Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 3 de septiembre de 2010

MISA DE SAN PÍO X

Del Misal Romano de San Pío V

Die 3 Septembris
S. Píi X. Papæ et Conf.

Hoc Festum in Ecclesia universali ritu duplici celebratur, sed pro Fraternitáte sacerdotáli S. Píi X ritu duplici I classis cum Octava privilegiata III ordinis.

Introitus. Ps. 88, 20-22. Exaltávi eléctum de plebe mea, óleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortávit eum. (T.P. Alleluja, allelúja) Ps. ibidem, 2. Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo. In generatiónem  et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Deus, qui ad tuéndam cathólicam fidem, et univérsa in Christo instauránda sanctum Pium, Summum Pontíficem, cœlésti sapiéntia et apostólica fortitúdine replevísti: concéde propítius; ut, ejus institúta et exémpla sectántes, præmia consequámur ætérna. Per eúndem Dóminum nostrum.
 
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
1. Thess. 2, 2-8
 
Fratres: Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non de erróre neque de immundítia neque in dolo; sed, sicut probáti sumus a Deo ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur; non quasi homínibus placéntes, sed Deo qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis, neque in occasióne avarítiæ, Deus testis est, nec quæréntes ab homínibus glóriam neque a vobis neque ab alíis. Cum possémus vobis óneri esse ut Christi apóstoli, sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras, quóniam caríssimi nobis facti estis.
 
Graduale. Ps. 39, 10-11. Bene nuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, ecce lábia mea non prohibébo. Dómine, tu cognovísti.
℣. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo; veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 22, 5-6. Parásti in conspéctu meo mensam, impinguásti in óleo caput meum: et póculum tuum inébrias quam præclárum est! Allelúja.
 
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versus sequenti, dicitur
Tractus. Ps. 131, 16-18. Sacerdótes tui induám salutáre; et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
℣. Illic prodúcam cornu David, parávi lucérnam Christo meo. 
℣. Inimícos ejus índuam confusióne; super ipsum autem florébit sanctificátio mea.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja. 
℣. Ps. 22, 5-6. Parásti in conspéctu meo mensam, impinguásti in óleo caput meum: et póculum tuum inébrias quam præclárum est! Allelúja.
℣. Ps. 25, 8. Dómine, diléxi decórum dómus tuæ, et locum tabernáculi glóriæ tuæ. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 21, 15-17. 
 
In illo témpore: Dixit Jesus Simóni Petri: Simon Joánnis, díligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei íterum: Simon Joánnis, díligis me? Ait illi: Etiam, Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tértio: Amas me? et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti; tu scis quia amo te. Dixit ei: pasce oves meas.
 
Offertorium. Ps. 33, 12. Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos. (T.P. Alleluja.)

SECRETA
Oblatiónibus nostris, quǽsumus, Dómine, benígne suscéptis, da nobis, ut hæc divína mystéria, sancto Pio Summo Pontífici intercedénte, sincéris tractémus obséquiis et fidélimente sumámus. Per Dóminum nostrum.

Communio. Joann. 6. 56-57. Caro mea est cibus, et sánguis meus vere est potus. Qui mánducat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in illo. (T.P. Alleluja.)

POSTCOMMUNIO
Mensæ cœléstis virtúte refécti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, interveniénte sancto Pio Summo Pontífice, forte efficiámur in fide, et in tua simus caritáte concórdes. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate.

1 comentario:

  1. ola!!
    tu blog está excelente, me encantaría enlazarte en mis sitios webs.

    Y por mi parte te pediría un enlace hacia mis web y asi beneficiar ambos con mas visitas.

    Espero tu Respuesta a munekitacat@hotmail.com

    Un cordial saludo

    Catherine Mejia

    ResponderEliminar

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)