Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

miércoles, 15 de septiembre de 2010

MISA DE NUESTRA SEÑORA DE LOS DOLORES

Del Misal Romano de San Pío V 


Die 15 Septembris
Septem Dolorum B. M. V.
Duplex II classis

De die Octava Nativitatis B. Mariæ Virg. nihil fit in Missa Septem Dolorum. Sicubi tamen hac die celebretur aliquod Festum nobilius Duplex II classis, quod non sit B. Mariæ Virg., de ipsa die Octava, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio per Orationes diei Festi, ante Commemorationem S. Nicomedis, et dicitur Præfatio de B. Maria Virg. Et te in Nativitáte. nisi ipsa Missa occurrens, aut Commemoratio prius habita, aliam Præfationem exigant, juxta Rubricas.

Introitus. Joann. 19, 25. Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et Salóme et María Magdaléne. Ibid., 26-27. Múlier, ecce fílius tuus: dixit Jesus; ad discípulum autem: Ecce Mater tua. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Deus, in cujus passióne, secúndum Simeónis prophétiam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gladius pertransívit: concéde propítius; ut, qui transfixiónem ejus et passiónem venerándo recólimus, gloriósis méritis et précibus ómnium Sanctórum Cruci fidéliter astántium intercedéntibus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur: Qui vivis.

Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio S. Nicomedis Mart., ut in Missa sequenti 000.

Léctio libri Judith.
Judith 13, 22 et 23-25.

Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu, fília, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit coelum et terram: quia hódie nomen tuum ita magnificávit.

Graduale. Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans juxta Crucem Dómini Jesu, Fílii tui, Redemptóris.
℣. Virgo Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, hoc crucis fert supplícium, auctor vitæ factus homo.

Allelúja, allelúja. ℣. Stabat sancta María, coeli Regína et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa.

Sequentia Stabat Mater dolorósa.

Stabat Mater dolorósa
Juxta Crucem lacrimósa,
Dum pendébat Fílius.

Cujus ánimam geméntem,
Contristátam et doléntem
Pertransívit gládius.

O quam tristis et afflícta
Fuit illa benedícta
Mater Unigéniti!

Quæ mærébat et dolébat,
Pia Mater, dum vidébat
Nati poenas íncliti.

Quis est homo, qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
In tanto supplício?

Quis non posset contristári,
Christi Matrem contemplári
Doléntem cum Fílio?

Pro peccátis suæ gentis
Vidit Jesum in torméntis
Et flagéllis súbditum.

Vidit suum dulcem
Natum Moriéndo desolátum,
Dum emísit spíritum.

Eja, Mater, fons amóris,
Me sentíre vim dolóris
Fac, ut tecum lúgeam.

Fac, ut árdeat cor meum
In amándo Christum Deum,
Ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
Cordi meo válida.

Tui Nati vulneráti,
Tam dignáti pro me pati,
Poenas mecum dívide.

Fac me tecum pie flere,
Crucifíxo condolére,
Donec ego víxero.

Juxta Crucem tecum stare
Et me tibi sociáre
In planctu desídero.

Virgo vírginum præclára.
Mihi jam non sis amára:
Fac me tecum plángere.

Fac, ut portem Christi mortem,
Passiónis fac consórtem
Et plagas recólere.

Fac me plagis vulnerári,
Fac me Cruce inebriári
Et cruóre Fílii.

Flammis ne urar succénsus,
Per te, Virgo, sim defénsus
In die judícii.

Christe, cum sit hinc exíre.
Da per Matrem me veníre
Ad palmam victóriæ.

Quando corpus moriétur,
Fac, ut ánimæ donétur
Paradísi glória. Amen.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 19, 25-27.

In illo témpore: Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus Matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit Matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce Mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

Credo.

Offertorium. Jer. 18, 20. Recordáre, Virgo, Mater Dei, dum stéteris in conspéctu Dómini, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.

SECRETA
Offérimus tibi preces et hóstias, Dómine Jesu Christe, humiliter supplicántes: ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spíritus beátæ Maríæ, Matris tuæ, précibus recensémus; suo suorúmque sub Cruce Sanctórum consórtium multiplicáto piíssimo intervéntu, méritis mortis tuæ, méritum cum beátis habeámus: Qui vivis.

Et fit Commemoratio S. Nicomedis, ut supra. Præfatio de B. Maria Virg. Et te in Transfixióne.

Communio. Felices sensus beátæ Maríæ Vírginis, qui sine morte meruérunt martýrii palmam sub Cruce Dómini.

POSTCOMMUNIO
Sacrifícia, quæ súmpsimus, Dómine Jesu Christe, Transfixiónem Matris tuæ et Vírginis devóte celebrántes: nobis ímpetrent apud cleméntiam tuam omnis boni salutáris efféctum: Qui vivis.

Et fit Commemoratio S. Nicomedis, ut supra.

Si hodie aut sequentibus diebus occurrat Feria Quatuor Temporum, in omnibus Missis, præter conventualem de Festo, ante Commemorationem Simplicium quæ occurrant, fit Commemoratio Feriæ, et de ea legitur Evangelium in fine. Ubi adest obligatio Chori, post Tertiam extra Chorum legitur Missa de Festo, sine Commemoratione Feriæ, et in Choro post Nonam dicitur Missa de Feria, sine Commemoratione Festi Decurrentis, sed tantum cum Commemoratione, si occurrat, Vigiliæ S. Matthæi, ut infra suo loco notatur. Missæ vero privatas dici possunt, juxta Rubricas, etiam de Feria, cum Commemoratione Officii occurrentis, et ejus Proefatione, si propriam habeat. Hodie tamen, et aliis diebus in quibus Festum occurrens sit Duplex I vel II classis, in Choro dicitur Missa conventualis de Festo post Tertiam, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria, quæ tamen in casu dici nequit ut privata.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)