Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

miércoles, 27 de junio de 2018

MISA DE NUESTRA SEÑORA DEL PERPETUO SOCORRO

Del Misal Romano de San Pío V.
   
Die 27 Junii
BEÁTÆ MARÍÆ VÍRGINIS DE PERPÉTUO SUCCÚRSU
Duplex
  
Introitus. Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis: de cujus sollemnitáte gáudent Ángeli et colláudant Fílium Dei. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 44, 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui Genetrícem tuam Maríam, cujus insígnem venerámur imáginem, Matrem nobis dedísti perpétuo succúrrere parátam: concéde, quǽsumus; ut nos, matérnam ejus opem assídue implorántes, redemptiónis tuæ fructum perpétuo experíri mereámur: Qui vivis.
  
Commemoratione Octava S. Joannis Baptistæ.
ORATIO
Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis ætérnæ.

Et fit Commemoratio Feriæ.
 
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 24, 23-31.
  
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis et timóris et agnitiónis et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
 
Graduale. Cant. 6, 3 et 9. Tota formósa et suávis es, fília Sion, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum acies ordináta.
℣. Judith 13, 22. Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Luc. 1, 28. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Prov. 8, 17-19. Ego diligéntes me díligo: et qui mane vígilant ad me, invénient me.
℣. Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbæ et justítia.
℣. Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Luc. 1, 28. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
℣. Prov. 8, 34. Beátus homo, qui audit me, et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 19, 25-27.
  
In illo témpore: Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus Matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit Matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce Mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. Credo.
 
Offertorium. Jerem. 18, 20. Recordáre, Virgo Mater, in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis. (T.P. Allelúja.)
 
SECRETA
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Vírginis et Matris Maríæ intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.
   
Pro Octava S. Joannis Baptistæ.
SECRETA
Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus: illíus nativitátem honóre débito celebrántes qui Salvatórem mundi et cécinit adfutúrum, et adésse monstrávit.
  
Et fit Commemoratio Feriæ.
  
Præfatio de Beatæ Mariæ Virginis
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
    
Communio. Regína mundi digníssima, María, Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quæ genuísti Christum Dóminum, Salvatórem ómnium. (T.P. Allelúja.)
  
POSTCOMMUNIO
Adjúvet nos, quǽsumus, Dómine, immaculátæ Genetrícis tuæ sempérque Vírginis Maríæ intercéssio veneránda: ut, quos perpétuis cumulávit benefíciis, a cunctis perículis absolútos sua fáciat pietáte concórdes: Qui vivis.
  
Pro Octava S. Joannis Baptistæ.
POSTCOMMUNIO
Sumat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætitiam: per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem.
  
Et fit Commemoratio Feriæ.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)