Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

sábado, 23 de octubre de 2010

MISA DE NUESTRO SEÑOR JESUCRISTO, SANTÍSIMO REDENTOR

Del Misal Romano de San Pío V

Die 23 Octobris 
Dómine Nostrum Jesu Christe, Sanctissimi Redemptoris

Introitus. Is. 61, 10. Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo: quia índuit me vestiméntis salútis, et induménto justítiæ circúmdedit me. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 88, 2. Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Deus, qui Unigénitum tuum mundi Redemptórem constituísti, et per eum, devícta morte, nos misericórditer ad vitam reparásti: concéde; ut, hæc benefícia recoléntes, tibi perpétua caritáte adhærére et ejúsdem redemptiónis fructum percípere mereámur. Per eúndem Dóminum nostrum.

  
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 1, 3-9.
 
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spirituáli in coeléstibus in Christo, sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu ejus in caritáte. Qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum per Jesum Christum in ipsum: secúndum propósitum voluntátis suæ, in laudem glóriæ grátiæ suæ, in qua gratificávit nos in dilécto Fílio suo. In quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum secúndum divítias grátiæ ejus, quæ superabundávit in nobis in omni sapiéntia et prudéntia: ut notum fáceret nobis sacraméntum voluntátis suæ, secúndum beneplácitum ejus, quod propósuit in eo.

Graduale. Ps. 85, 9-10. Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Dómine: et glorificábunt nomen tuum.
℣. Quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: tu es Deus solus.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 73, 12. Deus autem Rex noster ante sǽcula: operátus est salútem in médio terræ. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Is. 53, 4-5. Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit.
℣. Et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum.
℣. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra.
℣. Disciplína pacis nostræ super eum: et livóre ejus sanáti sumus.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja.
℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri oboédiens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansuétus ad occisiónem. Allelúja.

℣. Tibi glória, hosánna: tibi triúmphus et victória: tibi summæ laudis et honóris coróna. Allelúja.
  
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann. 3, 13-18.

In illo témpore: Dixit Jesus Nicodémo: Nemo ascéndit in coelum, nisi qui descéndit de coelo, Fílius hóminis, qui est in coelo. Et sicut Moyses exaltávit serpéntem in desérto: ita exaltári opórtet Fílium hóminis, ut omnis, qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Sic enim Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam ætérnam. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicátur; qui autem non credit, jam judicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei.

Credo.

Post Septuagesimam in fine sequentis Offertorii
Allelúja omittitur.
Offertorium. Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Deus in perpétuum, allelúja.

SECRETA

Súscipe, quǽsumus, Dómine, oblátum redemptiónis ætérnæ mystérium: et præsta; ut, unigéniti Fílii tui gloriósis méritis intercedéntibus, vivíficet nos semper et múniat. Per eúndem Dóminum.

Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. 
 
Post Septuagesimam in fine sequentis Communionis Allelúja omittitur.
Communio. Ps. 106, 8. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus Fíliis hóminum, allelúja.

POSTCOMMUNIO
Córporis tui sacri ac pretiósi Sánguinis, quo redémpti sumus, Dómine Jesu Christe, partícipes effecti: quǽsumus; ut in nobis tua múnera tueáris, atque a præséntis vitæ malis eréptos ad bona perdúcas sempitérna: Qui vivis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)