Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 19 de septiembre de 2023

MISA EN HONOR A SAN GENARO

   

Introitus: 2. Par. 16, 24-25. Narráte in géntibus glóriam ejus; in cunctis pópulis mirabília ejus: quia magnus Dóminus. Ps 46, 2. Omnes gentes, pláudite mánibus; jubiláte Deo in voce exsultatiónis. Glória Patri.
  
Dicitur Glória in excélsis.
   
ORATIO
Deus, qui per beati Januarii Martyris tui atque Pontificis confessionem et sanguinem, admirabili testimonio ac triumpho Ecclesiæ tuæ fidem illustrare dignatus es: quæsumus; ut ejusdem nos fidei consortio et patrocinio munitos, triumphi etiam et gloriæ participes efficias. Per Dominum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 11, 33-39.
    
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adepti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: álii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale: Dan 3, 49.
Ángelus Dómini excússit flammam ignis de fornáce, et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit.
Dan 6, 22. Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi.


ALLELUIA
Allelúia, allelúia
Ps 33, 21
Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.

Sequentia
Salve potens urbis rector,
Salve pater et protéctor,
Januári, pátriæ.
   
Tu qui fidem Jesu Christi
Confiténdo, suscepísti
Láuream martýrii,
   
Ad agónem usque mortis
Triumphásti athléta fortis
De torméntis ásperis.
   
Caput Christo jam sacrátum,
Flore ætérno coronátum,
Præbuísti gládio.
    
Gloriósum tot porténtis,
Tot præclárum monuméntis
Nomen tuum cánimus.
   
Celebrémus exsultántes,
Collaudémus venerántes
Nostræ signum fídei.
    
Tu, nos inter, in fervénti,
Mirabíliter loquénti
Vivis adhuc sánguine.
    
Jure Custos qui vocáris,
Fáuste tegis et tutáris
Mœ́nia Neápolis.
   
Christo phíalam osténdis,
Quo placáto, nos deféndis
Tuo patrocínio.
   
Quotquot ímminent flagélla,
Motus terræ, pestem, bella,
Famem, citus compríme.
    
Tolle déxteram et sævi
Ignes, cíneres Vesévi
Arce, exstíngue, cóntere.
     
Dux ad astra nobis datus,
Apud Christum advocátus,
Ipse nos refrígeres.
    
Sancta Trínitas laudétur
Quæ Neápolim tuétur
Januárii sánguine. Amen. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10, 16-22.
   
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ecce, ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpentes, et símplices sicut colúmbæ. Cávete áutem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos: et ad prǽsides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitare, quómodo aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in parentes, et morte eos affícient: et éritis odio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit. Credo.

Credo




OFFERTORIUM
Offertorium: Ps. 3. Tu es glória mea, tu es suscéptor meus, Dómine: tu exsúltans caput meum, et exaudísti de monte sancto tuo.


SECRETA
Oblationes nostras, tibi, Domine, beati Januarii precatio sancta commendet: quem, sacerdotio et martyrio coronatum, fides et charitas hostiam majestati tuæ placitam immolavit. Per Dominum.

Communio. Act. 2, 19. Dabo prodígia in cœlo sursum et signa in terra deórsum, sánguinem et ignem et vapórem fumi.
  
POSTCOMMUNIO
Cælestibus epulis refecti te, Domine, supplices deprecamur: ut ignem in nobis Spiritus tui clementer accendas, qui beatum Januarium martyrem tuum atque Pontificem pro tui nominis confessione mortem docuit non timere: qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los comentarios deberán relacionarse con el artículo. Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida, y los insultos a la administración es causal de no publicación.

Comentar aquí significa aceptar las condiciones anteriores. De lo contrario, ABSTENERSE.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)