Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 2 de marzo de 2018

MISA EN HONOR DE LA SÁBANA SANTA DE NUESTRO SEÑOR JESUCRISTO

Del Misal Romano de San Pío V. La Sábana Santa en la que fue envuelto el Divinísimo Cuerpo de Jesús por San José de Arimatea cuando fue bajado de la Cruz (Mateo 27, 59; Marcos 15, 46). Esta sagrada reliquia fue venerada en Jerusalén desde los tiempos apostólicos, pasando a Edesa en el siglo VI y luego a Constantinopla en el siglo X. Llegó a Europa después de la Cuarta Cruzada de 1204, permaneciendo en Lirey hasta 1453, cuando pasó a la Casa de Saboya, custodiando esta reliquia en Chambéry de Francia hasta que en 1694 fue trasladada a la Catedral de Turín. El 25 de Abril de 1506, el Papa Julio II permitió mediante la bula “Románus Póntifex” el culto público a la Sábana Santa, aprobándole Misa y Oficio propios. La fiesta de la Sábana Santa está establecida para el Viernes de la Segunda semana de Cuaresma, y como solemnidad el 4 de Mayo.
  
Feria VI post Dominicam II Quadragesimæ
Sacratíssimæ Síndonis Dómini Nostri Jesu Christi
Duplex Majus.
   
Introitus. Philipp. 2, 8-9. Humiliávit semetípsum Dóminus Jesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 88, 2. Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo. ℣. Glória Patri.
   
ORATIO
Deus, qui nobis in sancta Síndone, qua corpus tuum sacratíssimum, e Cruce depósitum, a Joseph involútum fuit, passiónis tuæ vestígia reliquísti: concéde propítius; ut per mortem et sepultúram tuam ad resurrectiónis glóriam perducámur: Qui vivis et regnas.
      
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Isa. 62, 10-11; 13, 6-7.
  
Hæc dicit Dóminus Deus: Dícite fíliæ Sion: Ecce, Salvátor tuus venit: ecce, merces ejus cum eo. Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis véstibus de Bosra? Iste formósus in stola sua, grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ. Ego, qui loquor justítiam, et propugnátor sum ad salvándum. Quare ergo rubrum est induméntum tuum, et vestiménta tua sicut calcántium in torculári? Tórcular calcávi solus, et de géntibus non est vir mecum: calcávi eos in furóre meo, et conculcávi eos in ira mea: et aspérsus est sanguis eórum super vestiménta mea, et ómnia induménta mea inquinávi. Dies enim ultiónis in corde meo, annus redemptiónis meæ venit. Circumspéxi, et non erat auxiliátor: quæsívi, et non fuit, qui adjuváret: et salvávit mihi bráchium meum, et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi. Et conculcávi pópulos in furóre meo, et inebriávi eos in indignatióne mea, et detráxi in terram virtútem eórum. Miseratiónum Dómini recordábor, laudem Dómini super ómnibus, quæ réddidit nobis Dóminus, Deus noster.
 
Graduale. Ps. 68, 21-22. Impropérium exspectávi cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
℣. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
 
Tractus. Is. 53, 4-5. Vere languóres nostros ipse tulit et dolóres nostros ipse portávit.
℣. Et nos putávimus eum quasi leprósum et percússum a Deo et humiliátum.
℣. Ipse autem vulnerátus est propter iníquitates nostras, attrítus est propter scélera nostra.
℣. Disciplína pacis nostræ super eum: et livóre ejus sanáti sumus.
 
In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecostes, Graduale ut supra et, omisso Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja. ℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obœ́diens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.
  
Tempore autem Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obœ́diens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.
℣. Tibi glória, hosánna: tibi triúmphus et victória: tibi summæ laudis et honóris coróna. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 15, 42-46.
  
In illo témpore: Cum jam sero esset factum (quia erat Parascéve, quod est ante sábbatum) venit Joseph ab Arimathǽa, nóbilis decúrio, qui et ipse erat exspéctans regnum Dei, et audácter introívit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Pilátus autem mirabátur, si jam obiísset Et, accersíto centurióne, interrogávit eum, si jam mórtuus esset. Et cum cognovísset a centurióne, donávit corpus Joseph. Joseph autem mercátus síndonem, et depónens eum invólvit sindóne, et pósuit eum in monuménto, quod erat excísum de petra, et advólvit lápidem ad óstium monuménti.
 
Et dicitur Credo.
  
Offertorium. Levit. 16, 2 et 5. Ingréssus Aaron tabernáculum, ut holocáustum offérret super altáre pro peccátis filiórum Israël, túnica línea indútus est. (T. P. Allelúja.)
 
SECRETA
Accépta tibi, Dómine, sint hæc múnera: cui pro mundi salúte grata éxstitit Fílii tui pássio gloriósa: Qui tecum vivit et regnat.
 
Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Marc. 15, 46. Joseph autem mercátus síndonem, et depónens eum invólvit síndone. (T. P. Allelúja.)
   
POSTCOMMUNIO
Refécti vitálibus alimóniis, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, qui Vúlnera Dómini nostri Jesu Christi hódie devóte cólimus; hæc in nostris córdibus impréssa móribus et vita teneámus. Per eúndem Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)