravérunt Deum, dicéntes: Grátias ágimus tibi, Dómine Deus omnípotens, qui es, et qui eras, et qui ventúrus es: quía accepísti virtútem tuam magnam, et regnásti.
 
Graduale. Ps. 59, 6-7. Dedísti metuéntibus te significatiónem: ut fúgiant a fácie arcus.
℣. Ut liberéntur dilécti tui: salvum fac déxtera tua, et exáudi me.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 88, 22. Manus mea auxiliábitur ei: et bráchium meum confortábit eum. Allelúja.
  
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Jerem. 3, 12. Non avértam fáciem meam a vobis: et non iráscar in perpétuum. 
℣. Is. 42, 6. Dedi te in fœdus pópuli et in lucem géntium. 
℣. Ibid. 25, 4. Factus est fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.  
℣. Jerem. 1, 18. Dedi te in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum ǽreum. Allelúja. ℣. Eccli. 39, 20. Date nómini ejus magnificéntiam et confitémini illi. Allelúja.
  
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 21, 9-19.
  
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia, et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de cœlo, et signa magna erunt. sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et prǽsides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os, et sapiéntiam, cui non póterunt resístere, et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
 
Offertorium.  Ps. 59, 4. Commovisti, Dómine, terram, et conturbásti eam: sana contritiónes ejus, quia commóta est. (T.P. Allelúja.)
 
SECRETA
Múnera tibi, Dómine, obláta sanctifica: ut per ea, intercedénte beáto Emígdio Mártyre tuo atque Pontífice, ab ómnibus ánimæ et córporis perículis liberémur. Per Dóminum.
 
Communio. Ps. 32, 8. Tímeat Dóminum omnis terra: ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem. (T.P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Sacraménta, quæ súmpsimus, Dómine: per intercessiónem beáti Emígdii Mártyris tui atque Pontíficis sint nobis ad tutaméntum mentis et córporis, et ad misericórdiam tuam efficáciter consequéndam. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)