Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

miércoles, 14 de febrero de 2018

RECUERDOS DE UN PASADO GLORIOSO: LA EXPULSIÓN PÚBLICA DE LOS PENITENTES

Hoy, en el Rito Latino Tradicional, es Miércoles de Ceniza, comienzo en firme de la Cuaresma. Muchos de los nuestros tendrán la posibilidad de ir a la iglesia (o capilla, o centro de Misa), para recibir la ceniza. Otros, a quienes no nos es posible contar con un Sacerdote Católico más asiduamente, nos queda la responsabilidad no solamente de perseverar en el estado de Gracia y realizar los actos piadosos prescritos para este tiempo (Ayuno, Abstinencia, Vía crucis...), sino también el deber de evitar recibir este sacramental de los presbíteros Novus Ordo. Pero, tristemente hoy habrá alguno que irá sólo porque “es la tradición”, sin profundizar en el compromiso que ello implica. A quienes así proceden, ¿qué adelantan? Mejor sería que no se la hicieran poner, en vez de recibirla y seguir en la senda de pecado.
   
Con esto en mente, os queremos recordar que en los primeros tiempos de la Iglesia, la Cuaresma se acostumbraba a destinar como tiempo de penitencia pública (hoy ya no se practica así), en especial cuando se debían expiar pecados graves. Básicamente, la penitencia pública involucraba confesar los pecados propios y tomar parte en un período penitencial durante el curso de la Cuaresma. He aquí un pasaje de la página 175 del Handbook of Christian Feasts and Customs (Manual de fiestas y costumbres cristianas), del padre Franz Xaver Weiser SJ, Harcourt, Brace and Company, Inc. Nueva York 1958, (Imprimátur de Mons. Richard D. Cushing, Arzobispo de Boston, el 6 de Febrero de 1958), sobre este lapso de penitencia pública:
«Los pecadores públicos se acercaban a sus Sacerdotes poco antes de la Cuaresma para acusarse de sus malas conductas, y eran presentados por los Sacerdotes el Miércoles de Ceniza ante el Obispo. Fuera de la catedral, pobres y nobles por igual estaban descalzos, vestidos de cilicio, con la cabeza inclinada en humilde contrición. El Obispo, asistido por sus canónigos, les asignaba a cada uno actos particulares de penitencia según la naturaleza y gravedad de su crimen. Al entrar en la iglesia, el Obispo llevaba por la mano a uno de ellos, y los otros le seguían en una única fila, sosteniendo cada uno las manos del otro. Ante el altar, no sólo los penitentes, sino también el Obispo y su clero recitaban los siete salmos penitenciales. Entonces, cuando cada pecador se acercaba, el Obispo imponía sus manos sobre él, le asperjaba con agua bendita, vertía la ceniza sobre su cabeza, y le revestía con la túnica de cilicio.
  
Luego que el Obispo les ponía el cilicio a los penitentes, ellos eran conducidos fuera de la iglesia y se les prohibía la entrada hasta el Jueves Santo (para el solemne rito de reconciliación). Hasta ese tiempo, ellos debían pasar tiempo lejos de sus familias en un un monasterio o en otro lugar de confinamiento voluntario, y ocuparse en la oración, el trabajo manual, y las obras de caridad. Entre otras cosas ellos tenían que permanecer descalzos durante toda la Cuaresma, se les prohibía conversar con otros, debían dormir en el suelo o en un lecho de ramas, y no se les permitía bañarse o cortarse el cabello. Este proceso era llamado “expulsión de los penitentes de la iglesia”».
   
En el Pontifical Romano se consigna la ceremonia de expulsión de los penitentes que se realizaba en las catedrales el Miércoles de Ceniza. A la vista de esta ceremonia, tengamos presente que aún el más pequeño sacrificio que hagamos por nuestra conversión, será grato para Dios si lo asociamos a la Pasión de su Hijo y los Dolores de su santísima Madre.
  
DE EXPULSIÓNE PÚBLICE PŒNITÉNTIUM AB ECCLÉSIA IN FERIA QUARTA CINERUM
  
In capite Quadragesimæ, solemniter pœnitentes de Ecclesia ejiciuntur hoc modo.
  
Pœnitentes, quibus secundum jus vel consuetudinem, pro gravioribus criminibus solemnis pœnitentia est imponenda, hac die hora quasi tertia conveniunt ab Ecclesiam Cathedralem, in vilibus vestimentis, nudis pedibus, et vultibus ad terram demissis, quorum nomina scribi debent; accipientes pœnitentiam juxta modum culpæ ab Episcopi Pœnitentiario, vel ab aliis, quibus hoc officium commissum est; et postea omnes emittuntur, et manent ante foras Ecclesiæ. Pontifex interim, dicta Sexta, si non sit celebraturus, paratur supra rochettum (vel, si sit regularis, supra superpelliceum) amictu, alba, cingulo, stola, pluviali violaceis, mitra simplici, et baculo Pastorali. Si autem Pontifex est celebraturus, dum dicitur Nona, more solito acipit sandalia, et cætera paramenta Pontificalia, usque ad dalmaticam inclusive et desuper pluviale coloris violacei, et mitram simplicem; et benedicit cineres, atque imponit. Quibus peractis, Pontifex cum ministris, schola, et toto Clero, cruce, aqua benedicta, et duobus cereis præcedentibus, egreditur chorum circa medium Ecclesiæ, ubi parata sit sedes. Tunc Clerus dividitur per duos choros, hinc, inde, versus valvas Ecclesiæ. Pœnitentes vero omnes ingressi prosternunt se cum lacrymis in Ecclesiæ pavimento coram Pontifice inter utrumque chorum. Tunc Pontifex sedens cum mitra, vel Archipresbyter stans, imponit cineres super capita singulorum dicens: Meménto homo, quia pulvis es, et in pulvérem revertéris: age pœniténtiam, ut hábeas vitam ætérnam.
  
Et unus ex Canonicis aspergit eos aqua benedicta. Postea Pontifex stans, deposita mitra, benedicit cilicia, in hunc modum:
℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
℟. Qui fecit cœlum et terram.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spiritu tuo.
 
Oremus.
Omnípotens, et miséricors Deus, qui peccatóribus pietátis tuæ misericórdiam quæréntibus hoc induménto vestítis, misericórdiam tuam et véniam tribuísti, obsecrámus cleméntiam tuam, ut hoc induméntum, quod vocátur cilícium, bene dícere, et sancti ficáre dignéris; ut quicúmque eo pro peccátis suis indútus fuerit, et misericórdiam tuam imploravérit, véniam et indulgéntiam tuæ sanctæ misericórdiæ conséquatur. Per Christum Dóminum nostrum. ℟. Amen.
 
Aspergantur aqua benedicta. Benedictis ciliciis, Pontifex capita eorum cooperit cum eis, dicens:
Apud Dóminum misericórdia est, et apud Deum redémptio; ita enim lapsis homínibus subvénit, non solum per Baptísmi, et Confirmatiónis grátiam, set étiam per Pœniténtiæ medicínam, ut spíritus humánus vita reparétur ætérna. ℟. Deo grátias.
 
Quo facto, Pontifex incipit Antiphonam:
Ne reminiscáris, Dómine, delícta nostra, vel paréntum nostrórum; neque vindíctam sumas de peccátis nostris, Dómine Deus noster.
 
Et super faldistorium accumbit, et ministri, et totus populus, et pœnitentes prosternunt se in terram, et pro ipsorum pœnitentium absolutione dicunt septem Psalmos Pœnitentiales alternatim:
   
SEPTEM PSALMI PŒNITENTIÁLES
(Ps. 6, 31, 37, 50, 101, 129 et 142)
    
Psalmus 6.
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me.  
Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
Et ánima mea turbáta est valde: sed tu, Dómine, úsquequo?  
Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: salvum me fac propter misericórdiam tuam.  
Quóniam non est in morte qui memor sit tui: in inférno autem quis confitébitur tibi?  
Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: lácrimis meis stratum meum rigábo.  
Turbátus est a furóre óculus meus: inveterávi inter omnes inimícos meos.  
Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.  
Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, Dóminus oratiónem meam suscépit.
Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: convertántur et erubéscant valde velóciter. 
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  
Psalmus 31.
Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: et quorum tecta sunt peccáta.
Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, nec est in spíritu ejus dolus.  
Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, dum clamárem tota die.  
Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.  
Delíctum meum cógnitum tibi feci: et injustítiam meam non abscóndi.  
Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino: et tu remisísti impietátem peccáti mei.  
Pro hac orábit ad te omnis sanctus, in témpore opportúno.  
Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, ad eum non approximábunt.  
Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: firmábo super te óculos meos.  
Nolíte fíeri sicut equus et mulus, quibus non est intelléctus.
In camo et freno maxíllas eórum constrínge, qui non appróximant ad te.
Multa flagélla peccatóris, sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi, et gloriámini, omnes recti corde. 
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  
Psalmus 37.
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me.  
Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: et confirmásti super me manum tuam.  
Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, a fácie insipiéntiæ meæ.
Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: tota die contristátus ingrediébar.  
Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: et non est sánitas in carne mea.
Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: rugiébam a gémitu cordis mei.  
Dómine, ante te omne desidérium meum: et gémitus meus a te non est abscónditus.  
Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
Amíci mei, et próximi mei advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.  
Et qui juxta me erant, de longe stetérunt: et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: et dolos tota die meditabántur.  
Ego autem tamquam surdus non audiébam: et sicut mutus non apériens os suum.
Et factus sum sicut homo non áudiens: et non habens in ore suo redargutiónes.
Quóniam in te, Dómine, sperávi: tu exáudies me, Dómine, Deus meus.  
Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
Quóniam ego in flagélla parátus sum: et dolor meus in conspéctu meo semper.
Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: et cogitábo pro peccáto meo.  
Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: quóniam sequébar bonitátem.
Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: ne discésseris a me.
Inténde in adjutórium meum, Dómine, Deus, salútis meæ.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Psalmus 50.
Miserére mei, Deus, secúndum magnam misericórdiam tuam.
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea: et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: et peccátum meum contra me est semper.  
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.  Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: et in peccátis concépit me mater mea.
Ecce enim, veritátem dilexísti: incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.  
Aspérges me hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: et exsultábunt ossa humiliáta.  
Avérte fáciem tuam a peccátis meis: et omnes iniquitátes meas dele.  
Cor mundum crea in me, Deus: et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.  
Ne projícias me a fácie tua: et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui: et spíritu principáli confírma me.
Docébo iníquos vias tuas: et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: et exsultábit lingua mea justítiam tuam.  
Dómine, lábia mea apéries: et os meum annuntiábit laudem tuam.  
Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: holocáustis non delectáberis.  
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.  
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: ut ædificéntur muri Jerúsalem.  
Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocáusta: tunc impónent super altáre tuum vítulos.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  
Psalmus 101.
Dómine, exáudi oratiónem meam: et clamor meus ad te véniat.
Non avértas fáciem tuam a me: in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.  
In quacúmque die invocávero te, velóciter exáudi me.
Quia defecérunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut crémium aruérunt.
Percússus sum ut fœnum, et áruit cor meum: quia oblítus sum comédere panem meum.
A voce gémitus mei adhǽsit os meum carni meæ.
Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: factus sum sicut nyctícorax in domicílio.  
Vigilávi, et factus sum sicut passer solitárius in tecto.  
Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: et qui laudábant me, advérsum me jurábant.  
Quia cínerem tamquam panem manducábam, et potum meum cum fletu miscébam.  
A fácie iræ et indignatiónis tuæ: quia élevans allisísti me.  
Dies mei sicut umbra declinavérunt: et ego sicut fœnum árui.
Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes: et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem. 
Tu exsúrgens miseréberis Sion: quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus.
Quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus: et terræ ejus miserebúntur.  
Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
Quia ædificávit Dóminus Sion: et vidébitur in glória sua.
Respéxit in oratiónem humílium: et non sprevit precem eórum.
Scribántur hæc in generatióne áltera: et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum:
Quia prospéxit de excélso sancto suo: Dóminus de cælo in terram aspéxit:
Ut audíret gémitus compeditórum: ut sólveret fílios interemptórum:  
Ut annúntient in Sion nomen Dómini: et laudem ejus in Jerúsalem.  
In conveniéndo pópulos in unum, et reges ut sérviant Dómino.
Respóndit ei in via virtútis suæ: Paucitátem diérum meórum núntia mihi.
Ne révoces me in dimídio diérum meórum: in generatiónem et generatiónem anni tui.
Inítio tu, Dómine, terram fundásti: et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
Ipsi períbunt, tu autem pérmanes: et omnes sicut vestiméntum veteráscent.
Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.  
Fílii servórum tuórum habitábunt: et semen eórum in sæculum dirigétur.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  
Psalmus 129.
De profundis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam:
Fiant aures tuæ intendéntes, in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est: et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Sustínuit ánima mea in verbo ejus: sperávit ánima mea in Dómino.  
A custódia matutína usque ad noctem: speret Israël in Dómino.  
Quia apud Dóminum misericórdia: et copiósa apud eum redémptio.  
Et ipse rédimet Israël, ex ómnibus iniquitátibus ejus.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. 
 
Psalmus 142.
Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: exáudi me in tua justítia.  
Et non intres in judícium cum servo tuo: quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.  
Quia persecútus est inimícus ánimam meam: humiliávit in terra vitam meam.
Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi: et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.  
Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: in factis mánuum tuárum meditábar.
Expándi manus meas ad te: ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velóciter exáudi me, Domine: defécit spíritus meus.
Non avértas fáciem tuam a me: et símilis ero descendéntibus in lacum.  
Audítam mihi fac mane misericórdiam tuam: quia in te sperávi.  
Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: quia ad te levávi ánimam meam.  
Eripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.  
Spíritus tuus bonus dedúcet me in terra rectam: propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua.  
Edúces de tribulatióne ánimam meam: et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.  
Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: quóniam ego servus tuus sum.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  
Deinde repetitur Antiphona: Ne reminiscáris, Dómine, delícta nostra, vel paréntum nostrórum; neque vindíctam sumas de peccátis nostris, Dómine Deus noster.

Postea dicuntur Litaniæ Sanctorum.
  
LITANÍÆ SANCTÓRUM
      
℣. Kýrie, eléison.
℟. Kýrie, eléison.
℣. Christe, eléison.
℟. Christe, eléison.
℣. Kýrie, eléison.
℟. Kyrie, eléison.
   
℣. Christe, audi nos.
℟. Christe, audi nos.
℣. Christe, exáudi nos.
℟. Christe, exáudi nos.
    
℣. Pater de cœlis, Deus.
℟. Miserére nobis.
℣. Fili, Redémptor mundi, Deus.
℟. Miserére nobis.
℣. Spíritus Sancte, Deus.
℟. Miserére nobis.
℣. Sancta Trínitas, unus Deus.
℟. Miserére nobis.
   
℣. Sancta María.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancta Dei Génetrix.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancta Virgo vírginum.
℟. Ora pro nobis.
   
℣. Sancte Míchaël.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Gábriel.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Ráphaël.
℟. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancti Ángeli et Archángeli.
℟. Oráte pro nobis.
℣. Omnes sancti beatórum Spírituum órdines.
℟. Oráte pro nobis.
    
℣. Sancte Joánnes Baptísta.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Joseph.
℟. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancti Patriárchæ et Prophétæ.
℟. Oráte pro nobis.
    
℣. Sancte Petre.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Paule.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Andréa.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Jacóbe.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Joánnes.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Thoma.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Jacóbe.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Philíppe.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Bartolomǽe.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Matthǽe.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Simon.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Thaddǽe.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Matthía.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Bárnaba.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Luca.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Marce.
℟. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancti Apóstoli et Evangelístæ.
℟.  Oráte pro nobis.
℣. Omnes sancti Discípuli Dómini.
℟. Oráte pro nobis.
   
℣. Omnes sancti Innocéntes.
℟. Oráte pro nobis.
℣. Sancte Stéphane.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Laurénti.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Vincénti.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancti Fabiáne et Sebastiáne.
℟. Oráte pro nobis.
℣. Sancti Joánnes et Paule.
℟. Oráte pro nobis.
℣. Sancti Cosma et Damiáne.
℟. Oráte pro nobis.
℣. Sancti Gervási et Protási.
℟. Oráte pro nobis.
℣. Omnes sancti Mártyres.
℟. Oráte pro nobis.
    
℣. Sancte Sylvéster.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Gregóri.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Ambrósi.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Augustíne.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Hierónyme.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Martíne.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Nicolǽ.
℟. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancti Pontífices et Confessóres.
℟. Oráte pro nobis.
℣. Omnes sancti Doctóres.
℟. Oráte pro nobis.
   
℣. Sancte Antóni.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Benedícte.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Bernárde.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Domínice.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancte Francísce.
℟. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancti Sacerdótes et Levítæ.
℟. Oráte pro nobis.
℣. Omnes sancti Mónachi et Eremítæ.
℟. Oráte pro nobis.
    
℣. Sancta María Magdaléna.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancta Ágatha.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancta Lúcia.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancta Agnes.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancta Cæcília.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancta Catharína.
℟. Ora pro nobis.
℣. Sancta Anastásia.
℟. Ora pro nobis.
℣. Omnes sanctae Vírgines et Víduæ.
℟. Oráte pro nobis.
  
℣. Omnes Sancti et Sanctæ Dei.
℟. Intercédite pro nobis.
   
℣. Propítius esto.
℟. Parce nobis, Dómine.
℣. Propítius esto.
℟. Exáudi nos, Dómine.
   
℣. Ab omni malo.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Ab omni peccáto.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Ab ira tua.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. A subitánea et improvísa morte.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Ab insídiis diáboli.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Ab ira et ódio et omni mala voluntáte.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. A spíritu fornicatiónis.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. A fúlgure et tempestáte.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. A flagéllo terræmótus.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. A peste, fame et bello.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. A morte perpétua.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Per mystérium sanctæ Incarnatiónis tuæ.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Per Advéntum tuum.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Per Nativitátem tuam.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Per Baptísmum et sanctum Jejúnium tuum.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Per Crucem et Passiónem tuam.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Per Mortem et Sepultúram tuam.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Per sanctam Resurrectiónem tuam.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Per admirábilem Ascensiónem tuam.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. Per advéntum Spíritus Sancti Parácliti.
℟. Líbera nos, Dómine.
℣. In die Judícii.
℟. Líbera nos, Dómine.
    
℣. Peccatóres.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut nobis parcas.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut nobis indúlgeas.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut ad veram pœniténtiam nos perdúcere dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut Ecclésiam tuam sanctam régere et conserváre dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut omnes ecclesiásticos órdines in sancta religióne conserváre dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut régibus et princípibus christiánis pacem et veram concórdiam donáre dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut cuncto pópulo christiáno pacem et unitátem largíri dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut omnes errántes ad unitátem Ecclésiæ revocáre, et infidéles univérses ad Evangélii lumen perdúcere dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut nosmetípsos in tuo sancto servítio confortáre et conserváre dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut mentes nostras ad cæléstia desidéria érigas.
℟. Te rogámus, audi nos.
V. Ut ómnibus benefactóribus nostris sempitérna bona retríbuas.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut ánimas nostras, fratrum, propinquórum et benefactórum nostrorum ab ætérna damnatióne erípias.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut fructus terræ dare et conserváre dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut ómnibus fidélibus defúnctis réquiem ætérnam donáre dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut nos exáudire dignéris.
℟. Te rogámus, audi nos.
℣. Fili Dei.
℟. Te rogámus, audi nos.
   
℣. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi.
℟. Parce nobis, Dómine.
℣. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi.
℟. Exáudi nos, Dómine.
℣. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi.
℟. Miserére nobis.
   
℣. Christe, audi nos.
℟. Christe, audi nos.
℣. Christe, exáudi nos.
℟. Christe, exáudi nos.
   
℣. Kýrie, eléison.
℟. Kýrie, eléison.
℣. Christe, eléison.
℟. Christe, eléison.
℣. Kýrie, eléison.
℟. Kyrie, eléison.
         
Quibus finitis, Pontifex dicit super ipsos pœnitentes:
Pater noster. Et reliqua secreto usque. 
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Salvos fac servos tuos, et ancíllas tuas.
℟. Deus meus, sperántes in te.
℣. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.
℟. Et de Sion tuére eos.
℣. Nihil profíciat inimícus in eis.
℟. Et fílius iniquitátis non appónat nocére eis.
℣. Esto eis, Dómine, turris fortitúdinis.
℟. A fácie inimíci.
℣. Dómine Deus virtútum, convérte nos.
℟. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
  
Orémus.
Exáudi, Dómine, preces nostras, et confiténtium tibi parce peccátis, ut quos consciéntiæ reátus accúsat, indulgéntia tuæ miseratiónis absólvat. Per Christum Dóminum nostrum. ℟. Amen.
 
Orémus.
Prævéniat hoc fámulos tuos, (vel has fámulas tuas), quǽsumus, Dómine, misericórdia tua, ut omnes iniquitátes eórum céleri indulgéntia deleántur. Per Christum Dóminum nostrum. ℟. Amen.
 
Orémus.
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, nec sit ab his fámulis (vel famulábus) tuis, cleméntiæ tuæ longínqua miserátio; sana vúlnera eorúmque dimítte peccáta; ut ab ómnibus iniquitátibus expiáti, tibi, Dómine, semper váleant adhærére. Per Christum Dóminum nostrum. ℟. Amen.
  
Orémus.
Dómine, Deus noster, qui offensióne nostra non vínceris, sed satisfactióne placáris; réspice, quǽsumus, ad hos fámulos tuos (vel has fámulas tuas), qui (vel quæ), se tibi peccásse gráviter confiténtur; tuum est enim absolutiónem críminum dare, et véniam præstáre peccántibus, qui dixísti, te pœniténtiam malle peccatórum, quam mortem; concéde ergo, Dómine, ut tibi pœniténtiæ excúbias celébrent, et corréctis áctibus suis, conférri sibi a te sempitérna gáudia gratuléntur. Per Christum Dominum nostrum. ℟. Amen.
 
His peractis, surgunt pœnitentes, et facit eis Pontifex sermonem; ostendens qualiter Adam propter peccatum ejectus est de paradiso, et multa maledicta in eum congesta sunt; et qualiter, ejus exemplo, ipsi de Ecclesia ad tempus ejiciendi sunt. Quo facto, accipiat unum ex eis per dexteram manum; et omnes alii similiter se manibus tenentes, candelas accensas in manibus habentes, subsequantur eum; et ita eos ejiciat de Ecclesia, cum lacrimis dicens:
Ecce ejicímini vos hódie a limínibus sanctæ matris Ecclésiæ propter peccáta, et scélera vestra, sicut Adam primus homo ejéctus est de paradíso propter transgressiónem suam.
 
Et interim schola cantat Responsorium:
In sudóre vultus tui vescéris pane tuo, dicit Dóminus ad Adam, cum operátus fúeris terram, non dabit fructus suos: * Sed spinas et tríbulos germinábit tibi.
℣. Pro eo quod audísti vocem uxóris tuæ plus, quam me: maledícta terra in ópere tuo, non dabit fructus suos. * Sed spinas et tríbulos germinábit tibi.
 
Aliud Responsorium:
Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum, et malum: * Vidéte, ne forte sumat de ligno vitæ, et vivat in ætérnum.
℣. Fecítque Dóminus Adæ túnicam pellíceam, et índuit eum, et ait. * Vidéte, ne forte sumat de ligno vitæ, et vivat in ætérnum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. * Vidéte, ne forte sumat de ligno vitæ, et vivat in ætérnum.
 
Et sic eis extra ejectis, et ante valvas Ecclesiæ genibus flexis gemendo manentibus. Pontifex in limine ostii stans moneat eos, quod de Domini misericordia non desperent, sed jejuniis, orationibus, peregrinationibus, eleemosynis, et aliis bonis operibus invigilent, ut Dominus ad dignum fructum veræ pœnitentiæ eos perducat; quodque feria quinta in Cœna Domini redeant, quoniam tunc in sanctam Ecclesiam reducentur, quam usque tunc ingredi non præsumant. Et mox Pontifice cum processione ad chorum redeunte, valvæ Ecclesiæ ante oculos eorum clauduntur, et incipitur Missa, et proceditur ordine suo.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)