Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 26 de diciembre de 2010

MISA DE SAN ESTEBAN, DIÁCONO Y PRIMER MÁRTIR

 Del Misal Romano de San Pío V

Die 26 Decembris
S. Stephani Protomartyris
Statio ad S. Stephanum in Coelio monte
duplex II classis cum Octava simplici

Introitus. Ps. 118,23,86 et 23. Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me: ádjuva me, Dómine, Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus. Ps. ibid., 1. Beati immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus: ut discámus et inimícos dilígere; quia ejus natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit.
____________

In die Octava dicitur sequens

ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui primítias Mártyrum in beati Levítæ Stephani sánguine dedicásti: tríbue, quǽsumus; ut pro nobis intercéssor exsístat, qui pro suis étiam persecutóribus exorávit Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.
____________

Et fit Commemoratio Octavæ Nativitatis:

ORATIO.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúndem Dóminum.

Lectio Actuum Apostolorum.
Act. 6, 8-10; 7, 54-59.

In diebus illis: Stéphanus plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum, qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano: et non póterant resístere sapiéntiæ et Spirítui, qui loquebátur. Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in coelum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce, vídeo coelos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecerunt unanímiter in eum. Et ejiciéntes eum extra civitatem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis, qui vocabátur Saulus. Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem: Dómine Jesu, súscipe spíritum meum. Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino.

Graduale. Ps. 118, 23 et 86. Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me.
℣. Ps. 6, 5. Adjuva me, Dómine, Deus meus: salvum me fac propter misericórdiam tuam.

Allelúja, allelúja. ℣. Act. 7, 55. Vídeo coelos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 20, 2-3. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis

℣. Ps. 20, 4 Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Tempore autem Pascháli omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. ℣. Act. 7, 55. Vídeo coelos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei.

Allelúja, ℣. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthǽum.
Matth. 23, 34-39.

In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Ecce, ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem: ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem Zacharíæ, filii Barachíæ, quem occidístis inter templum et altáre. Amen, dico vobis, vénient hæc ómnia super generatiónem istam. Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóies vólui congregáre fílios tuos,  quem ád modum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti? Ecce, relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis: Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.

Credo, ratione Octavæ.

In Missis votivis post Septuagesimam in fine sequentis Offertorii Allelúja omittitur.

Offertorium. Act. 6, 5 et 7, 59. Elegérunt Apóstoli Stéphanum Levítam, plenum fide et Spíritu Sancto: quem lapidavérunt Judǽi orántem, et dicéntem: Dómine Jesu, áccipe spíritum meum, allelúja.

SECRETA
Súscipe, Dómine, múnera pro tuórum commemorati óne Sanctórum: ut, sicut illos pássio gloriósos effécit; ita nos devótio reddat innócuos. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis.

SECRETA
Oblata, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrorum máculis emúnda. Per eúndem Dóminum nostrum.

Præfatio et Communicantes de Nativitate, ratione Octavæ.

Communio. Act. 7, 55, 58 et 59. Vídeo coelos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei: Dómine Jesu, accipe spíritum meum, et ne státuas illis hoc peccátum.

POSTCOMMUNIO
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáto Stéphano Mártyre tuo, sempitérna protectióne confírment. Per Dóminum nostrum.

Pro Octava Nativitatis.

POSTCOMMUNIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hodie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat.

Infra Octavam S. Stephani nihil fit de ea.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)