NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

viernes, 11 de abril de 2014

OFICIO PARVO DE LOS SIETE DOLORES DE LA BIENAVENTURADA VIRGEN MARÍA, EN LATÍN

Tomado del libro "Coeleste Palmetum", por el Padre Wilhem Nakateni SJ.; y de los manuales de oración de los Siervos de María
     
OFFICIUM PARVUM DE SEPTEM DOLORIBUS BEATAM VIRGINEM MARIAE
      
AD MATUTINUM (Maitines, antes de 06:00h)
Primus Dolor: Ex Simeonis vaticino. (Luc 2:33-35)
 
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
     
AVE MARIA
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
    
V. Domine, labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
      
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
       
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, decir en lugar del Alleluia: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae. 
      
AVE dulcis, Mater Christi!
Quae cor tuum gladio
Transfigendum audis, tristi
Senis vaticinio:
Tanti memor fac doloris,
Mihi sis praesidio,
Ut post vallem hanc moeroris,
Caeli reddar gaudio.
      
Antiphona: Cui comparabo te? Vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te, et consolabor Virgo, filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua. (Lam. 2:13)
     
V. Tuam ipsius animam doloris gladius pertransivit:
R. Ut releventur ex multis cordibus cogitationes. (Luc. 2:35)
     
Oremus
Interveniat pro nobis, quaesumus, Domine Iesu Christe nunc et in hora mortis nostrae apud tuam clementiam Beata Virgo Maria Mater tua, cuius sacratissimam animam in hora tuae Passionis doloris gladius pertransivit. Per te, Iesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
     
Ad Primam (A la primera hora, 07:00h)
Secundus Dolor: Ex fuga in Aegyptum. (Mt 2:13-15)
    
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.

AVE MARIA
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
      
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
       
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, decir en lugar del Alleluia: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae. 
      
AVE dulcis Mater Christi
Quae prae Regis furia
Saeviente, corde tristi,
Fugis exul patria:
O Regina beatorum,
Nostri spes exilii,
Fac infractus vi malorum
Fiam consors Filii.
      
Antiphona: Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus: subversum est cor meum in memetipsa; quoniam amaritudine plena sum: foris interfecit gladius, et domi mors similis est. (Lam 1:20)
        
V. Domine ante te omne desiderium meum.
R. Et gemitus meus a te non est absconditus.
     
Oremus
Interveniat pro nobis, quaesumus, Domine Iesu Christe nunc et in hora mortis nostrae apud tuam clementiam Beata Virgo Maria Mater tua, cuius sacratissimam animam in hora tuae Passionis doloris gladius pertransivit. Per te, Iesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.
   
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
Ad Tertiam (A la hora tercia, 09:00)
Tertius Dolor: Ex amisso duodenni Filio. (Luc 2:41-52)
    
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
     
AVE MARIA
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
      
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
       
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, decir en lugar del Alleluia: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae. 
      
AVE dulcis Mater Christi.
Natum lugens inclytum:
O quam tristis quaesivisti
Triduo iam perditum:
Huius memor o doloris!
Christum fac inveniam,
Et inventum per amoris
Nexum semper teneam.
       
Antiphona: Plorans ploravit in nocte et lachrimae eius in maxillis eius, non est qui consoletur eam ex omnibus charis eius. (Lam 1:2)
       
V. Posuisti me desolatam.
R. Tota die moerore confectam. (Lam 1:13)
        
Oremus
Interveniat pro nobis, quaesumus, Domine Iesu Christe nunc et in hora mortis nostrae apud tuam clementiam Beata Virgo Maria Mater tua, cuius sacratissimam animam in hora tuae Passionis doloris gladius pertransivit. Per te, Iesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
Ad Sextam (Al medio día, 12:00h)
Quartus Dolor: ex captivitate flagellatione, et baiulatione Crucis Christi. (Luc 26:32)
               
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
     
AVE MARIA
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
      
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
       
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, decir en lugar del Alleluia: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae. 
      
AVE dulcis Mater Christi.
Quae dilectum Filium
Capi, coepi, flens vidisti,
Manibus crudelium:
O per poenas Patientis,
Nobis fit impunitas:
Per amorem Condolentis
Matris crescat caritas!
       
Antiphona: Vide Domine afflictionem meam; quoniam erectus est inimicus. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia mea. (Lam 1:9-10)
      
V. Quis dabit capiti meo quam, et oculis meis fontem lacrimarum.
R. Et plorabo die ac nocte.
       
Oremus
Interveniat pro nobis, quaesumus, Domine Iesu Christe nunc et in hora mortis nostrae apud tuam clementiam Beata Virgo Maria Mater tua, cuius sacratissimam animam in hora tuae Passionis doloris gladius pertransivit. Per te, Iesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
Ad Nonam (A la hora nona, 15:00h)
Quintus Dolor: ex Crucifixione. (Jn 19:25-30)
        
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
     
AVE MARIA
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
      
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
       
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, decir en lugar del Alleluia: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae. 
      
AVE dulcis Mater Christi.
Quae sub Crucis arbore
Gemens, Natum morte tristi,
Vides, heu! succumbere.
O per ensem hunc doloris
Qui tunc scidit animam
Fac me firmet vis amoris
Mortis ad victoriam.
         
Antiphona: O vos omnes qui transitis, per viam attendite et videte, si est dolor, sicut dolor meus. (Lam 1:12)
       
V. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam.
R. Sibi laverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem.
       
Oremus
Interveniat pro nobis, quaesumus, Domine Iesu Christe nunc et in hora mortis nostrae apud tuam clementiam Beata Virgo Maria Mater tua, cuius sacratissimam animam in hora tuae Passionis doloris gladius pertransivit. Per te, Iesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.
  
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
Ad Vesperas (Vísperas, 18:00h)
Sextus Dolor: ex Corporis e Cruce sublatione. (In 19:31-37) 
        
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
     
AVE MARIA
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
     
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
       
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, decir en lugar del Alleluia: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae. 
      
AVE dulcis Mater Christi.
Quae de Cruce mortuum
Ulnis natum suscepisti,
Madens unda fletuum
Eia praestet vis doloris,
Mater plena gratiae,
Ut supremis server horis
Gremio clementiae.
       
Antiphona: Ne vocetis me Noemi (id est pulchram) sed vocate me Mara (id est amaram) quia amaritudine valde me replevit Omnipotens. (Ruth 1:20)
       
V. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi.
R. Inter ubera mea commorabitur. (Cant. 1)
       
Oremus
Interveniat pro nobis, quaesumus, Domine Iesu Christe nunc et in hora mortis nostrae apud tuam clementiam Beata Virgo Maria Mater tua, cuius sacratissimam animam in hora tuae Passionis doloris gladius pertransivit. Per te, Iesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.
      
Ad Completorium (Completas, antes de acostarse)
Septimus Dolor: Ex Sepultura. (In 19:38-42)
        
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AVE MARIA
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
    
V. Converte nos Deus salutaris noster.
R. Et averte iram tuam a nobis.
    
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
       
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, decir en lugar del Alleluia: Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae. 
      
AVE dulcis Mater Christi.
Quae sepulchro conditum
Plangis Natum, heu quam tristi
Mente volvens obitum!
In virtute tot dolorum
Quos tulisti fortiter,
Omnem contra vim malorum,
Stare nos viriliter:
Demum sorte beatorum
Fac gaudere iugiter.
       
Antiphona: Idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquas: quia longe factus est a me consolator convertens animam meam. (Lam 1:16)
      
V. Defecerunt prae lacrimis oculi mei.
R. Conturbata sunt viscera mea. (Lam 2:11)
      
Oremus
Interveniat pro nobis, quaesumus, Domine Iesu Christe nunc et in hora mortis nostrae apud tuam clementiam Beata Virgo Maria Mater tua, cuius sacratissimam animam in hora tuae Passionis doloris gladius pertransivit. Per te, Iesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.
      
Commendatio (Encomienda del alma, después de las Completas)
HAS Horas canonicas cum devotione,
Tibi Virgo recolo pia ratione;
Ut materni pectoris ex compassione,
Mihi sis auxilio mortis in agone.
Amen.
     
In nomine Patris, et Filii, et Spíritus Sancti. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)