Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

lunes, 27 de abril de 2015

MISA DE NUESTRA SEÑORA DE MONTSERRAT

Del Misal Propio de España
    
Die 27 Aprilis
In tota provincia ecclesiastica Tarraconensi
B. MARIÆ V. DE MONTE SERRATO
Patronæ Catalauniæ
   
Introitus. Isa. 35, 2. Gérminans germinábit, et exsultábit. Lætabúnda et laudans: glória Líbani data est ei: decor Carméli, et Saron, allelúja, allelúja. Ps. 86, 1. Fundaménta ejus in móntibus sanctis: dilígit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jácob. ℣. Glória Patri
   
ORATIO
Bonórum ómnium largítor, Deus, qui eléctum montem gloriósæ Unigéniti tui Matris insígni cultu claríficas: concéde; ut, ejúsdem Immaculáta Semper Vírginis Maríæ præsídio poténter adjúti, ad montem, qui Christus est, secúri perveniámus: Qui tecum vivit.
   
Lectio libri Sapientiæ
Prov. 8, 22-35.
       
Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quid quam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram: nec dum fontes áquarum erúperant: necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar: adhuc terram non fecérat, et lúmina, et cárdines orbis terræ. Quando præparábat cœlos, ad eram: quando certa lege et gyro vallábat abýssos: quando ǽthera firmábat sursum, et librábat fontes áquarum: quando circumdábat mari términum suum et legem ponébat áquis, ne transfirent fines suos: quando appendébat fundaménta terræ. Cum eo eram cuncta compónens: et deléctabar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore: ludens in orbe terrárum: et delíciæ meæ ese cum fíliis hóminum. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte dísciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui áudit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
  
Allelúja, allelúja.
℣. Num. 17, 8. Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja.
℣. Luc. 1, 28 et 42. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
 
Extra Tempus Paschale, dicitur
  
Graduale: Cant. 6, 3. Quæ est ista, quæ progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta?
℣. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se cláusit víscera factus homo.
   
Allelúja, allelúja. ℣. Judith 15, 10. Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. Allelúja.
  
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 1, 39- 47.
   
In illo témpore: Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Juda: et intrávit in domum Zacharíæ et salutávit Elísabeth. Et factum est, ut audivit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero ejus: et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth, et exclamávit voce magna et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat Mater Dómini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo.
  
Credo.
  
Offertorium: Recordáre, Virgo Mater in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat in dignatiónem suam a nobis, allelúja.
  
SECRETA
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ Semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem haec oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.
   
Præfatio de B.M.V. Et te in Festivitáte, et dicitur per Octavam, nisi Missa aliqua propriam habeat.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
       
Communio: Luc. 1, 48. Respéxit Dóminus humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc, o María beátam te dicent omnes generatiónes, allelúja.
  
POSTCOMMUNIO
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ Semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti. Per Dóminum.

In Octava, Missa ut in die, cum Commemoratione S. Monicæ Viduæ.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)