Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 24 de diciembre de 2010

MISA DE LA VIGILIA DE LA NATIVIDAD DE NUESTRO SEÑOR

Del Misal Romano de San Pío V

Die 24 Decembris.
In Vigilia Nativitatis Domini
Statio ad S. Mariam majorem.

Introitus. Exodi 16, 6 et 7. Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. Ps. 23, 1. Dómini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi, qui hábitant in eo. . Glória Patri.

ORATIO
Deus, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque Júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Et non dicuntur Orationes pro diversitate Temporum assignatæ.

Lectio Epístolæ beati Pauli Apostoli ad Romános
Rom. 1, 1-6.

Paulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per Prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem: qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi, Dómini nostri: per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad oboediéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi, Dómini nostri.

Graduale. Exodi 16, 6 et 7. Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus.
. Ps. 79, 2–3 Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse.

Non dicitur Allelúja cum sequenti Versu, nisi hæc Vigilia venerit in Dominica.

Allelúja, allelúja, . Crástina die delébitur iníquitas terræ: et regnábit super nos Salvátor mundi. Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthǽum.
Matth. 1, 18–21.

Cum esset desponsáta Mater Jesu Maria Joseph, ántequam convenírent, inventa est in útero habens de Spiritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.

Si venerit in Dominica, dicitur Credo.

Offertorium Ps. 23, 7. Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.

SECRETA
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalítia prævenímus, sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes: Qui tecum.

Præfatio communis: sed si venerit in Dominica, dicitur de Sanctissima Trinitate.

Communio. Is. 40, 5. Revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.

POSTCOMMUNIO
Da nobis, quǽsumus, Dómine: unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte respiráre; cujus coelésti mystério páscimur et potámur. Per eúndem Dóminum.

2 comentarios:

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)