NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

sábado, 23 de julio de 2016

MISA DE LOS SANTOS REYES MAGOS

Del Misal Propio de Colonia
 
Die 23 Julii
SANCTORUM TRIUM REGUM
 
Introitus. Malach. 3, 1; 1 Par. 29, 12. Ecce, advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus et potéstas et impérium. Ps. 71, 1. Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui es regum ómnium coróna et confessórum glória, ánnue nobis beatórum Magórum tuórum Caspar, Bálthasar et Mélchior, pia apud te expériri patrocínia, ut per tuam magnificéntiam, quam in eórum glorificámus memória, corónam vitæ diligéntibus te percipiámus repromíssam. Per Dóminum.
  
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 60, 1-6.
 
Surge, illumináre, Jerúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. Quia ecce, ténebræ opérient terram et caligo pópulos: super te autem oriétur Dóminus, et glória ejus in te vidébitur. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi: fílii tui de longe vénient, et fíliæ tuæ de látere surgent. Tunc vidébis et áfflues, mirábitur et dilatábitur cor tuum, quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium vénerit tibi. Inundátio camelórum opériet te dromedárii Mádian et Epha: omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.
 
Graduale. Ibid., 6 et 1. Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.
℣. Surge et illumináre, Jerúsalem: quia glória Dómini super te orta est.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 2, 2. Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum. Allelúja.
  
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 116, 1-2. Laudáte Dóminum, omnes gentes; laudáte eum, omnes pópuli.  
℣. Quoniam confirmáta est super nos misericórdia ejus, et véritas Dómini manet in ætérnum.
 
Sequentia in Missis votivis omittenda.
Majestáti sacrosánctæ
Mílitans cum triumphánte
Júbilet Ecclésia:
Sic versétur laus in ore,
Ne gravétur cor torpore,
Quod degústat gáudia.
  
Novum parit virga florem,
Novum monstrat stella solem;
Currunt ad præsépia
Reges magi, qui non vagi,
Sed præsági, gáudent agi
Stella duce prǽvia.
   
Trium regum trinum munus;
Christus, homo-Deus, unus
Cum carne et ánima;
Deus trinus in persónis
Adorátur tribus donis,
Unus in esséntia.
  
Myrrham ferunt, thus, et áurum,
Plus pensántes, quam thesáurum,
Typum, sub quo véritas;
Trina dona, tres figúrae:
Rex in auro, Deus in thure,
In myrrha mortálitas.
  
Thuris odor Deitátem,
Auri splendor dignitátem
Regalis poténtiæ:
Myrrha caro Verbo nupta,
Per quod manet incorrúpta
Caro carens cárie.
  
Ab Helena crux invénta;
Post, his regnis est inténta,
Congregándis régibus.
Inde reges peregríni
Ornant urbem Constantíni
Ablátis corpóribus.
  
Tandem inde sunt transláti,
Comméndati civitáti,
Cui nomen Ambrósia.
Ter invéntos, ter translátos
Nutu Dei sibi datos
Colit hos Colónia.
  
Ortus dedit occidénti,
Qui tres reges ter invénti
Excólunt Colóniam.
Nunquam locum mutáturi,
Nec, ut olim revérsuri
Sunt per viam áliam.
  
Colunt reges propter Regem
Summum; Regis servant legem,
Íncolæ Colóniæ.
Nos in fide sumus,
Rivi hi sunt fontes
Primitívæ géntium primítiæ.
 
Tu nos ab hac, Christe, valle
Duc ad Christum recto calle
Per horum suffrágia;
Ubi Patris, ubi Tui,
Et Amóris Sacri, frui
Mereámur glória. 
Amen.
  
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matth. 2, 1-12.
 
Cum natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Heródis regis, ecce, Magi ab Oriénte venerunt Jerosólymam, dicéntes: Ubi est, qui natus est rex Judæórum? Vidimus enim stellam ejus in Oriénte, et vénimus adoráre eum. Audiens autem Heródes rex, turbatus est, et omnis Jerosólyma cum illo. Et cóngregans omnes principes sacerdotum et scribas pópuli, sciscitabátur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixérunt ei: In Béthlehem Judae: sic enim scriptum est per Prophétam: Et tu, Béthlehem terra Juda, nequaquam mínima es in princípibus Juda; ex te enim éxiet dux, qui regat pópulum meum Israel. Tunc Heródes, clam vocátis Magis, diligénter dídicit ab eis tempus stellæ, quæ appáruit eis: et mittens illos in Béthlehem, dixit: Ite, et interrogáte diligénter de púero: et cum invenéritis, renuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum. Qui cum audíssent regem, abiérunt. Et ecce, stella, quam víderant in Oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens staret supra, ubi erat Puer. Vidéntes autem stellam, gavísi sunt gáudio magno valde. Et intrántes domum, invenérunt Púerum cum María Matre ejus, ei procidéntes adoravérunt eum. Et, apértis thesáuris suis, obtulérunt ei múnera, aurum, thus et myrrham. Et re sponso accépto in somnis, ne redírent ad Heródem, per aliam viam revérsi sunt in regiónem suam.
 
Offertorium. Ps. 71, 10-11. Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: reges Árabum et Saba dona addúcent: et adorábunt eum omnes reges terræ, omnes gentes sérvient ei.

SECRETA
Súspice, clementíssime Deus, has oblatiónes, quas in tui veneratióne, et beatórum Magórum tuórum Caspar, Bálthasar et Mélchior commemoratióne (vel veneratióne), tibi Dómino Deo vivo et vero offérimus: ut, per hæc sancta Sacrifícia et Magórum tuórum gloriósa suffrágia, ab ómnibus inimicórum nostrórum insídiis nos líberes, et a cunctis hujus mundi perículis erípias, et ad gáudia ætérna perdúcas. Per Dóminum.
 
Communio. Matth. 2, 2. Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum.
 
POSTCOMMUNIO
Sanctórum Magórum tuórum Caspar, Bálthasar et Mélchior, quǽsumus Dómine, intercéssio gloriósa nos ubíque prótegat et adjúvet: ut per sanctæ quæ súmpsimus Sacraménta, a peccatórum nostrórum vínculis nos absólvat, et ab ómnibus inimicórum nostrórum tueátur semper ac múniat, et ad tuam præséntiam, te donánte, perdúcat. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)