Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 28 de noviembre de 2010

MISA DE LA DOMÍNICA PRIMERA DE ADVIENTO

Del Misal Romano de San Pío V


Dominica Prima Adventus
Statio ad S. Mariam majorem

Introitus. Ps. 24, 1–3. Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confíde, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur. Ps. ibid., 4. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: et sémitas tuas édoce me. ℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Repetitur: Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confíde, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
 
Hic modus repetendi Introitum servatur per totum annum.

Non dicitur Glória in excélsis in Missis de Tempore ab hac Dominica usque ad Vigiliam Nativitatis Domini inclusive.

Orémus.

ORATIO
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sǽcula sæculórum. ℞. Amen.

Ab hac die usque ad diem 23 Decembris inclusive, quando dicendæ sint juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, etiam in Vigiliis et infra Octavas, erunt sequentes, excepta tamen 2. Oratione, quæ in Missis de beata Maria Virgine et in iis, in quibus de eadem fit Commemoratio, necnon in Missa votiva de Omnibus Sanctis, dicitur de Spiritu Sancto [64].
 
2. de S. Maria
ORATIO
Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei credimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. (Per eúndem Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit.)
 
3. contra persecutores Ecclesiæ
ORATIO
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces placátus admítte: ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertáte. Per Dóminum.

Lectio Epístolæ beati Pauli Apostoli ad Romános
Rom. 13, 11–14.

Fatres: Scientes, quia hora est jam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus, quam cum credídimus. Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus: non in comessatiónibus et ebrietátibus, non incubílibus et impudicítiis, non in contentióne et æmulatióne: sed induímini Dóminum Jesum Christum.

Graduale. Ps. 24, 3 et 4. Univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur, Dómine.
℣. Vias tuas, Dómine, notas fac mihi: et sémitas tuas édoce me.

Allelúja, allelúja, ℣. Ps. 84, 8. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: et salutáre tuum da nobis. Allelúja.

In Feriis Adventus, quando per hebdomadam resumitur Missa de Dominica, non dicitur Allelúja nec Versus sequens, sed tantum Graduale.

Sequéntia sancti Evangélii secundum Lucam.
Luc. 21, 25–33.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressúra géntium præ confusióne sónitus maris et flúctuum: arescéntibus homínibus præ timóre et exspectatióne, quæ supervénient univérso orbi: nam virtútes coelórum movebúntur. Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in nube cum potestáte magna et majestáte. His autem fíeri incipiéntibus, respícite et leváte cápita vestra: quóniam appropínquat redémptio vestra. Et dixit illis similitúdinem: Vidéte ficúlneam et omnes árbores: cum prodúcunt jam ex se fructum, scitis, quóniam prope est æstas. Ita et vos, cum vidéritis hæc fíeri, scitóte, quóniam prope est regnum Dei. Amen, dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia fiant. Coelum et terra transíbunt: verba autem mea non transíbunt.
 
Dicitur Credo in omnibus Dominicis per totum annum, tam occurrentibus quam anticipatis, vel, etiam quoad Officium, repositis. Non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicæ præcedentis.
  
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem descéndit de cælis. Flectamur genua Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex Maa Virgine: et homo factus est. Surgite Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus et sepúltus est. Et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cælum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória judicare vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificantem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur, et conglorificátur: qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri sǽculi. Amen.

Offertorium. Ps. 24, 1–3. Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.

SECRETA
Hæc sacra nos, Dómine, poténti virtúte mundátos ad suum fáciant purióres veníre princípium. Per Dóminum nostrum.
 
2. de S. Maria
SECRETA
In mentibus nostris, quǽsumus, Dómine, veræ fídei sacraménta confírma: ut, qui concéptum de Vírgine Deum verum et hóminem confitémur; per ejus salutíferæ resurrectiónis poténtiam, ad ætérnam mereámur perveníre lætítiam. (Per eúndem Dóminum nostrum.)
 
3. contra persecutores Ecclesiæ
SECRETA
Prótege nos, Dómine, tuis mystériis serviéntes: ut, divínis rebus inhæréntes, et córpore tibi famulémur et mente. Per Dóminum.
 
Præfatio de sanctissima Trinitate: quæ dicitur in Dominicis, etiam Sabbato anticipatis, Præfationem propriam vel de Tempore assignatam non habentibus, juxta Rubricas; non vero in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicæ, sed tunc dicitur Præfatio communis, nisi facienda sit aliqua Commemoratio, quæ Præfationem propriam exigat, juxta Rubricas.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo, et Spíritu Sancto, unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua gloria, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto, sine differéntia discretiónis sentimus. Ut in confessióne veræ sempiternáeque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini.Hosánna in excélsis.
  
In Missis tamen de Tempore Adventus numquam dicitur Præfatio de beata Maria Virgine.

Communio Ps. 84, 13. Dóminus dabit benignitátem: et terra nostra dabit fructum suum.

POSTCOMMUNIO
Suscipiámus, Dómine, misericórdiam tuam in médio templi tui: ut reparatiónis nostræ ventúra sollémnia cóngruis honóribus præcedámus. Per Dóminum.
 
2. de S. Maria.
POSTCOMMUNIO
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui, Angelo nuntiánte, Christi, Fílii tui, incarnatiónem cognóvimus; per passiónem ejus et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. (Per eúndem Dóminum.)
 
3. contra persecutores Ecclesiæ.
POSTCOMMUNIO
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dóminum.
 
Dicitur Benedicámus Dómino. Et sic servatur, quoties omissum fuerit Glória in excélsis; secus autem dicitur Ite, Missa est.

Per totum annum, si dicenda sit infra hebdomadam Missa de Feria, resumitur Missa Dominicæ præcedentis, nisi propria Missa assignetur; et similiter sumuntur Orationes de Dominica, quando de Feria, quæ Missam propriam non habeat, facienda sit Commemoratio juxta Rubricas.

Cum Tempore Adventus, Quadragesimæ a die Cinerum inclusive, et Passionis, in Quatuor Temporibus et in Litaniis tam majoribus quam minoribus dicitur Missa de quolibet Festo, aut aliqua ex Missis votivis, extra Missam conventualem vel cantatam semper fit Commemoratio de Feria; quæ etiam fit in Missa conventuali et in Missis cantatis, nisi alia dicatur Missa pariter conventualis vel cantata de Feria. Idem servatur in omnibus Vigiliis; excepto casu, quo in Vigilia communi vel Duplex I classis agatur vel aliqua ex Missis votivis pro re gravi et publica simul causa, aut juxta earundem normas celebretur, quia tunc nulla fit Commemoratio de eadem Vigilia.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)