Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 14 de febrero de 2017

MISA DE LA ORACIÓN DE NUESTRO SEÑOR JESUCRISTO EN EL MONTE OLIVETE

Del Misal Romano de San Pío V.

Feria III post Dominicam Septuagesimæ
Oratiónis Dómini Nostri Jesu Christi in Monte Olivéti
 
Introitus. Ps. 54, 5-6. Cor meum conturbátum est in me, et formído mortis cécidit super me. Timor et tremor venérunt super me. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 108, 2. Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui in horto verbo et exémplo nos oráre docuísti, ad tentatiónum perícula superánda: concéde propítius; ut nos, oratióni semper inténti, ejus copiósum fructum cónsequi mereámur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti.
  
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 5, 5-10.
 
Fratres: Christus non semetípsum clarificávit, ut Póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es Sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Qui in diébus carnis suæ preces supplicationésque ad eum, qui possit illum salvum fácere a morte, cum clamóre válido et lácrimis ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia: et quidem, cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis, quæ passus est, obœdiéntiam: et consummátus, factus est ómnibus obtemperántibus sibi causa salútis ætérnæ, appellátus a Deo Póntifex juxta órdinem Melchísedech.
 
Graduale. Ps. 87, 4-5. Repléta est malis ánima mea, et vita mea inférno appropinquávit.
℣. Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutório.
 
Tractus. Ps. 68, 17 et 18. Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua.
℣. Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
℣. Ps. 21, 12. Ne discésseris a me: quóniam tribulátio próxima est: quóniam non est qui ádjuvet.
 
In Missis per annum, Graduale ut supra et, omisso Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 21, 25. Dóminus non avértit fáciem suam a me: et, cum clamárem ad eum, exaudívit me. Allelúja.
 
Tempore autem Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 27, 6-7. Benedíctus Dóminus: quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ. Allelúja.
℣. Dóminus adjútor meus et protéctor meus: in ipso sperávit cor meum, et adjútus sum. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 22, 39-44.
 
In illo témpore: Egréssus Jesus ibat secúndum consuetúdinem in montem Olivárum. Secúti sunt autem illum et discípuli. Et cum pervenísset ad locum, dixit illis: Oráte, ne intrétis in tentatiónem. Et ipse avúlsus est ab eis, quantum jactus est lápidis, et pósitis génibus orábat, dicens: Pater, si vis, transfer cálicem istum a me: verúmtamen non mea volúntas, sed tua fiat. Appáruit autem illi Ángelus de cœlo, confórtans eum. Et factus in agónia, prolíxius orábat. Et factus est sudor ejus sicut guttæ sánguinis decurréntis in terram.
 
Et dicitur Credo.
 
Offertorium. Ps. 68, 2. Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. (T.P. Allelúja.)
 
SECRETA
Hujus sancti sacrifícii méritis fac nos, quǽsumus, Dómine, divína institutióne formátos curam oratióni tam efficáciter impéndere: ut Jesus Christus, Fílius tuus, in éxitu nostro vígiles nos et a culpa solútos invéniat: Qui tecum vivit et regnat.
 
Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Matth. 26, 41. Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem: spíritus quidem promptus est, caro autem infírma. (T.P. Allelúja.)

POSTCOMMUNIO
Refécti alimónia coelésti, súpplices te rogámus, Pater omnípotens: ut, per unigéniti Fílii tui oratiónis virtútem, nos in tantis córporis et ánimæ perículis constitúti, ad cœléstia regna secúre perveníre mereámur. Per eúndem Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)