Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

lunes, 29 de enero de 2018

MISA DE SAN FRANCISCO DE SALES

Del Misal Romano de San Pío V. La Misa Votiva, que cuenta con Prefacio propio, es del Propio de la Diócesis de Annecy y la Orden de la Visitación.
  
Die 29 Januarii
Sancte Francisci Salesii, Episcopi, Confessori et Ecclesiæ Doctoris.
Duplex
  
Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui ad animárum salútem beátum Francíscum Confessórem tuum atque Pontíficem ómnibus ómnium factum esse voluísti: concéde propítius; ut, caritátis tuæ dulcédine perfúsi, ejus dirigéntibus mónitis ac suffragántibus méritis, ætérna gáudia consequámur. Per Dóminum nostrum.
  
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 4, 1-8.
  
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vi vos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
 
Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 111, 1-3.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
   
Tempore autem Pascháli omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
℣. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19.
   
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum. Credo.
 
Offertorium. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur. (T. P. Allelúja.)
  
SECRETA
Sancti Francísci Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.
  
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (T. P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Francíscus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum nostrum.
  
Infrascriptæ Missæ de Sancti Francisci Salesii, ex Proprium Diœcesis Anneciensis et Ordo Visitationis Beatissimæ Mariæ Virginis, dici possunt ut festivæ ubicumque, ad libitum sacerdotis, juxta rubricas. Similiter hujusmodi Missæ dici possunt etiam ut votivæ, nisi aliqua expresse excipiatur:
  
Die 29 Januarii
S. Francisci Salesii, Episcopi, Confessori et Ecclesiæ Doctoris.
Altera Missa
 
Introitus. Eccli. 45, 8-9. Státuit ei testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium gentis: beatificávit illum in glória, et coronávit eum in vasis virtútis. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 118, 103. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, super mel ori meo! ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui ad animárum salútem beátum Francíscum Confessórem tuum atque Pontíficem ómnibus ómnium factum esse voluísti: concéde propítius; ut, caritátis tuæ dulcédine perfúsi, ejus dirigéntibus mónitis ac suffragántibus méritis, ætérna gáudia consequámur. Per Dóminum nostrum.
  
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 7-21.
  
Fratres: Factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei, quæ data est mihi secúndum operatiónem virtútis ejus. Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátía hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi: et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cœléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei: secúndum præfinitíónem sæculórum quam fecit in Christo Jesu Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Propter quod peto ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis, quæ est glória vestra. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlis et in terra nominátur: ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem: Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti: ut possítis comprehéndere, cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei. Si autem qui potens est ómnia fácere superabundánter quam pétimus aut intellégimus, secúndum virtútem quæ operátur in nobis, ipsi glória in Ecclésia, et in Christo Jesu, in omnes generatiónes sǽculi sæculórum. Amen.
 
Graduale. Eccli. 33, 18-19. Respícite quóniam non mihi soli laborávi, sed ómnibus exquiréntibus disciplínam.
℣. Audíte me, magnátes, et omnes pópuli, et rectóres ecclésiæ, áuribus percípite.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 32, 18. Ecce óculi Dómini super metuéntes eum: et in eis qui sperant super misericórdia ejus. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 33, 9.
Gustáte, et videte quóniam suávis est Dóminus: beátus vir, qui sperat in eo.
℣. Prov. 16, 23. Cor sapiéntis erúdiet os ejus: et lábiis ejus addet grátiam.
℣. Ibid. 17, 27. Qui moderátur sermónes suos, doctus et prudens est: et pretiósi spíritus vir erudítus.
   
Tempore autem Pascháli omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
℣. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19.
   
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Credo.
 
Offertorium. Apoc. 2, 19. Novi ópera tua, et fidem, et caritátem tuam, et ministérium, et patiéntiam tuam, et ópera tua novíssima plura príóribus. (T. P. Allelúja.)
  
SECRETA
Per hanc salutárem hóstiam, quam offérimus tibi, Dómine, divíno illo Sancti Spíritus igne cor nostrum accénde, quo mitíssimum beáti Francísci ánimum mirabíliter inflammásti. Per Dóminum.
 
Præfatio de Sancto Francisco Salesio
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui Ecclésiæ suæ beátum Francíscum Pastórem juxta cor suum suscitávit, ut scriptis, sermónibus et exémplis pietátem corroboráret, et áspera converéteret in vias planas. Quique illum suæ lenitátis spíritu tam mirabíliter adimplévit, ut non solum induráta peccatórum corda ad pœniténtiam flécteret, sed et rebéllis tot hæreticórum mentes ad Fídei Cathólicæ unitátem revocáret. Et ídeo cum Ángelís et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cœléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
   
Communio. 1. Cor. 9, 22. Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem: ómnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos. (T. P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, per sacraménta quæ súmpsimus, beáti Francísci caritátem et mansuetúdinem imitántes in terris, glóriam quoque consequámur in cœlis. Per Dóminum.

1 comentario:

  1. Traducción del Prefacio propio de San Francisco de Sales: Verdaderamente es digno y justo, equitativo y saludable, que te demos gracias en todo tiempo y lugar, Señor Santo, Padre todopoderoso y eterno Dios, por Jesucristo nuestro Señor. Que suscitó para su Iglesia al bienaventurado Francisco como un Pastor según su propio Corazón, para corroborar la piedad por sus escritos, sermones y ejemplos, y convertir los lugares ásperos en vías planas. Que también lo llenó admirablemente de un espíritu de mansedumbre, que no sólo atrajo a los corazones endurecidos hacia la penitencia, sino que a las almas rebeldes de muchos herejes hizo llamar de regreso a la unidad de la Fe Católica. Y por eso, con los Ángeles y Arcángeles, con los Tronos y las Dominaciones, y con toda la milicia del ejército celestial, entonamos a tu gloria un himno, diciendo sin cesar.

    ResponderEliminar

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)