Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 2 de enero de 2018

MISA DEL SANTO NOMBRE DE JESÚS

Del Misal Romano de San Pío V. La Secuencia es propia de los Franciscanos y de los Carmelitas Descalzos.
 
Dominica inter Circumcisionem et Epiphaniam vel, si ipsa non occurrat, die 2 Januarii
SANCTÍSSIMI NÓMINIS JESU
Duplex II classis
 
Introitus. Phil. 2, 10-11. In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. Ps. 8, 2. Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! ℣. Glória Patri.
   
ORATIO
Deus, qui unigénitum Fílium tuum constituísti humáni géneris Salvatórem, ei Jesum vocári jussísti: concéde propítius; ut, cujus sanctum nomen venerámur in terris, ejus quoque aspéctu perfruámur in cœlis. Per eúndem Dóminum.
   
Léctio libri Áctuum Apostolórum.
Act. 4, 22-35.
 
In diébus illis: Petrus, replétus Spíritu Sancto, dixit: Príncipes pópuli et senióres, audíte: Si nos hódie dijudicámur in benefácto hóminis infírmi, in quo iste salvus factus est, notum sit ómnibus vobis et omni plebi Israël: quia in nómine Dómini nostri Jesu Christi Nazaréni, quem vos crucifixístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. Hic est lapis, qui reprobátus est a vobis ædificántibus: qui factus est in caput ánguli: et non est in álio áliquo salus. Nec enim áliud nomen est sub cœlo datum homínibus, in quo opórteat nos salvos fíeri.
 
Graduale. Ps. 105, 47. Salvos fac nos, Dómine, Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in glória tua.
℣. Isa. 63, 47. Tu, Dómine, Pater noster et Redémptor noster: a sǽculo nomen tuum.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 144, 21. Laudem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.
  
SEQUENTIA “Lauda Sion Salvatóris Jesu nomen” (Ommititur in Missis votivis)
Lauda Sion Salvatóris,
Jesu nomen, et amóris,
Toto cordis júbilo.
  
Nomen sanctum nos amáre
Decet semper, et laudáre
Absque mentis núbilo.
  
Jesu nomen potestátis,
Atque ætérnæ majestátis,
Summi Patris bráchium.
  
Cœlos fecit, terræ molem,
Jesu nomen, atque Solem,
Et cœléste gáudium.
  
Angelórum ingens cœtus,
Protoplastésque perféctus
Fuit Jesu nomen.
  
Ut aquárum magni fontes
Sunt immíssi super montes
Justo rerum órdine.
  
In Ægýpto fecit signa
Jesu nomen, et malígna
Pérdidit prodígia.
   
Scisso pélago transvéxit
Israélem, et demérsit
Hóstium insígnia.
  
Hujus nóminis virtúte
Superbórum sunt dírutæ
Dǽmonum poténtiæ.
  
Simulácra idolórum,
Sunt evérsa, Tyrannórum
Fractæ violéntiæ.
  
Jesu nomen figurátum,
Veheménter expectátum
Patrum desidério.
  
Revelátum nobis quidem
Dedit spem, amórem, fidem,
Máximo mystério.
  
Nomen ergo hoc amándum
Toto corde, et adorándum
Omni reveréntia.
  
In advérsis nomen sanctum
Invocétur Jesus tantum,
Áderit præséntia.
   
Præséntia Deitátis,
Et tótius bonitátis,
Dulcis Jesus áderit.
   
Fugat morbos, et livóres,
Sed et ánimi langóres,
Jesus ubi vénerit.
   
Jesu, veni nomen dulce,
Et cor nostrum tu demúlce,
Nóbile signáculum.
Amen. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur.
Tractus. Ps. 79, 20 et Cant. 2, 14. Dómine, Deus virtútum, convérte nos: et osténde fáciem tuam, et salvi érimus: sonet vox tua in áuribus meis. Vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra nimis.
℣. Cant. 1, 2. Óleum effúsum nomen tuum, Jesu: ideo adolescéntulæ dilexérunt te.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 144, 21. Laudem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. Allelúja.
℣. Ibid., 1. Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini sancto tuo, Jesu, in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 2, 21.
 
In illo témpore: Postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur Puer: vocátum est nomen ejus Jesus, quod vocátum est ab Ángelo, priúsquam in útero conciperétur.
 
Credo.

In Missis votivis post Septuasesimam in fine sequentis Offertorii Allelúja omittitur.
Offertorium. Ps. 85, 12 et 5. Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum: quóniam tu, Dómine, suávis et mitis es: et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te, allelúja.
 
SECRETA
Benedíctio tua, clementíssime Deus, qua omnis viget creatúra, sanctíficet, quǽsumus, hoc sacrifícium nostrum, quod ad glóriam nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, offérimus tibi: ut majestáti tuæ placére possit ad laudem, et nobis profícere ad salútem. Per eúndem Dóminum.
  
Præfatio de Nativitate.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

In Missis votivis post Septuagesimam in fine sequentis Communionis Allelúja omittitur.
Communio. Ps. 85, 9-10. Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Dómine, et glorificábunt nomen tuum: quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: tu es Deus solus, allelúja.
  
POSTCOMMUNIO
Omnípotens ætérne Deus, qui creásti et redemísti nos, réspice propítius vota nostra: et sacrifícium salutáris hóstiæ, quod in honórem nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, majestáti tuæ obtúlimus, plácido et benígno vultu suscípere dignéris; ut grátia tua nobis infúsa, sub glorióso nómine Jesu, ætérnæ prædestinatiónis título gaudeámus nómina nostra scripta esse in cœlis. Per eúndem Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)