Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 12 de enero de 2014

MISA DE LA SAGRADA FAMILIA

Del Misal Romano de San Pío V. La secuencia, escrita por el Padre Charles-Amador Martin hacia 1674, proviene del Gradual Propio de Québec.
  
Dominica infra Octavam Epiphaniæ
SANCTÆ FAMILIÆ JESU, MARIÆ, JOSEPH
Duplex majus
  
Introitus. Prov. 23, 24 et 25. Exsúltat gáudio pater Justi, gáudeat Pater tuus et Mater tua, et exsúltet quæ génuit te. Ps. 83, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini. . Glória Patri.
 
ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui, Maríæ et Joseph súbditus, domésticam vitam ineffabílibus virtútibus consecrásti: fac nos, utriúsque auxílio, Famíliæ sanctæ tuæ exémplis ínstrui; et consórtium cénsequi sempitérnum: Qui vivis.
 
Et fit Commemoratio Dominicæ infra Octavam Epiphaniæ:
ORATIO
Vota, quǽsumus, Dómine, supplicántis pópuli cœlésti pietáte proséquere: ut et, quæ agénda sunt, vídeant, et ad implénda, quæ víderint, convaléscant. (Per Dóminum nostrum.)
 
Deinde Commemoratio ejusdem Octavæ:
ORATIO
Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti: concéde propítius; ut, qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per eúndem Dóminum.
 
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses
Col. 3, 12-17.
 
Fratres: Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis, si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.
 
Graduale. Ps. 26, 4. Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.
. Ps. 83, 5. Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te.
 
Allelúja, allelúja, . Isai. 45, 15. Vere tu es Rex abscónditus, Deus Israël Salvátor.
  
SEQUENTIA “Sacræ famíliæ felix spectáculum” (Omittitur in Missis votivis)
Sacræ famíliæ,
Felix spectáculum,
Nascéntis grátiæ
Dulce cunábulum
Se nobis resérat.
  
Quis natum cógitet
Intáctæ Vírginis?
Visum ne térritet
Sol puri lúminis,
Nube se températ.
  
Castis viscéribus
Quis flos egréditur?
Pannis terréstribus
Deus invólvitur,
Cunis et accúbat.
  
Rerum principium
Caro fit ténera;
Rex dominántium
Pendet ad júbera,
In ullnis recúbat.
   
Astra refúlgeant,
Tellus reflóreat;
Cœ́lites stúpeant,
Mortális gáudeat;
En salus náscitur.
  
Pastóres propérant:
Novo sub sídere
Se magi præpárant,
In trino múnere
Cultus exprímitur.
  
Pater in ǽthere,
Quem tibi símilem,
Non cessas gignére,
Transcríbis húmilem
Josépho fílium.
  
O dulcis únitas
Córdibus íntimis!
O trium sánctitas!
O puris víctimis
Splendens præsépium!
  
Primo nos sánguine,
Pontífex éluis;
In vitæ límine
Pati non rénuis;
Templo stas hóstia.
   
Terris, Rex supérum,
Exsúlas própriis;
Fundátor síderum,
Fúlciris bráchiis,
Eges custódia.
  
Imménsus, córpore
Crescis et víribus;
Ætérnus, témpore
Sancitis légibus
Te, princeps, álligas.
  
Templa te retínent:
Quis dolor Vírginis!
Par est, quæ pertínent
Ad cultum núminis,
Fílius dilígas.
  
Paréntes súbditus
Sequi non déspicis;
Lates incógnitus.
Ópera confícis;
Amas viléscere.
  
Quam tres offíciis
Certant unánimes!
Discant obséquiis,
Christe, quos redímes
Se cuique súbdere.
 
Hoc vitæ spéculum;
Hæc via glóriæ:
Figat hic óculum,
Quisquis justítiæ
Festínat stúdio.
  
Sic regnet cáritas;
Sic amor flámmeus;
Sic concors píetas;
Pudor virgíneus;
Constans relígio.
  
Jesu, labóribus
Dicans infántiam;
Sponsis virgínibus
Condens famíliam,
Munda nos córdibus.
   
Tu, cum nutrítio
Spíritu párvulos,
Mater, nos Fílio
Consécra sérvulos
Perféctos sénsibus.
Amen. Allelúja.
 
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Hebr. 10, 5. Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi.
. Ps. 39, 7- 8. Holocáustum et pro peccáto non postulásti: tunc dixi: Ecce, vénio.
. Hebr. 10, 7. In cápite libri scriptum est de me: Ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
. Prov. 8, 34. Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Allelúja.
 . Col. 3, 3. Vita nostra est abscóndita cum Christo in Deo. Allelúja.
  
 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 2, 42-52.
  
Cum factus esset Jesus annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit Mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce, pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est, quod me quærebátis? Nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et Mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo. Et Jesus proficiébat sapiéntia et ætáte et grátia apud Deum et hómines. 
 
Credo.
  
Offertorium. Luc. 2, 22. Tulérunt Jesum paréntes ejus in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino.
  
SECRETA
Placatiónis hostiam offérimus tibi, Dómine, supplíciter deprecántes: ut, per intercessiónem Deíparæ Vírginis cum beáto Joseph, famílias nostras in pace et grátia tua fírmiter constítuas. Per eúndem Dóminum.
 
Pro Dominica infra Octavam Epiphaniæ.
SECRETA
Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium vivíficet nos semper et múniat. (Per Dóminum nostrum.)
  
Pro eadem Octava.
SECRETA
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, dona propítius intuére: quibus non jam aurum, thus et myrrha profértur; sed quod eísdem munéribus declarátur, immolátur et súmitur, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit.
 
Præfatio de Epiphania.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias agere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia, cum Unigénitus tuus in substántia nostræ mortalitátis appáruit, nova nos immortalitátis suæ luce reparávit. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
INFRA ACTIONEM IN OCTAVAM EPIPHANIÆ
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Unigenitus tuus, in tua tecum glória coætérnus, in veritáte carnis nostræ visibíliter corporális appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simónis et Thaddǽi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
  
Communio. Luc. 2, 51. Descéndit Jesus cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis.
 
POSTCOMMUNIO
Quos cœléstibus réficis sacraméntis, fac, Dómine Jesu, sanctae Famíliæ tuæ exémpla júgiter imitári: ut in hora mortis nostræ, occurrénte gloriósa Vírgine Matre tua cum beáto Joseph; per te in ætérna tabernácula récipi mereámur: Qui vivis.
 
Pro Dominica infra Octavam Epiphaniæ.
POSTCOMMUNIO
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Dóminum.
  
Pro eadem Octava.
POSTCOMMUNIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quæ sollémni celebrámus offício, purificátæ mentis intellegéntia consequámur. Per Dóminum nostrum.
 
Initium sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann. 1, 1-14.

  
In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. Genuflectit dicens: Et Verbum caro factum est, Et surgens prosequitur: et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritatis.
℞. Deo grátias
     
Infra Octavam, sicubi hæc fuerit celebranda, et in Missis votivis Sanctæ Familiæ, pro Orationibus juxta diversitatem Temporum assignatis, dicitur Oratio de Spiritu Sancto, et Oratio contra persecutores Ecclesiæ.

2. De Spiritu Sancto.
ORATIO
Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére.
  
SECRETA
Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda.
  
POSTCOMMUNIO
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet.

3. Contra persecutores Ecclesiæ.
ORATIO
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces placátus admítte: ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertáte. Per Dóminum.
  
SECRETA
Prótege nos, Dómine, tuis mystériis serviéntes: ut, divínis rebus inhæréntes, et córpore tibi famulémur et mente. Per Dóminum.
  
POSTCOMMUNIO
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)