Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

sábado, 1 de enero de 2011

MISA DE LA CIRCUNSICIÓN DE JESÚS Y OCTAVA DE LA NAVIDAD

Del Misal Romano de San Pío V
 
Die 1 Januarii
IN CIRCUMCISIONE DOMINI ET OCTAVA NATIVITATIS
Statio ad S. Mariam trans Tiberim — duplex II classis

Introitus. Is. 9, 6. Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis: cujus impénum super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus magni consílii Angelus. Ps. 97, 1. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti: tríbue, quǽsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit.

Léctio Epístolæ beati Pauli Apóstoli ad Titum.
Titus 2, 11-15.

Caríssime: Appáruit grátia Dei Salvatóris nostri ómnibus homínibus, erúdiens nos, ut, abnegántes impietátem et sæculária desidéria, sóbrie et juste et pie vivámus in hoc sǽculo, exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ magni Dei et Salvatóris nostri Jesu Christi: qui dedit semetípsum pro nobis: ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi pópulum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum. Hæc lóquere et exhortáre: in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 97, 3 et 2. Vidérunt omnes fines terræ salutare Dei nostri: jubiláte Deo, omnis terra.
℣. Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspéctum géntium revelávit justitiam suam.

Allelúja, allelúja. ℣. Hebr. 1,1-2. Multifárie olim Deus loquens pátribus in Prophétis, novíssime diébus istis locútus est nobis in Fílio. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 2, 21.

In illo témpore: Postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur Puer: vocátum est nomen ejus Jesus, quod vocátum est ab Angelo, priúsquam in útero conciperétur.

Credo.

Offertorium. Ps. 88,12et 15. Tui sunt coeli et tua est terra: orbem terrárum et plenitúdinem ejus tu fundásti: justítia et judícium præparátio sedis tuæ.

SECRETA
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et coeléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Præfatio et Communicántes de Nativitáte.

Communio. Ps. 97, 3. Vidérunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.

POSTCOMMUNIO
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genetríce María, coeléstis remédii fáciat esse consórtes. Per eúndem Dóminum.

Dominica die 2 ad 5 Januarii occurrente, si celebretur aliquod Festum quod non sit Domini, in Missa fit Commemoratio ipsius Dominicæ, ut in Vigilia Epiphaniæ, sine tamen ultimo Evangelio Dominicæ, nisi hæc in ipsam Vigiliam occurrat.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)