Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

sábado, 27 de noviembre de 2010

MISA DE NUESTRA SEÑORA DE LA MEDALLA MILAGROSA

Del Misal Romano de San Pío V

Die 27 Novembris
B. Mariæ Virg. immaculatæ a Sacro Numismate

Introitus. Exodi 13, 9. Erit quasi signum in manu tua, et quasi monuméntum ante óculos tuos, et ut lex Dómini semper sit in ore tuo. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 104, 1. Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui beatíssimam Vírginem Maríam, Matrem tuam, ab orígine immaculátam innúmeris miráculis claréscere voluísti: concéde; ut, ejúsdem patrocínium semper implorántes, gáudia consequámur ætérna: Qui vivis.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 12, 1, 5, 14 et 15-16.

Signum magnum appáruit in coelo: Múlier amícta sole, et luna sub pédibus ejus, et in cápite ejus coróna stellárum duódecim. Et péperit fílium másculum, qui rectúrus erat omnes gentes in virga férrea: et raptus est fílius ejus ad Deum, et ad thronum ejus. Et datæ sunt mulíeri alæ duæ áquilæ magnae, ut voláret in desértum in locum suum. Et misit serpens ex ore suo post mulíerem aquam tamquam flumen, uteam fáceret trahi a flúmine. Et adjúvit terra mulíerem, et apéruit terra os suum, et absórbuit flumen, quod misit draco de ore suo.

Graduale. Ps. 104, 5 et 27. Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit: prodígia ejus et judícia oris ejus.
℣. Pósuit in ea verba signórum suórum et prodigiórum suórum in terra.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 18, 7. A summo coelo egréssio ejus, nec est qui se abscóndat a calóre ejus. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:

Tractus. Ps. 86, 1-2. Fundaménta ejus in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
℣. Ibid., 3. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
℣. Ibid., 5. Homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et eius loco dicitur:

Allelúja, allelúja.
℣. Judith 15, 10. Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri.

Allelúja. ℣. Cant. 4, 7. Tota pulchra es, María: et mácula originális non est in te. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann. 2, 1-11.

In illo témpore: Núptiæ factae sunt in Gana Galilǽæ: et erat Mater Jesu ibi. Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus ad núptias. Et deficiénte vino, dicit Mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, múlier? nondum venit hora mea. Dicit Mater ejus minístris:  Quodcúmque díxerit vobis, fácite. Erant autem ibi lápides hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Impléte hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt. Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum fáciam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus.

Credo.

Offertorium. Joann. 19, 27. Dixit Jesus discípulo: Ecce Mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. (T.P. Allelúja.)

SECRETA
Beáta Vírgine María intercedénte, cujus précibus exorátus Jesus Christus, Fílius tuus, fecit inítium signórum: da nobis, Dómine Deus, sacraméntum Córporis et Sánguinis ejúsdem Fílii tui pura mente confícere; ut ætérni convívii mereámur esse partícipes. Per eúndem Dóminum nostrum.

Præfatio de B. Maria Virg. Et te in Conceptióne immaculáta.

Communio. Eccli. 36, 6-7 et 10. Innova signa et immúta mirabília. Glorífica manum tuam et bráchium déxterum. Festína tempus et meménto finis, ut enárrent mirabília tua. (T.P. Allelúja.)

POSTCOMMUNIO
Dómine, Deus omnípotens, qui per immaculátam Genetrícem Fílii tui ómnia nos habére voluísti: da nobis, tantæ Matris auxílio, præséntis témporis perícula devitáre; ut vitam consequámur ætérnam. Per eúndem Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)