Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 23 de febrero de 2018

MISA DE LOS CLAVOS Y LANZA DE NUESTRO SEÑOR

Del Misal Romano de San Pío V. Se infiere a partir de estudios realizados en la Sábana Santa de Turín que fueron tres los clavos empleados en la Crucifixión de Jesús (uno para cada mano y el tercero para los dos pies), y por revelaciones a Santa Brígida y la Venerable Sor María de Jesús de Ágreda se sabe que estos eran de punta obtusa, causándole mayores tormentos. En todo caso, fueron encontrados por Santa Elena y se conservan en la basílica romana de Santa Cruz de Jerusalén, la catedral de Milán y el palacio Hofburg de Viena (este último clavo está engastado en la Lanza de Constantino). La Santa Lanza, con la cual fue traspasado el Costado de Nuestro Señor por San Longino centurión, se dice está conservada en la Basílica de San Pedro, luego de haber sido enviada en 1492 por el sultan otomano Bayaceto II al papa Inocencio VIII para asegurar que su hermano Cem Sultan permaneciese lejos de la Sublime Puerta.
   
Feria VI post Dominica I. Quadragesimæ
Sacrórum Lánceæ et Clavórum Dómini Nostri Jesu Christi
 
Introitus. Ps. 21, 17-18 et 15. Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea: et sicut aqua effúsus sum. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. Ibid., 15. Factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Deus, qui in assúmptæ carnis infirmitáte Clavis affígi et Láncea vulnerári pro mundi salute voluísti: concéde propítius; ut, qui eorúndem Clavórum et Lánceæ sollémnia venerámur in terris, de glorióso victóriæ tuæ triúmpho gratulémur in cœlis: Qui vivis.
  
Léctio Zacharíæ Prophétæ.
Zach. 12, 10-11; 13, 6-7.
 
Hæc dicit Dóminus: Effúndam super domum David et super habitatóres Jerúsalem spíritum grátiæ et precum: et aspícient ad me, quem confixérunt: et plangent eum planctu quasi super unigénitum, et dolébunt super eum, ut doléri solet in morte primogéniti. In die illa magnus erit planctus in Jerúsalem, et dicétur: Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum? Et dicet: His plagátus sum in domo eórum, qui diligébant me. Frámea, suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum: pércute pastórem, et dispergéntur oves: ait Dóminus omnípotens.
 
Graduale. Ps. 68, 21-22. Impropérium exspectávi cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
℣. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
 
Tractus. Isa. 53, 4 et 5. Vere languóres nostros ipse tulit et dolóres nostros ipse portávit.
℣. Et nos putávimus eum quasi leprósum et percússum a Deo et humiliátum.
℣. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra.
℣. Disciplína pacis nostræ super eum: et livóre ejus sanáti sumus.
 
In Missis per annum, Graduale ut supra et, omisso Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja. ℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obœ́diens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.
 
Tempore autem Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obœ́diens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.
℣. Tibi glória, hosánna: tibi triúmphus et victória: tibi summæ laudis et honóris coróna. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 19, 28-35.
 
In illo témpore: Sciens Jesus, quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: Sítio. Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori ejus. Cum ergo accepísset Jesus acétum, dixit: Consummátum est. Et inclináto cápite trádidit spíritum. Judǽi ergo (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus.
 
Et dicitur Credo.
 
Offertorium. Insurrexérunt in me viri iníqui: absque misericórdia quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere: lánceis suis vulneravérunt me, et concússa sunt ómnia ossa mea. (T.P. Allelúja.)
 
SECRETA
Sanctíficet nos, quǽsumus, Dómine, hoc sanctum et immaculátum sacrifícium vespertínum: quod unigénitus Fílius tuus in Cruce óbtulit pro salúte mundi: Qui tecum vivit et regnat.
 
Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Prov. 4, 9. Vidébunt in quem transfixérunt, cum moveréntur fundaménta terræ. (T.P. Allelúja.)

POSTCOMMUNIO
Dómine Jesu Christe, qui temetípsum in Cruce holocáustum immaculátum et spontáneum Deo Patri obtulísti: quǽsumus; ut ejúsdem sacrifícii oblátio veneránda indulgéntiam nobis obtíneat et glóriam sempitérnam: Qui vivis et regnas cum eódem Deo Patre.

2 comentarios:

  1. Memorable contribución a la necesaria recuperación del latín secular frente a la ininteligibilidad de las lenguas vernáculas.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Hacemos cuanto está en nuestras posibilidades, y qué mejor manera que promover la sana devoción Católica tradicional.

      Eliminar

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)