Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

sábado, 25 de marzo de 2017

LAS QUINCE ORACIONES DE SANTA BRÍGIDA, EN LATÍN

QUINDÉCIM DEVÓTÆ ET PIÍSSIMÆ ORATIÓNES SANCTÆ BÍRGITTÆ DE PASSIÓNE DÓMINI NOSTRI JESU CHRISTI
 
 
In nómine Patris, et Fílii , et Spíritus Sancti. Amen.
 
Antíphona: In nómine Dómini nostri Jesu Christi omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium, et infernórum; ac omnis língua confiteátur, quia Dóminus noster Jesus Christus in glória est Dei Patris, cui semper sit laus, honor et glória, per infiníta et intermináta sæculórum sǽcula. Amen.
  
DEVÓTA SALUTÁTIO AD DÓMINUM NOSTRUM JESUM CHRISTUM
Te adóro, te laudo, te benedíco, te glorífico, ac grátias tibi ago, Dómine Jesu Christe, pro univérsis benefíciis tuis, mihi a te collátis: et máxime, quia me creásti ad imáginem tuam, ac pretióso Sánguine tuo redemisti, et ad servítium tuum vocásti, et peccátis meis pepercísti. Precor étiam te, mi Dómíne Jesu Christe, ut misereáris mihi mísérrimo peccatóri, et in hora mortis meæ, quidquid mali contra te, cogitándo, loquéndo, et operándo commísi, vel quidquid boni per negligéntias omísi, per ætérnam et sanctam charitátem tuam mihi dimíttas. Qui vivís et regnas in sǽcula sæculórum. Amen. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO PRIMA
O Dómine Jesu Christe, ætérna dulcédo te amántium, júbilus excédens omne gaudium et omne desidérium, salus et amátor pœniténtium peccatórum, qui delícias tuas attestátus es esse cum fíliis hóminum, propter hóminem homo factus es in fine témporum. Meménto omnis præmeditatiónis et íntimi mœróris quem ab inítio conceptiónis tuæ in humána natúra sustinuísti, máxime instánte salubérrimæ Passiónis tuæ témpore in divíno Corde, ab ætérno præordináto. Meménto tristítiæ et amaritúdinis, quam in ánima tua teípso attestánte, habuísti, quando dixísti: «Tristis est ánimam meam usque ad mortem», et quándo in última cœna Discípulis tuis Corpus et Sánguinem tuum tradidísti, pedes eórum lavísti, ac dúlciter eos consolándo, imminéntem Passiónem prædixísti.
  
Meménto tremóris, angústiæ, et dolóris, quæ in tuo córpore delicáto ante Passiónem crucis tuæ pertulísti, quando post trinam oratiónem et Sánguineum sudórem sudásti, a discípulo tuo Juda tradebáris, ab elécta gente capiebáris, a falsis téstibus accusabáris, a tribus judícibus injúste judicabáris, in elécta civitáte, in Pascháli témpore, in flórida córporis juventúte innocénter damnabáris, tradebáris, conspuebáris, veste própria exuebáris, véstibus aliénis induebáris, colaphizabáris, óculis et fácie velabáris, álapis cædebáris, ad colúmnam ligabáris, flagellabáris, spinis coronabáris, arúndine in cápite feriebáris, et innumerabílibus áliis calúmniis lacerabáris.
  
O dulcíssime Jesu, da mihi, quǽso, ob memóriam harum pœnárum ante crucis tuæ Passiónem ante dictárum, de peccátum meum, nunc, et ante mortem meam, veram Contritiónem, puram Confessiónem, condígnam satisfactiónem, ac ómnium peccatórum meórum plenam remissiónem. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO SECÚNDA
O Jesu, vera libértas Angelórum, et paradísus deliciárum, meménto terróris et horrórís, quos sustinébas, quando omnes inimíci tui, quasi leónes ferocíssimi te circumstetérunt, et colaphizatiónibus, conspuitiónibus, ungulatiónibus, ceterísque inaudítis supplíciis te molestárunt, et per ómnia contumeliósa verba, dura vérbera, durissimáque torménta, quibus te, Dómine Jesu Christe, inimíci tuí afflixérunt, déprecor te, ut líberes me ab ómnibus inimícis meis, visibílibus et invisibílibus, et dones mihi sub umbra alátum tuárum protectiónem salútis ætérnæ inveníre. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO TÉRTIA
O Jesu, mundi fabricátor et creátor, quem nulla diménsio, nullúsque términus metítur, qui cœlum et terram palmo conclúdis, recordáre amaríssimi dolóris tui, quem sustinébas, quando Judǽis sanctíssimas manus tuas ad crucem obtúsis clavis primo affixérunt, et deínde ad perforándos delicatíssimos pedes tuos convenérunt, sed cum non esses convéniens voluntáti eórum, dolórem super dolórem vulnéribus tuis addidérunt, et ira crudéliter distraxérunt, et extendérunt te, in longum et latum crucis tuæ, ut disolveréntur omnes compáges membrórum tuórum. Deprécor te, per hujus sanctíssimi et amaríssimi in cruce dolóris tui, memóriam ut des mihi timórem et amórem tuum. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO QUARTA
O Jesu, cœléstis médice, recordáre languióris et dolóris, atque livóris, quos in alto crucis patíbulo levátus passus es, in ómnibus dilacerátis membris tuis sanctíssimis, quórum nullum in statu recte permansérat, ita ut nullus dolor dolóri tuo símilis invenirétur: quia a planta pedis, usque ad vérticem cápitis tui non fuit inte Sánitas. Et tunc, dolórum ómnium immémor, Patrem pro inímícis tuis pie exorásti, dicens: «Pater, ignósce illís, quia nésciunt quid fáciunt». Per hanc miram Charitátem et misericórdiam tuam, et ob memóriam illíus tanti dolóris tui concéde, ut hæc memória amaríssimæ passiónis tuæ, sit ómnium peccatórum meórum plena remíssio. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO QUINTA
O Jesu, spéculum claritátis ætérnæ, meménto illíus mœróris quem habuísti quando in spéculo sereníssimæ majestátis tuæ conspexísti prædestinatiónem electórum tuórum per mérita tuæ Passiónis salvandórum et reprobatiónem malórum per sua demérita damnandórum. Per abýssum miseratiónis tuæ, qua pérditis et desperátis peccatóribus tunc condoluísti, et præcípuæ quam latróni in cruce exhibuísti dicens: «Hódie mecum eris in Paradíso». Rogo te, pie Jesu, ut fácias mecum misericórdiam tuam in hora mortis meæ. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO SEXTA
O Jesu, Rex amábilis, totúsque desiderábilis, meménto mœróris quem habuísti quando nudus et miserábilis in cruce pependísti, et amíci et noti tui advérsus te stetérunt, et nullum consolántem inveniébas, nisi solum diléctam Genetrícem tuam, in agóne et amaritúdine ánimæ suæ tibi fidelíssimæ assisténtem, quam Discípulo tuo commendásti, dicens: «Múlier, ecce fílius tuus». Et ad Discípulum: «Ecce mater tua». Rogo te, pie Jesu, per gládium dolóris qui tunc ejus ánimam pertransívit, ut compatiáris mihi in ómnibus tribulatiónibus et afflictiónibus meis corporálibus et spirituálibus, et da mihi consolatiónem in témpore tribulatiónis, et in hora mortis meæ. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO SÉPTIMA
O Jesu, fons inexháustæ pietátis, qui ex íntimo dilectiónis afféctu in cruce dixísti: «Sítio», scílicet salútem géneris humáni, accénde, quǽsumus, nostrum desidérium ad omne opus perféctum, et sitim carnális concupiscéntiae, æstum mundanárum dilectiónis et delectatiónis in nobis pénitus refrígera et exstíngue. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO OCTÁVA
O Jesu, dulcedo córdium, ingénsque suávitas méntium, per amaritúdinem acéti et fellis, quam pro nobis sustinuísti in cruce et degustásti, concéde nobis, míseris peccatóribus, Corpus et Sánguinem tuum omni témpore, et præcípuæ in hora mortis nostræ dignéris percípere ad remédium et consolatiónem animárum nostrárum. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO NONA
O Jesu, regális virtus, jubilúsque mentális, meménto angústiæ et dolóris quem passus es, quando per mortis amaritúdine et Judæórum insultatióne, cum magna voce te a Deo Patre derelíctum clamásti, dicens: «Helí, Helí, lamma sabactaní?», quod est «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me?» Per hanc angústiam rogo et peto te, ut in angústiis mortis meæ non derelínquas me, Dómine Deus meus. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO DÉCIMA
O Jesu, Alpha et Omega, únio et virtus in omni médio, recordáre, quod a summo cápite usque ad plantam pedis te pro nobis in aquam Passiónis demersísti. Propter latitúdinem et longitúdinem vúlnerum tuórum, doce me, per veram charitátem, custodíre latum mandátum tuum nimis. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO PRIMODÉCIMA
O Jesu, abýssus profundíssima misericórdiæ, rogo te propter profunditátem vúlnerum tuórum, quæ pertransiérunt carnem tuam et medúllam, óssium ac íntima víscerum tuórum, ut me submérsum in peccátis emérgas et abscóndas me in foramínibus vúlnerum tuórum, a fácie iræ tuæ, donec pertránseat furor tuus. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO DUODÉCIMA
O Jesu, veritátis spéculum, unitátis signum, et charitátis vínculum, meménto innumerabílium vúlnerum tuórum, quibus a summo cápitis usque ad ima pedum vulnerátus fuísti, et ímpiis Judǽis lacerátus, et sanctíssimo Sánguine tuo rubricátus, quam magnitúdinem dolóris in virgínea carne tua pertulísti pro nobis! Pie Jesu, quid ultra debuísti fácere, quod non fecísti? Scribe, quǽso, ómnia vúlnera tua in corde meo pretiosíssimo Sánguine tuo, ut in illis legam dolórem et amórem tuum, eórum memória semper apud secrétum cordis mei remáneat, et dolor passiónis tuæ in me quotidie renovétur, et amor augeátur, et in gratiárum actióne usque dum pervéniat ad te, desiderátum thesáurum ómnium bonórum et gaudiórum replétum. Quod mihi donáre dignéris, Christe dulcíssime, in vita mea. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO TERTIODÉCIMA
O Jesu, leo fortíssime, Rex immortális et invictíssime: meménto dolóris quem passus es cum omnes vires córporis et cordis tui pénitus defecérunt, et inclináto cápite dixísti: «Consummátum est». Per hanc angústiam et dolórem tuum, miserére mei, in última consummatióne vitæ et éxitus mei, cum ánima mea anxiáta fúerit et spíritus meus conturbátus. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO QUARTODÉCIMA
O Jesu, unigénite altíssimi Patris, splendor et figúra substántiæ ejus, meménto subníxæ commendatiónis, qua Patri spíritum commendásti, dicens: «In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum». Et laceráto córpore, ruptóque corde cum válido clamóre, patefáctis viscéribus misericórdiæ tuæ pro nobis rediméndis, expirásti. Per hanc pretiosíssimam mortem tuam deprécor te, Rex sanctórum: confórta me ad resisténdum diábolo et mundo, carni et sánguini, ut his ómnibus, et mihimetípsus mórtuus, tibi vivam; et in novíssima hora éxitus mei súscipe reverténtem ad te spíritum meum éxulem et peregrínum. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO QUINDÉCIMA
O Jesu, vitis vera et fœcúnda, meménto supereffluéntis et abundántis effusiónis Sánguinis tui, quem tu de Córpore tuo sicut de botro exprésso copióse effudísti, quando in cruce tórcular solus calcásti, et láncea militári perfósso látere nobis sánguinem et aquam propinásti, ita ut mínima gutta in te non remánsit, tunc demum quasi myrrhæ fascículus in altum suspénsus fuísti, et delicáta caro tua evánuit, líquor víscerum tuórum exáruit, et medúlla óssium tuórum emárcuit. Per hanc amaríssimam passiónem tuam et pretiosíssimi Sánguinis tui effusiónem precor te, dulcíssime Jesu, vúlnera cor meum, ut pœniténtiæ et amóris lácrymæ, sint mihi panes die ac nocte. Et convérte me totáliter ad te, ut cor meum perpétuo tibi fiat habitáculum, et conversátio mea tibi plácita et accépta sit, ac finis vitæ meæ laudábilis, ut post vitæ meæ términum te laudáre mérear cum ómnibus Sanctis tuís in ætérnum. Amen.
Ave, dulcíssime Jesu Christi, miserére mihi, peccatóri. Pater noster et Ave María.
   
ORÁTIO FINIS
O Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, súscipe hanc oratiónem in amóre illo superexcellénti, in quo ómnia vúlnera tui sanctíssimi Córporis sustinuísti, et miserére mei fámuli tui, et ómnibus fidélibus, tam vivis quam defúnctis da misericórdiam et grátiam, remissiónem ómnium peccatórum et pœnárum, et vitam ætérnam. Amen.
 
In nómine Patris, et Fílii , et Spíritus Sancti. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)