Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 7 de diciembre de 2010

MISA DE LA VIGILIA DE LA INMACULADA CONCEPCIÓN DE NUESTRA SEÑORA

Del Misal Romano de San Pío V


Die 7 Decembris
In Vigilia Conceptionis immaculatæ B. Mariæ Virg.

Introitus. Ps. 65, 16. Veníte, audíte, et narrábo, omnes qui timétis Deum, quanta fecit Dóminus ánimæ meæ. Ps. ibid., 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra: psalmum dícite nómini ejus, date glóriam laudi ejus. ℣. Glória Patri.

Non dicitur Glória in excélsis.

ORATIO
Deus, qui Unigéniti tui Matrem ab origináli culpa in sua Conceptióne mirabíliter præservásti: da, quǽsumus; ut sua nos intercessióne munítos, corde mundos fácias suæ interésse festivitáte Per eúndem Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriæ; et pro 3. Oratione, juxta diversitatem Temporum assignata, dicitur Oratio de Spiritu Sancto, ut infra 000.

Léctio libri Ecclesiastici
Eccli. 24, 23-31.

Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis et timóris et agnitiónis et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.

Graduale. Prov. 9, 1. Sapiéntia ædificávit sibi domum, éxcidit colúmnas septem.
℣. Ps. 86, 1-2. Fundaménta ejus in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.

Initium sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 1, 1-16.

Liber generatiónis Jesu Christi, fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac. Isaac autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Judam et fratres ejus. Judas autem génuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram. Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon. Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem génuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Jesse. Jesse autem génuit David regem. David autem rex génuit Salomónem ex ea, quæ fuit Uríæ. Sálomon autem génuit Róboam. Róboam autem génuit Abíam. Abías autem génuit Asa. Asa autem génuit Jósaphat. Jósaphat autem génuit Joram. Joram autem génuit Ozíam. Ozías autem génuit Jóatham. Jóatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam. Ezechias autem génuit Manássen. Manásses autem génuit Amon. Amon autem génuit Josíam. Josías autem génuit Jechoníam et fratres ejus in transmigratióne Babylónis. Et post transmigratiónem Babylonis: Jechonías génuit Saláthiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel. Zoróbabel autem génuit Abiud. Abiud autem génuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor. Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem génuit Eliud. Eliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Joseph, virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.

Offertorium. Cant. 6, 2. Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.

SECRETA
Múnera nostra, Dómine, apud tuam cleméntiam immaculátæ Dei Genetrícis commendet orátio: quam ab omni origináli labe præservásti; ut dignum Fílii tui habitáculum effici mererétur: Qui tecum vivit.

2. Secreta de Feria, 3. de Spiritu Sancto 000.


Præfatio communis, juxta Rubricas.

Communio. Cant. 6, 9. Quæ est ista, quæ progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum acies ordináta?

POSTCOMMUNIO
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium: ut, qui immaculátæ Conceptiónis Genetrícis unigéniti Fílii tui festivitátem prævenímus; intercessiónis ejus auxílio a nostris iniquitátibus resurgámus. Per eúndem Dóminum.

2. Postcommunio de Feria, 3. de Spiritu Sancto 000.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)