NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

miércoles, 13 de abril de 2016

MISA DEL SANTO SEPULCRO DE NUESTRO SEÑOR JESUCRISTO EN JERUSALÉN

Los Dominicos celebraban una Misa en honor del Santo Sepulcro el segundo domingo después de Pascua (aunque era fiesta móvil durante todo el mes de Abril). Los Franciscanos, en especial los destacados en la Custodia de Tierra Santa, celebran esta Misa el 15 de Julio (aniversario de la entrada de los Cruzados a Jerusalén y de la tercera Dedicación de la Basílica del Santo Sepulcro). Nosotros tomamos el Propio de esta memoria del Misal Dominico de Polonia y el Misal Romano-Seráfico.
  
Dominica Secunda post Paschæ, mobile in mense Aprili (Ordo Prædicatorum) - 15 Julii (Ordo Fratres Minorum)
SANCTÍSSIMI SEPÚLCHRI DÓMINI NOSTRI JESU CHRISTI
Duplex majus
  
Introitus. Isa. 11, 10. In illa die erit radix Jesse, qui stat in signum populórum, ipsum gentes deprecabúntur, et erit Sepúlchrum ejus gloriósum. (T. P. Allelúja). Ps. 45, 5. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui pro nobis mortem subíre, et in Sepúlchro depósitus tértia die resúrgere voluísti, concéde fámulis tuis, ut qui Sancti Sepúlchri tui memóriam recólimus, Resurrectiónis quoque glóriæ partícipes esse mereámur: Qui vivis.
 
Commemoratio de Feria.
  
Léctio Actuum Apostólorum.
Act. 13, 16a; 26-31.
 
In diébus illis: Surgens Paulus et manu siléntium índicens ait: Viri fratres, filii géneris Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salútis hujus missum est. Qui enim habitábant Jerúsalem et príncipes ejus ignorántes Jesum et voces Prophetárum quæ per omne Sabbatum leguntur, judicántes implevérunt: et nullam causam mortis inveniéntes in eo, petiérunt a Piláto, ut interfícerent eum. Cumque consummássent ómnia, quæ de eo scripta erant, deponéntes eum de ligno, posuérunt eum in monuménto. Deus vero suscitávit eum a mórtuis tértia die: qui visus est per multos dies his, qui simul ascénderant cum eo de Galilǽa in Jerúsalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
  
Graduale. ℣. Ps. 98, 5. Exaltáte Dóminum Deum nostrum et adoráte scabéllum pedum ejus, quoniam sanctum est.
℣. Gen. 28, 17. O quam metuéndus est locus iste! Vere non est hic áliud nisi domus Dei, et porta Cæli.
  
Allelúja, Allelúja. ℣. Ps. 95, 8-9. Tóllite hóstias, et introite in atria ejus; adoráte Dóminum in átrio sancto ejus. Allelúja
 
In Missis post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 131, 7-8. Introíbimus in tabernáculum ejus; adorábimus in loco ubi stetérunt pedes ejus.
℣. Surge, Dómine, in réquiem tuam, tu et arca sanctificatiónis tuæ.
℣. Ps. Ibid., 14. Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; hic habitábo, quoniam elégi eam.
   
Tempore autem paschali omittitur graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja. ℣.  Job 3, 21-22. Qui expéctant mortem et non venit, quasi effódient thesáurum, gaudéntque veheménter cum invenérint Sepúlchrum. Allelúja.
℣. Jo. 20, 4. Currébant duo simul, et ille álius Discípulus præcucúrrit cítius Petro, et venit prior ad monuméntum. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 24, 1-12.
  
Una Sábbati valde dilúculo venérunt muliéres ad monuméntum, portántes, quæ paráverant, arómata, et invenérunt lápidem revólutum a monuménto, et ingréssæ non invenérunt Corpus Dómini Jesu. Et factum est, dum mente consternátæ essent de isto, ecce duo viri stetérunt secus illas in veste fulgénti. Cum timérent autem et declinárent vultum in terram, dixérunt ad illas: Quid quǽritis vivéntem cum mórtuis? Non est hic, sed surréxit. Recordámini quáliter locútus est vobis, cum adhuc in Galilǽa esset, dicens: Quia opórtet Fílium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum, et crucifígi et die tértia resúrgere. Et recordátæ sunt verbórum ejus. Et regréssæ a monuménto nuntiáverunt hæc ómnia illis undécim et cæteris ómnibus. Erat autem María Magdaléne, et Joánna, et María Jacóbi, et cæteræ, quæ cum eis erant, quæ dicébant ad Apóstolos hæc: et visa sunt ante illos sicut deliraméntum verba ista, et non credidérunt illis. Petrus autem surgens, cucúrrit ad monuméntum, et procúmbens vidit linteámina sola pósita et ábiit secum mirans, quod factum fúerat. Credo.
  
Offertorium. Ps. 41, 5. Transíbo in locum Tabernáculi admirábilis usque ad domum Dei. Allelúja.
  
SECRETA
Deus, qui per depositiónem sanctíssimi Córporis Fílii tui in Sepúlchro, idem Sepúlchrum sanctificásti, concéde quǽsumus, ut in hoc Sepúlchro ánima et corde habitémus. Per eúmdem Dóminum nostrum. (T. P. Allelúja).

Et fit Commemoratio Feriæ, ut supra.
   
Præfatio Paschale.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hac potíssimum die gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
   
Communio. Prov. 8, 34. Beátus qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. (T. P. Allelúja).
 
POSTCOMMUNIO
Deus, qui nos sancti Sepúlchri Fílii tui lætári facis honóre, præsta quǽsumus, ut in eódem sepúlti, mundo moriámur, et tibi soli vivámus. Per eúmdem Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriæ, ut supra.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)