Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 31 de octubre de 2010

MISA DE NUESTRO SEÑOR JESUCRISTO, REY

Del Misal Romano de San Pío V


Dominica ultima Octobris
IN FESTO DÓMINE NOSTRUM JESU CHRISTI REGIS

Duplex I classis


Introitus. Apoc. 5, 12; 1, 6. Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Ps. 71, 1. Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, ejus suavissímo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat.

Et fit Commemoratio Dominicae occurrentis.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.
Coloss. 1, 12-20.

Fratres: Grátias ágimus Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: qui eripuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum: qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúra: quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in coelis et in terra, visibília et invisibília, sive Throni, sive Dominatiónes, sive Principátus, sive Potestátes: ómnia per ipsum, et in ipso creáta sunt: et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens; quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre; et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in coelis sunt, in Christo, Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 71, 8 et 11. Dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
℣. Et adorábunt eum omnes reges terræ: omnes gentes sérvient ei.

Allelúja, allelúja. <. Dan. 7, 14. Potéstas ejus, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:

Tractus. Ps. 88, 27-28 et 30. Ipse invocábit me; Pater meus es tu: Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
℣. Et ego primogénitum ponam illum: excélsum præ régibus terræ.
℣. Et ponam in sǽculum sǽculi semen ejus: et thronum ejus sicut dies coeli.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja.
℣. Dan. 7, 14. Potéstas ejus, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur.

Allelúja. ℣. Apoc. 19, 16. Habet in vestiménto et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dóminus dominantium. Allelúja.

  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 18, 33-37.

In illo témpore: Dixit Pilátus ad Jesum: Tu es Rex Judæórum? Respóndit Jesus: A temetípso hoc dicis, an alii dixérunt tibi de me? Respóndit Pilátus: Numquid ego Judǽus sum? Gens tua et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti? Respóndit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Judǽis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit ítaque ei Pilátus: Ergo Rex es tu? Respóndit Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis, qui est ex veritáte, audit vocem meam.

Credo.

Offertorium. Ps. 2, 8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ.

SECRETA
Hóstiam tibi, Dómine, humánæ reconciliatiónis offérimus: præsta, quǽsumus; ut, quem sacrifíciis præséntibus immolámus, ipse cunctis géntibus unitátis et pacis dona concédat, Jesus Christus Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum.

Et fit Commemoratio Dominicæ occurrcntis. Præfatio propria.

Communio. Ps. 28, 10 et 11. Sedébit Dóminus Rex in ætérnum: Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

POSTCOMMUNIO
Immortalitátis alimóniam consecúti, quǽsumus, Dómine: ut, qui sub Christi Regis vexíllis militáre gloriámur, cum ipso, in coelésti sede, júgiter regnáre póssimus: Qui tecum.

Et fit Commemoratio Dominicæ occurrentis, cujus Evangelium legitur in fine.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)