Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

jueves, 23 de enero de 2014

MISA DE LOS DESPOSORIOS DE LA BIENAVENTURADA VIRGEN MARÍA CON SAN JOSÉ

Del Misal Romano de San Pío V
   
 
Die 23 Januarii
IN DESPONSATIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINE CUM SANCTE JOSEPH
  
Introitus. Sedulius.
Salve, sancta Parens, eníxa puérpera Regem: qui coelum terrámque regit in sǽcula sæculórum. (T.P. Allelúja.) Ps. 44, 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri. 
  
ORATIO
Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, coeléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Desponsatiónis ejus votiva sollémnitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.
  
Commemoratio Sancte Joseph:
  
ORATIO
Sanctíssimæ Genetrícis tuæ Sponsi, quǽsumus, Dómine, méritis adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur: Qui vivis.
 
Léctio libri Provérbiæ.
Prov. 8, 22-35.
 
Dóminus possedit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant: necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar: adhuc terram non fécerat et flúmina et cárdines orbis terræ. Quando præparábat coelos, áderam: quando certa lege et gyro vallábat abýssos: quando ǽthera firmábat sursum et librábat fontes aquárum: quando circúmdabat mari términum suum et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos: quando apperidébat fundaménta terræ. Cum eo eram cuncta compónens: et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore: ludens in orbe terrárum: et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vías meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam et háuriet salute a Dómino.
  
Graduale. Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.
  
Allelúja, allelúja. ℣. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur
   
Tractus.
Gaude, María Virgo, cunctas hǽreses sola interernísti.
℣. Quæ Gabriélis Archángeli dictis credidísti.
℣. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti.
  
℣. Dei Génetrix, intercéde pro nobis.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
 
Allelúja, allelúja.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.
 
Allelúja. ℣. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth, 1, 18-21.
 
Cum esset desponsáta Mater Jesu María Joseph, ántequamconvenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
 
Credo.
 
Offertorium. Beáta es, Virgo María, quæ ómnium portásti Creatórem: genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo. (T.P. Allelúja.)
 
SECRETA
Unigéniti tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, natus de Vírgine, Matris integritátem non mínuit, sed sacrávit; in Desponsatiónis ejus sollémniis, nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus, Dóminus noster: Qui tecum.
  
Pro Sancte Joseph.
 
SECRETA
Débitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitútis, supplíciter exorántes: ut, suffrágiis beáti Joseph, Sponsi Genetrícis Fílii tui, Jesu Christi, Dómini nostri, in nobis tua múnera tueáris, ob cujus venerándam commemoratiónem laudis tibi hóstias immolámus. Per eúndem Dóminum nostrum.
  
Præfatio de Beatae Maria Virgine: Et te in Desponsatióne.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Desponsatióne beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Coeli coelorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cumquibus et nostras voces ut admitti jubeas,deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt coeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communio. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (T.P. Allelúja.)
  
POSTCOMMUNIO
Súmpsimus, Dómine, celebritátis ánnuæ votiva sacramenta: præsta, quǽsumus; ut et temporális vitæ nobis remédia prǽbeant et ætérnæ. Per Dóminum.
 
Pro Sancte Joseph.
 
POSTCOMMUNIO
Adésto nobis, quǽsumus, miséricors Deus: et, intercedénte pro nobis beáto Joseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)