Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 5 de noviembre de 2010

MISA DE LAS SAGRADAS RELIQUIAS DE LOS SANTOS

Del Misal Romano de San Pío V

Die 5 Novembris  
Sacrarum Reliquiarum

Introitus. Ps. 33, 20-21. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custodit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. ℣. Glória Patri.

ORATIO

Auge in nobis, Dómine, resurrectiónis fidem, qui in Sanctórum tuórum Relíquiis mirabília operáris: et fac nos immortális glóriæ partícipes; cujus in eórum cinéribus pígnora venerámur. Per Dóminum nostrum.

Léctio libri Ecclesiastici.
Eccli. 44, 10-15.

Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum sémine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et Fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.

Graduale. Ps. 149, 5 et 1. Exsultábunt Sancti in glória: lætabúntur in cubílibus suis.
℣. Cantáte Dómino cánticum novum: laus ejus in ecclésia sanctórum.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 67, 4. Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:

Tractus. Ps. 125, 5-6. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.  
℣. Eúntes ibant et fiébant, mitténtes semina sua.  
℣. Venientes autem vénient cum exsultatióne, portántes manipulos suos.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja.
℣. Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium: et sicut odor bálsami erunt ante te.

Allelúja. ℣. Ps. 115, 15. Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 6, 17-23.

In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiosa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis óculis in discípulos suos, dicebat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in coelo.

Post Septuagesimam in fine sequentis Offertorii Allelúja omittitur.

Offertorium. Ps. 67, 36. Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.

SECRETA
Implorámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut Sanctórum tuórum, quorum Relíquias venerámur, suffragántibus méritis, hóstia, quam offérimus, nostrórum sit expiátio delictórum. Per Dóminum.

Communio. Ps. 32, 1. Gaudéte, justi, in Dómino: rectas decet collaudátio. (T.P. Allelúja.)

POSTCOMMUNIO
Multíplica super nos, quǽsumus, Dómine, per hæc sancta, quæ súmpsimus, misericórdiam tuam: ut, sicut in tuórum sollemnitáte Sanctórum, quorum Relíquias cólimus, pia devotióne lætámur; ita eórum perpétua societáte, te largiénte, fruámur. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)