Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

jueves, 18 de abril de 2019

RECUERDOS DE UN PASADO GLORIOSO: LA RECONCILIACIÓN DE LOS PENITENTES PÚBLICOS

En el Pontifical Romano se consigna la ceremonia de reconciliación de los penitentes públicos para que pudieran participar de la Misa del Jueves Santo, ritual que, al igual que la expulsión de los penitentes, se realizaba en las catedrales. El Jueves Santo era un día sumamente movido para los obispos en los primeros tiempos de la Iglesia, pues se celebraban tres misas: Una Missa pro reconciliatióne pœniténtibus en la mañana; luego la Missa Chrismális, donde se bendecían los Santos Óleos, y la tercera, que era in Cœnæ Dómini, en la tarde. Pero a causa de la prohibición de celebrar más de una misa (excepto en Navidad y Fieles Difuntos, que se pueden celebrar tres), se resolvió dejar una sola, quedando la Reconciliación de los penitentes como una ceremonia previa a la Misa, y que reproducimos a continuación. Era además costumbre en Roma que al medio día fuera leída ante el Papa los nombres de las personas que habían sido censuradas eclesiásticamente, y concedía la indulgencia a los presentes.
  
  
DE RECONCILIATIÓNE PŒNITÉNTIUM, QUÆ FIT IN FERIA QUINTA CŒNÆ DÓMINI
  
Feria quinta Cœnæ Domini reconciliantur pœnitentes, quibus ab Ecclesia solemnem agere pœnitentiam injunctum est, qui in capite Quadragesimæ de ipsa ejecti fuerunt.
  
Pontifex paratus amictu, alba, stola, pluviali coloris violacei, mitra simplici, et baculo Pastorali, ministris etiam paratis, et insuper quatuor Subdiaconis paratis, et uno Diacono de antiquioribus induto, solemniter, atque Archidiacono cum amictu, alba, et stola sine dalmatica, prosternit se super faldistorium coram altari, dicens cum præfatis ministris et Clero septem Psalmos pœnitentiales, et Litanias. Pœnitentes vero tunc ante fores Ecclesiæ nudis pedibus ad terram prostrati manent, tenentes in manibus cereos exstinctos. Cumque in Litaniis dictum fuerit: Omnes sancti Patriárchæ et Prophétæ. ℟. Oráte pro nobis. Et idem a Choro fuerit responsum, paulisper subsistitur; et tunc Pontifex mittit ad pœnitentes duos Subdiaconos candelas accensas in manibus ferentes. Qui cum ad portam pervenerint, stantes in limine ostii, elevatis manibus, ostendunt illis candelas accensas, dicentes Antiphonam: Vivo ego, dicit Dóminus, nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertétur, et vivat.
 
Quo finita, exstinguunt mox ipsas candelas coram illis, et revertuntur ad locum suum. Et proceditur in Litaniis. Cumque dictum fuerit: Omnes sancti Mártyres. ℟. Orate pro nobis. Et idem a Choro responsum fuerit, tunc etiam subsistitur a Litaniis, et Pontifex mittit ad illos duos alios Subdiaconos, simili modo, cum candelis accensis, qui in limine ostii constituti cantant Antiphonam: Dicit Dóminus: Pœniténtiam ágite, appropinquávit enim regnum cœlórum.
 
Et mox exstinctis candelis, ut prius, revertuntur ad locum suum. Et proceditur in Litaniis usque ad
Agnus Dei, exclusive. Tunc Pontifex mittit ad illos unum senem Diaconum indutum, ut supra, cum magno cereo illuminato. Ille igitur in limine ostii constitutus cantat Antiphonam: Leváte cápita vestra, ecce appropinquábit redémptio vestra. Et tunc accenduntur candelæ pœnitentium ex illo cereo. Cereus autem ille non exstinguitur, sed Diaconus cum eo accenso revertitur. Et tunc dicitur in Litaniis: Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi. ℟. Parce nobis, Dómine. Et alia usque in finem.
 
Quo dicto, Pontifex ab accubitu surgens cum ministris, et Clero, cruce, thuribulo, cereis, et omni paratu præcedentibus, egreditur extra chorum Ecclesiæ. Et parato sibi in medio Ecclesiæ faldistorio, sedet respiciens ad ostium Ecclesiæ, Clero per choros versus ipsum ostium ab utroque latere disposito seriatim. Tunc Archidiaconus paratus, ut præmissum est, stans in limine ostii, excelsa voce in tono lectionis dicit ad illos ante ostium foris stantes: State in siléntio: audiéntes audíte.
 
Indicto itaque silentio, vertens se ad Pontificem, dicit similiter in tono Lectionis:
Adest, o venerábilis Póntifex, tempus accéptum, dies propitiatiónis divínæ, et salútis humánæ quo mors intéritum, et vita accépit ætérna princípium; quando in vínea Dómini Sabaoth, sic novórum pálmitum plantátio sarciénda est, ut purgétur exsecrátio vetustátis. Quamvis enim a divítiis bonitátis et pietátis Dei, nihil témporis vacet, nunc tamen et lárgior est per indulgéntiam remíssio peccatórum, et copiósior per grátiam assúmptio renascéntium. Augémur regenerándis, créscimus revérsis. Lavant aquæ; lavant lácrymæ. Inde est gáudium de assumptióne vocatórum; hinc lætítia de absolutióne pœniténtium. Inde est, quod súpplices fámuli tui posteáquam in várias formas críminum, negléctu mandatórum cœléstium, et morum probatórum transgressióne cecidérunt, humiliáti ac prostráti prophética ad Dóminum voce clamant dicéntes: Peccávimus, injúste ágimus; iniquitátem fécimus. Miserére nostri, Dómine. Evangélicam vocem non frustratória aure capiéntes: Beáti qui lugent, quóniam ipsi consolabuntur. Manducavérunt, sicut scriptum est, panem dolóris: lácrymis stratum suum rigavérunt; cor suum luctu, corpus afflixérunt jejúniis, ut animárum recíperent, quam perdíderant, sanitátem. Únicum ítaque est pœniténtiæ suffrágium, quod et síngulis prodest, et ómnibus in commúne succúrrit.
 
His dictis, Pontifex surgens accedit cum ministris ad ostium Ecclesiæ, Clericorum Choro se non movente. Et stans in medio ostii facit eis brevem exhortationem de clementia divina, et de veniæ promissione, dicens eis, qualiter mox in Ecclesiam reducentur, et qualiter vivere debent. Quo facto, cantat Antiphonam: Veníte, veníte, veníte, fílii, audíte me, timórem Dómini docébo vos.
 
Qua dicta, Diaconus ex parte pœnitentium stans dicit pro eis: Flectámus génua.
Tunc omnes genua flectunt pœnitentes. Quo facto, Diaconus ex parte Pontificis dicit: Levate.
Et Episcopus secundo dicit dictam Antiphonam: Veníte, veníte, etc.
Et Diaconus idem iterum dicit: Flectámus génua.
Et mox Episcopus tertio repetit præfatam Antiphonam: Veníte, veníte, etc.
Et Diaconus idem tertio dicit: Flectámus génua.
 
Deinde Pontifex ingreditur Ecclesiam, stans infra ostium, distans ab illo spatio convenienti, et tunc Archidiaconus inchoat, et schola prosequitur, Antiphonam:
Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestræ non confundéntur.
  
Psalmus 33.
Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
 
Qua incepta, mox pœnitentes ingredientes infra ostium Ecclesiæ corruunt ad pedes Pontificis, sicque prostrati, et flentes, jacent, donec præmissa Antiphona et Psalmus compleantur. Quibus expletis, Archipresbyter dicit in tono Lectionis id, quod sequitur:
Redíntegra in eis, Apostólice Póntifex, quidquid diábolo suadénte corrúptum est; et oratiónum tuórum patrocinántibus méritis, per divínæ reconciliatiónis grátiam fac hómines próximos Deo. Ut qui ántea in suis sibi perversitátibus displicébant, nunc étiam plácere se Dómino in regióne vivórum devícto suæ mortis auctóre gratuléntur.
 
Et Pontifex interrogat: Scis illos reconciliatióne fore dignos?
Et ille respondet: Scio, et testíficor, fore dignos.
 
Et tunc alter Diaconus dicit: Leváte. Quibus surgentibus, Pontifex accipit unum ex illis per manum, omnibus aliis similiter sese ad manus tenentibus. Tunc Archipresbyter dicit alta voce:
℣. Iniquitátes meas ego cognósco.
℟. Et peccátum meum contra me est semper.
℣. Avérte fáciem tuam a peccátis meis.
℟. Et omnes iniquitátes meas dele.
℣. Redde mihi lætítiam salutáris tui.
℟. Et spíritu principáli confírma me.
 
Quo dicto, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam:
Dico vobis, * gáudium est Ángelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte.
 
Qua dicta, trahit illum quem manu tenet, et ille alios, ducens eos usque ad faldistorium in medio Ecclesiæ prius ibi paratum. Et ibi stans super scabellum conversus ad illos genua flectentes inchoat Antiphonam: Opórtet te, fili, gaudére, * quia frater tuus mórtuus fuerat, et revíxit, períerat et invéntus est.
 
Qua dicta, dicit in modum Orationis:
Omnípotens Deus vos absólvat ab omni vínculo peccatórum, ut habétis vitam ætérnam, et vivétis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.
    
Deinde dicit super illos voce mediocri, tenens manus apertas ante pectus, hanc Præfationem:
Per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
℣. Sursum corda.
℟. Habémus ad Dóminum.
℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
℟. Dignum et justum est.
 
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater Omnípotens, æterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Quem omnípotens génitor ineffabíliter nasci voluísti, et débitum Ádæ tibi persólveret ætérno Patri, mortémque nostram sua interfíceret, et vúlnera nostra in suo córpore ferret, nostrásque máculas Sánguine suo dilúeret, ut qui antíqui hostis corruerámus invídia, et ipsíus resurgerémus cleméntia. Te per eum, Dómine, súpplices rogámus ac pétimus, ut pro aliórum excéssibus nos dignéris exaudíre, qui pro nostris non suffícimus exoráre. Tu ígitur, clementíssime Dómine, hos fámulos tuos, quos a te separavérunt flagítia, ad te revóca pietáte sólita. Tu námque nec Achab scelestíssimi humiliatiónem despexísti, sed vindíctam débitam protelásti. Petrum quóque lacrymántem exaudísti, clavésque póstmodum cœléstis regni ipsi tradidísti: et confiténti latróni ejúsdem regni prǽmia promisísti. Ergo, clementíssime Dómine, hos, pro quibus preces tibi fúndimus, clemens recóllige, et tuæ Ecclésiæ grémio redde, ut nequáquam de eis váleat triumpháre hostis, sed tibi reconcíliet Fílius, tibi coæquális, emúndetque eos ab omni facínore, et ad tuæ sacratíssimæ Cœnæ dapes dignétur admíttere. Sicque sua Carne, et Sánguine refíciat, ut post hujus vitæ cursum ad cœléstia regna perdúcat.
 
Quod sequitur dicit submissa voce legendo:
Jesus Christus Fílius tuus Dóminus noster, qui tecum vivit et regnat in unátate Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. ℟. Amen.
 
Præfatione finita, Pontifex super faldistorium, et ministri super tapetia, et Clerus, et populus ad terram prosternuntur, et Cantor inchoat, schola prosequente, Antiphonam et Psalmos sequentes:
Antiphona:
Cor mundum crea in me, Deus: et Spíritum rectum innóva in viscéribus meis.
 
Psalmus 50.
Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ne projícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 55.
Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: * tota die impúgnans tribulávit me.
Conculcavérunt me inimíci mei tota die: * quóniam multi bellántes advérsum me.
Ab altitúdine diéi timébo: * ego vero in te sperábo.
In Deo laudábo sermónes meos, in Deo sperávi: * non timébo quid fáciat mihi caro.
Tota die verba mea exsecrabántur: * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
Inhabitábunt et abscóndent: * ipsi calcáneum meum observábunt.
Sicut sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos: * in ira pópulos confrínges.
Deus, vitam meam annuntiávi tibi: * posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo.
Sicut et in promissióne tua: * tunc converténtur inimíci mei retrórsum:
In quacúmque die invocávero te: * ecce, cognóvi, quóniam Deus meus es.
In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: * in Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo.
In me sunt, Deus, vota tua, * quæ reddam, laudatiónes tibi.
Quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu: * ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 56.
Miserére mei, Deus, miserére mei: * quóniam in te confídit ánima mea.
Et in umbra alárum tuárum sperábo, * donec tránseat iníquitas.
Clamábo ad Deum altíssimum: * Deum qui benefécit mihi.
Misit de cœlo, et liberávit me: * dedit in oppróbrium conculcántes me.
Misit Deus misericórdiam suam, et veritátem suam, * et erípuit ánimam meam de médio catulórum leónum: dormívi conturbátus.
Fílii hóminum dentes eórum arma et sagíttæ: * et lingua eórum gládius acútus.
Exaltáre super cœlos, Deus, * et in omnem terram glória tua.
Láqueum paravérunt pédibus meis: * et incurvavérunt ánimam meam.
Fodérunt ante fáciem meam fóveam: * et incidérunt in eam.
Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: * cantábo, et psalmum dicam.
Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara: * exsúrgam dilúculo.
Confitébor tibi in pópulis, Dómine: * et psalmum dicam tibi in géntibus:
Quóniam magnificáta est usque ad cœlos misericórdia tua, * et usque ad nubes véritas tua.
Exaltáre super cœlos, Deus: * et super omnem terram glória tua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Quibus dictis, Pontifex, ab accubitu surgens dicit super pœnitentes:
Kýrie, eléison, Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, reliqua secreto.
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dómine, non secúndum peccáta nostra fácias nobis.
℟. Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
℣. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum.
℟. Cito antícipent nos misericórdiæ tuæ.
℣. Convertére, Dómine, úsquequo.
℟. Et deprecábilis esto super servos tuos.
℣. Salvos fac servos tuos, et ancíllas tuas.
℟. Deus meus, sperántes in te.
℣. Esto eis, Dómine, turris fortitúdinis.
℟. A fácie inimíci.
℣. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.
℟. Et de Sion tuére eos.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
 
Orémus.
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, et me, qui étiam misericórdia tua primus indígeo, cleménter exáudi, et quem non electióne mériti, sed dono grátiæ tuæ constituísti hujus óperis minístrum, da fidúciam tui múneris exsequéndi, et ipse in nostro ministério, quod tuæ pietátis est, operáre. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. ℟. Amen.
 
Orémus.
Præsta, quǽsumus, Dómine, his fámulis tuis dignum pœniténtiæ fructum, ut Ecclésiæ tuæ sanctæ, a cujus integritáte deviáverant peccándo, admissórum venam consequándo reddántur innóxii. Per Christum Dóminum nostrum. ℟. Amen.
 
Orémus.
Precor, Dómine, tuæ cleméntiam majestátis, ut his fámulis tuis peccáta et facínora sua confiténtibus véniam præstáre, et præteritórum críminum víncula relaxáre dignéris: qui húmeris tuis ovem pérditam reduxísti ad caulas, et Publicáni preces placátus exaudísti; tu étiam, Dómine, his fámulis tuis placáre: tu horum précibus benígnus assíste; ut in confessióne flébili permanéntes, cleméntiam tuam celériter exórent, ac sanctis altáribus restitúti, spei rursus ætérnæ, ac cœlésti glóriæ reforméntur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. ℟. Amen.
  
Orémus.
Deus, humáni géneris benigníssime cónditor, et misericordíssime reformátor, qui hóminem invídia diáboli ab æternitáte dejéctum, únici Fílii tui sánguine redemísti, vivífica hos fámulos tuos, quos tibi nullátenus mori desíderas; et qui non derelínquis dévios, assúme corréctos; móveant pietátem tuam, quǽsumus, Dómine, horum famulórum tuórum lacrymósa suspíria; tu eórum medére vulnéribus; tu jacéntibus manum pórrige salutárem, ne Ecclésia tua áliqua sui córporis portióne vastétur: ne grex tuus detriméntum sustíneat; ne de famíliæ tuæ damno inimícus exsúltet, ne renátos lavácro salutári mors secúnda possídeat. Tibi ergo, Dómine, súpplices fúndimus preces, tibi fletum cordis effúndimus; tu parce confiténtibus, ut imminéntibus pœnis senténtiam futúri judícii, te miseránte, non íncidant; nésciant quod terret in tenébris, quod stridet in flammis, atque ab erróris via ad iter revérsi justítiæ, nequáquam ultra novis vulnéribus sauciéntur, sed íntegrum sit eis ac perpétuum, et quod grátia tua cóntulit et quod misericórdia reformávit. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. ℟. Amen.
 
Orémus.
Deus miséricors, Deus clemens, Deus, qui secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum peccáta pœniténtium deles, et præteritórum críminum culpas vénia remissiónis evácuas: réspice propítius super hos fámulos tuos, et remissiónem sibi ómnium peccatórum suórum tota cordis confessióne poscéntes, deprecátus exáudi. Rénova in eis, piíssime Pater, quidquid terréna fragilitáte corrúptum, vel quidquid diabólica fraude violátum est; et unitáti córporis Ecclésiæ membrum redemptiónis annécte. Miserére, Dómine, gemítuum, miserére lacrymórum eórum; et non habéntes fidúciam, nisi in misericórdia tua, ad tuæ Sacraméntum reconciliatiónis admítte. Per Christum Dóminum nostrum. ℟. Amen.
 
Orémus.
Majestátem tuam súpplices deprecámur, omnípotens ætérne Deus, ut his fámulis tuis, longo squalóre pœniténtiæ macerátis, miseratiónis tuæ véniam largíri dignéris; ut nuptiáli veste recépta, ad regálem mensam, unde ejécti fuérant, mereántur introíre. Per Christum Dóminum nostrum. ℟. Amen.
 
ABSOLUTIO
Dóminus Jesus Christus, qui tótius mundi peccáta sui traditióne, atque immáculi Sánguinis effusióne dignátus est expurgáre, quique discípulis suis dixit: Quæcúmque ligavéritis super terram, erunt ligáta et in cœlis, et quæcúmque solvéritis super terram, erunt solúta et in cœlis: de quórum número me, quamvis indígnum, minístrum esse vóluit, intercedénte Dei Genitríce María, et beáto Michaële Archángelo, et sancto Petro Apóstolo, cui data est potéstas ligándi, ac solvéndi, et ómnibus Sanctis; ipse per ministérium meum ab ómnibus peccátis vestris, quæcúmque aut cogitatióne, aut locutióne, vel operatióne negligénter egístis, vos absólvat sancti sui Sánguinis interventióne, qui in remissiónem peccatórum effúsus est; atque a vínculis peccatórum absolútos perdúcere dignétur ad regna cœlórum. Qui cum Deo Patre, et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. ℟. Amen.
 
Tunc Pontifex aspergat eos aqua benedicta, et thurificet eos, dicens:
Exsúrgite, qui dormítis, exsúrgite a mórtuis, et illuminábit vos Christus.
 
Ultimo dat eis indulgentiam, prout sibi placuerit. Qua data, manibus elevatis, et supra illos extensis, dicit solemnem Benedictionem:
Précibus et méritis beátæ Maríæ semper Vírginis, beáti Michaëlis Archángeli, beáti Joánnis Baptístæ, sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et ómnium Sanctórum misereátur vestri omnípotens Deus, et dimíssis ómnibus peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam. ℟. Amen.
 
Indulgéntiam, absolutiónem, et remissiónem ómnium peccatórum vestrórum tríbuat vobis omnípotens, et miséricors Dóminus. ℟. Amen.
 
Ultimo benedicit eis, dicens:
Benedícat vos omnípotens Deus, Pa ter, et Fí lius, et Spíritus Sanctus. ℟. Amen.
 
Quo facto, crines et barbam etiam nutrierant, deponunt; et vestibus pœnitentialibus dimissis, se cultoribus, et mundioribus induunt.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)