Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

jueves, 7 de julio de 2011

MISA DEL SAGRADO CORAZÓN EUCARÍSTICO DE JESÚS

Del Misal Romano de San Pío V. El Prefacio fue concedido a la Orden del Santísimo Redentor.
     
Feria V post Octavam Sanctissimi Corporis Christi
EUCHARÍSTICI CORDIS JESU
Duplex I. classis
 
In Missis votivis extra Tempus Paschale omittuntur Allelúja ad Introitum, Offertorium et Communionem. 
  
Introitus. Joann. 13, 1. Sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Allelúja, allelúja. Ps. 97, 1. Cantáte  Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. . Glória Patri.
  
ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui, divítias amóris tui erga hómines effúndens, Eucharístiæ Sacraméntum condidísti: da nobis, quǽsumus; ut amantíssimum Cor tuum dilígere, et tanto Sacraménto digne semper uti valeámus: Qui vivis et regnas.
  
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8-19.
     
Fratres: Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit; ut innotéscat principátibus et potestátibus in cœléstibus per ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu, Dómino nostro: in quo habémus fidúciam, et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Propter quod peto, ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quæ est glória vestra. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
 
Graduale. Is. 12, 6. Exsúlta et lauda, habitátio Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israël.
℣. Ibid., 4. Notas fácite in pópulis adinventiónes ejus.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Zach. 9, 17. Quid bonum ejus est et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines? Allelúja.
  
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 35, 8-10. Fílii hóminum in tégmine alárum tuárum, Dómine, sperábunt.
℣. Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ; et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
℣. Quóniam apud te est fons vitæ: et in lúmine tuo vidébimus lumen.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Zach. 9, 17. Quid bonum ejus est et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans virgines? Allelúja.
℣. Ps. 67, 4 et 11. Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei. Parásti in dulcédine tua páuperi, Deus. Allelúja.
     
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 22, 15-20.
  
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Desidério desiderávi hoc pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducábo illud, donec impleátur in regno Dei. Et accépto cálice, grátias egit et dixit: Accípite et divídite inter vos. Dico enim vobis, quod non bibam de generatióne vitis, donec regnum Dei véniat. Et accépto pane, grátias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic est calix novum testaméntum in sánguine meo, qui pro vobis fundétur.
  
Credo.
  
Offertorium. Ps. 30, 20. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te! Allelúja.
  
SECRETA
Tuére nos, Dómine, tua tibi holocáusta offeréntes: ad quæ ut fervéntius corda nostra præparéntur, flammis adúre tuæ divínæ caritátis: Qui vivis.
 
Præfatio de Eucharistici Cordis Jesu.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, per Christum Dóminum nostrum. Qui prídie quam pro nobis immolarétur in ara Crucis, dilectiónis suæ in hómines divítias velut effúndens, de Cordis sui thesáuro Eucharístiæ prompsit mystérium. In quo credéntium fides álitur, spes provéhitur, cáritas roborátur, et futúræ glóriæ pignus accípitur. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cœléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communio. Matth. 28, 20. Ecce, ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi: dicit Dóminus. Allelúja.
  
POSTCOMMUNIO
Divínis donis Cordis tui satiáti: quǽsumus, Dómine Jesu, ut in tui semper amóre permanére et usque in finem créscere mereámur: Qui vivis et regnas.

1 comentario:

  1. Traducción del Prefacio: “Verdaderamente es digno y justo, equitativo y saludable, que siempre y en todo lugar te demos gracias, Señor santo, Padre omnipotente y eterno Dios, por Jesucristo nuestro Señor. El cual, antes de inmolarse por nosotros en el ara de la Cruz, deseando derramar sobre los hombres las riquezas de su amor, sacó del tesoro de su Corazón el misterio de la Eucaristía, en el cual es alimentada la fe de los creyentes, incrementada su esperanza, fortalecida su caridad, y reciben ellos la prenda de la gloria futura. Y por eso, con los Ángeles y Arcángeles, con los Tronos y las Dominaciones, y con toda la milicia del ejército celestial, entonamos a tu gloria un himno, diciendo sin cesar: Santo, etc.”

    ResponderEliminar

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)