Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 10 de febrero de 2017

MISA DE LA LLEGADA DE SAN PABLO APÓSTOL EN LA ISLA DE MALTA

 
Die 10 Februarii
Commemoratiónis Advéntus Beáti Pauli Apóstoli ad ínsulam Meliténsem

Introitus. 2 Tim. 1, 12. Scío, cui crédidi, et certus sum, quia pótens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex. Psal. 138, 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus advéntus in ínsulam Meliténsis commemoratiónis cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur. Per Dóminum.
 
Pro S. Petro.
Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cœléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur: Qui vivis.
 
Lectio Epístol Beáti Pauli apóstoli ad Gálatas
Gal. 1, 11-20
 
Fratres: Notum vobis fácio Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exístens paternárum mearum traditiónum. Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in Géntibus, contínuo non acquiévi carni et sánguini, neque veni Hierosólymam ad antecessóres meos Apóstolos, sed ábii in Arábiam: et íterum revérsus sum Damáscum: deínde post annos tres veni Hierosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quindécim: alium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Jacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior.
  
Graduale. Gal. 2, 8. Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est ei mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi.
℣. 1 Cor. 15, 10. Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Sancte Pauli Apóstoli, prædicatór veritátis,et Dóctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.
  
Si venerit post Septuagesima, omissis Allelúja et versu sequens, sed dicitur sequens:
Tractus. Tu es vas electiónis, sancte Paule Apóstole, vere digne es glorificándus.
℣. Prædicátor veritátis, et Doctor Géntium in fide et veritáte.
℣. Per te omnes Gentes cognovérunt grátiam Dei.
℣. Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 8, 23-27.
  
In illo témpore: Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: et ecce, motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus, ipse vero dormiébat. Et accessérunt ad eum discípuli ejus, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos, perímus. Et dicit eis Jesus: Quid tímidi estis, módicæ fídei? Tunc surgens, imperávit ventis et mari, et facta est tranquíllitas magna. Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare obœ́diunt ei?
 
Et dicitur Credo.
  
Ofertorium. Psal. 138, 1 et 2. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confertátus est principátus eórum.
 
SECRETA
Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. Per Dóminum.
 
Pro S. Petro. Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut, quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam. Per Dóminum.
  
Præfatio de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Matth. 19, 28-29. Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.
  
POSTCOMMUNIO
Percéptis, Dómine, sacraméntis: beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur; ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.
 
Pro S. Petro. Lætíficet nos, Dómine, munus oblátum: ut, sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumámus indulgéntiæ largitátem. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)