Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 12 de diciembre de 2017

MISA DE NUESTRA SEÑORA DE GUADALUPE

Misa concedida por el Papa Benedicto XIV mediante breve del 2 de Julio de 1757.
  
Die 12 Decembris
BEÁTÆ MARÍÆ VÍRGINIS DE GUADALÚPE MEXICÁNÆ
Duplex Majus
 
Introitus. Sedulius. Salve, sancta Parens, eníxa puérpera Regem: qui cœlum terrámque regit in sǽcula sæculórum (T. P. Allelúja, allelúja). Ps. 44, 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.
   
ORATIO
Deus, qui sub beatíssimæ Vírginis Maríæ singulári patrocínio constitútos, perpétuis benefíciis nos cumulári voluísti: præsta supplícibus tuis; ut cujus hódie commemoratione lætámur in terris, ejus conspéctu perfruámur in cœlis. Per Dóminum nostrum.

Commemoratio Octavæ Conceptionis Immaculatæ.
ORATIO
Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. Per eúndem Dóminum.

In tempore Adventu, fit Commemoratio de Feria.
     
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 24, 23-31.
 
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
 
Graduale. Cant. 6, 9. Quæ est ista, quæ progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol?
℣. Eccli. 50, 8. Quasi arcus refúlgens inter nébulas glóriæ, et quasi flos rosárim in diébus vernis.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Cant. 2, 12. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit. Allelúja.
 
In Missis votivis post Septuagesima, ommisis Allelúja et versu sequenti, dicitur:
Tractus. Gaude María Virgo, cunctas hæreses sola interemísti.
℣. Quæ Gabriélis Archángeli dictis credidísti.
℣. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti, et post partum Virgo invioláta permansísti.
℣. Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Num. 17, 8. Virga Jesse flóruit, Virgo Deum et hóminem génuit; pacem Deus réddidit in se reconcílians ima summis. Allelúja.
℣. Luc. 1, 28. Ave María, grátia plena: Dóminus tecum benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
  
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 1, 39-47.
 
In illo témpore: Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Juda: et intrávit in domum Zacharíæ et salutávit Elísabeth. Et factum est, ut audivit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero ejus: et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth, et exclamávit voce magna et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat Mater Dómini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo.
 
Et dicitur Credo.
 
Offertorium. 2. Par. 7, 16. Elégi, et sanctificávi locum istum, ut sit ibi nomen meum, et permáneant óculi mei, et cor meum ibi cunctis diébus.
 
SECRETA
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum nostrum.
   
Commemoratio Octavæ Conceptionis Immaculatæ.
SECRETA
Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculátæ Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus, súscipe et præsta: ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immúnem profitémur; ita ejus intercessióne a culpis ómnibus liberémur. Per Dóminum.
   
In tempore Adventu, fit Commemoratio de Feria.
     
Præfatio de Beatæ Mariæ Virginis
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte (in Missis votivis: in Veneratióne) beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Ps. 147, 20. Non fecit táliter omni natióni: et judícia sua non manifestávit eis. (T. P. Allelúja)
  
POSTCOMMUNIO
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti. Per Dóminum.

Commemoratio Octavæ Conceptionis Immaculatæ.
POSTCOMMUNIO
Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine, Deus noster: illíus in nobis culpæ vúlnera réparent; a qua immaculátam beátæ Maríæ Conceptiónem singuláriter præservásti. Per Dóminum.
  
In tempore Adventu, deinde Commemoratio de Feria.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)