Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 17 de febrero de 2017

MISA DE LA HUÍDA DE NUESTRO SEÑOR A EGIPTO

Del Misal Romano de San Pío V.

Die 17 Februarii
Fugæ Dómini Nostri Jesu Christi in Ægýptum
 
Introitus. Matth. 2, 13. Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 54, 2. Ecce, elongávi fúgiens: et mansi in solitúdine. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Protéctor in te sperántium, Deus, qui Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ex Heródis gladio fuga in Ægýptum erípere voluísti: concéde nobis fámulis tuis, beatíssima semper Vírgine, ejus Matre María, intercedénte; ut, ab ómnibus mentis et córporis perículis liberáti, ad coeléstem pátriam perveníre mereámur. Per eúndem Dóminum nostrum.
  
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 19, 20-22.
 
In diébus illis: Clamábunt ad Dóminum a facie tribulántis, et mittet eis salvatórem et propugnatórem, qui líberet eos. Et cognoscétur Dóminus ab Ægýpto, et cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa, et colent eum in hóstiis et in munéribus, et vota vovébunt Dómino et solvent. Et percútiet Dóminus Ægýptum plaga et sanábit eam: et reverténtur ad Dóminum, et placábitur eis et sanábit eos Dóminus, Deus noster.
 
Graduale. Ps. 90, 11-12. Ángelis suis Deus mandávit de te: ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
℣. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 2, 13. Ángelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur: 
Tractus. Matth. 2, 13. Ángelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum.
℣. Et esto ibi, usque dum dicam tibi.
℣. Futúrum est enim, ut Heródes quærat Púerum ad perdéndum eum.
 
Tempore autem Paschali emittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Matth. 2, 13. Ángelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum. Allelúja.
℣. Et esto ibi, usque dum dicam tibi.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt. 2, 13-15.
 
In illo témpore: Ángelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum, et esto ibi, usque dum dicam tibi. Futúrum est enim, ut Heródes quærat Púerum ad perdéndum eum. Qui consúrgens accépit Púerum et Matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum: et erat ibi usque ad obitum Heródis: ut adimplerétur, quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum.
 
Et dicitur Credo.
 
Offertorium. Is. 19, 21. Cognoscétur Dóminus ab Ægýpto, et cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa, et colent eum in hóstiis et in munéribus, et vota vovébunt Dómino, et solvent. (T.P. Allelúja.)
 
SECRETA
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus, supplíciter deprecántes: ut, qui cum beatíssima Matre Vírgine María in Ægýptum exsul deférri voluísti; éxsules nos, eádem beáta Vírgine intercedénte, ad cœléstem pátriam benígnus perdúcas: Qui vivis et regnas.
 
Præfatio de Nativitáte.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ideo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Matth. 2, 15. Et erat ibi usque ad óbitum Heródis; ut adimplerétur, quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum. (T.P. Allelúja.)

POSTCOMMUNIO
Largíre sénsibus nostris, omnípotens Deus: ut per temporálem Fílii tui fugam, quam mystéria veneránda testántur, vitam te nobis dedísse perpétuam confidámus. Per eúndem Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)