Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 21 de febrero de 2017

MISA EN CONMEMORACIÓN DE LA PASIÓN DE NUESTRO SEÑOR JESUCRISTO

Del Misal Romano de San Pío V. También puede emplearse como Misa votiva para el Viernes.
  
Feria III post Dominicam Sexagesimæ
In Commemoratióne Passiónis Dómini Nostri Jesu Christi
 
Introitus. Philipp. 2, 8-9. Humiliávit semetípsum Dóminus Jesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 88, 2. Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem. ℣. Glória Patri.
   
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti: concéde propítius; ut, sicut sollémnem Commemoratiónem Passiónis ejus celebrámus, ita et patiéntiæ ipsius habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur. Per eúndem Dóminum.
      
Léctio Zacharíæ Prophétæ.
Zach. 12, 10-11; 13, 6-7.
  
Hæc dicit Dóminus: Effúndam super domum David et super habitatóres Jerúsalem spíritum grátiæ et precum: et aspícient ad me, quem confixérunt: et plangent eum planctu quasi super unigénitum, et dolébunt super eum, ut doléri solet in morte primogéniti. In die illa magnus erit planctus in Jerúsalem, et dicétur: Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum? Et dicet: His plagátus sum in domo eórum, qui diligébant me. Frámea, suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum: pércute pastórem, et dispergéntur oves: ait Dóminus omnípotens.
 
Graduale. Ps. 68, 21-22. Impropérium exspectávi cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
℣. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
 
Tractus. Is. 53, 4-5. Vere languóres nostros ipse tulit et dolóres nostros ipse portávit.
℣. Et nos putávimus eum quasi leprósum et percússum a Deo et humiliátum.
℣. Ipse autem vulnerátus est propter iníquitates nostras, attrítus est propter scélera nostra.
℣. Disciplína pacis nostræ super eum: et livóre ejus sanáti sumus.
 
In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecostes, Graduale ut supra et, omisso Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja. ℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obœ́diens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.
  
Tempore autem Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obœ́diens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.
℣. Tibi glória, hosánna: tibi triúmphus et victória: tibi summæ laudis et honóris coróna. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 19, 28-35.
  
In illo témpore: Sciens Jesus, quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: Sítio. Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori ejus. Cum ergo accepísset Jesus acétum, dixit: Consummátum est. Et inclináto capite trádidit spíritum. Judǽi ergo (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus.
  
Offertorium. Insurrexérunt in me viri iníqui: absque misericórdia quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere: lánceis suis vulneravérunt me, et concússa sunt ómnia ossa mea. (T. P. Allelúja.)
 
SECRETA
Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium, intercedénte unigéniti Fílii tui passióne, vivíficet nos semper et múniat: Qui tecum vivit.
 
Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Ps. 21, 17-18. Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea. (T. P. Allelúja.)
   
POSTCOMMUNIO
Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui hora sexta pro redemptióne mundi Crucis patíbulum ascendísti, et sánguinem tuum pretiósum in remissiónem peccatórum nostrórum fudísti: te humíliter deprecámur; ut, post óbitum nostrum, paradísi jánuas nos gaudénter introíre concédas: Qui vivis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)