NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

viernes, 22 de enero de 2016

MISA DE LAS ESTACIONES DEL VIACRUCIS DE NUESTRO SEÑOR JESUCRISTO

Del Misal Romano-Seráfico

Feria VI ante Dominica de Septuagesima
Mysteriórum Viæ Crucis D. N. J. C.
Duplex II classis
  
Introitus. Hebr. 12, 1. Currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem, Jesum, qui propósito sibi gáudio, sustínuit crucem, confusióne contémpta. (T. P. Allelúja, allelúja). Ps. 117, 1. Confitémini Domino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Deus, qui nos ínclyta Passióne Fílii tui per viam Crucis ad ætérnam glóriam perveníre docuísti: concéde propítius; ut, quem piis ad Calváriæ locum sociámus afféctibus, in suis étiam triúmphis pérpetim subsequámur. Qui tecum.

In Quadragesima, fit commemoratio de Feria.
 
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is. 53, 6 - 12
  
Omnes nos quasi oves errávimus, unusquísque in viam suam declinávit: et pósuit Dóminus in eo iniquitátem ómnium nostrum. Oblátus est, quia ipse vóluit, et non apéruit os suum: sicut ovis ad occisiónem ducátur, et quasi agnus coram tondénte se obmutéscet, et non apériet os suum. De angústia et de judício sublátus est: generatiónem ejus quis enarrábit? quia abscíssus est de terra vivéntium: propter scelus pópuli mei percússi eum. Et dabit ímpios pro sepultúra, et dívitem pro morte sua: eo quod iniquitátem non fécerit, neque dolus fúerit in ore ejus. Et Dóminus vóluit contérere eum in infirmitáte: si posúerit pro peccáto ánimam suam, vidébit semen longǽvum, et volúntas Dómini in manu ejus dirigátur. Pro eo, quod laborávit ánima ejus, vidébit, et saturábitur: in sciéntia sua justificábit ipse justus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit. Ideo dispértiam ei plúrimos: et fórtium dívidet spólia, pro eo, quod trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est: et ipse peccáta multórum tulit, et pro transgressóribus rogávit.
  
Graduale. Hebr. 13, 12 - 13. Propter quod et Jesus, ut sanctificáret per suum Sánguinem pópulum, extra portam passus est.
℣. Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium ejus portántes.
  
Allelúja, allelúja. ℣. Hebr. 4, 13. Communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut et in revelatióne glóriae ejus gaudeátis exsultántes.
 
In Missis post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur:
Tractus. 1 Petr. 2, 22 - 24. Christus peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus:
℣. Qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem judicánti se injúste:
℣. Qui peccáta nostra ipse pértulit in Córpore suo super lignum; ut peccátis mortui, justítiæ vivámus.
  
Tempore autem paschali omittitur graduale, et ejus loco dicitur: 
Allelúja, allelúja. 
℣. Quia opórtet Fílium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum, et crucifígi, et die tértia resúrgere. Allelúja.
℣. Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi, quia per sanctam Crucem tuam redemísti mundum. Allelúja.
  
SEQUENTIA (Ommititur in Missis votivis)
Christi mortem, Christiánæ,
Sero plangas atque mane,
Et in planctu gáudeas.
  
Diligéntem pone mentem
Super Christum patiéntem,
Ut sibi condóleas.
 
Quam despéctus, quam dejéctus
Rex cælórum est efféctus,
Ut salváret sǽculum!
 
Esurívit et sitívit,
Pauper et egénus ivit
Ad usque patíbulum.
  
Cum dedúctus est Imménsus,
Et in Cruce tunc suspénsus,
Fugérunt discípuli.
 
Manus, pedes perfodérunt,
Et acéto potavérunt
Summum Regem sǽculi.
 
Cujus óculi beáti
Sunt in Cruce obtenebráti,
Et vultus expálluit.
 
Suo córpori tunc nudo
Non remánsit pulchritúdo,
Decor omnis ábfuit.
 
Propter hóminem peccáta,
Sua caro cruciáta
Fuit inter vérbera.
 
Membra sua sunt disténta,
Propter áspera torménta
Et illáta vúlnera.
 
Inter magnos cruciátus
Est in Cruce lacrimátus,
Et emísit spíritum.
  
Suspirémus et fleámus,
Toto corde doleámus
Super Unigénitum.
 
Hinc nostrórum peccatórum
Gloriósus Rex cælórum
Nobis donet véniam.
  
Atque secum perferéntes
Crucem, ducat gestiéntes
Ad ætérnam glóriam. Amen.
  
Sequéntia Sancti Evangélii secúndum Joánnem. 
Joann. 19, 12 - 20.

In illo témpore: Quærébat Pilátus dimíttere Jesum. Judǽi autem clamábant dicéntes: Si hunc dimíttis, non es amícus Cǽsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradícit Cǽsari. Pilátus autem cum audísset hos sermónes, addúxit foras Jesum, et sedit pro tribunáli, in loco, qui dícitur Lithóstrotos, hebráice autem Gábbatha. Erat autem Parascéve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judǽis: Ecce Rex vester. Illi autem clamábant: Tolle, tolle, crucifíge eum. Dicit eis Pilátus: Regem vestrum crucifígam? Respondérunt pontífices: Non habémus regem nisi Cǽsarem. Tunc ergo trádidit eis illum, ut crucifigerétur. Suscepérunt autem Jesum et eduxérunt. Et bájulans sibi Crucem, exívit in eum, qui dícitur Calváriæ, locum, hebráice autem Gólgotha: ubi crucifixérunt eum, et cum eo alios duos, hinc et hinc, médium autem Jesum. Scripsit autem et títulum Pilátus: et pósuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarénus, Rex Judæórum. Hunc ergo títulum multi Judæórum legérunt, quia prope civitátem erat locus, ubi crucifíxus est Jesus. 

Offertorium. Phil. 2, 8. Christus Dóminus humiliávit semetípsum, factus pro nobis obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. (T. P. Allelúja).

SECRETA
Misericórdiam tuam, Deus, errántibus a salútis tramite per oblatiónem sui clemens Agnus obtíneat: qui mundus ad víctimam ductus, in ara Crucis ómnium máculas immolátus abstérsit. Qui tecum.
  
Et fit Commemoratio Feriæ, ut supra.
   
Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communio. 1 Petr. 2, 21. Christus passus est pro nobis, relínquens exémplum, ut sequámur vestígia ejus. (T. P. Allelúja).

POSTCOMMUNIO
Memória Passiónis Fílii tui, miséricors Deus, in sacris acta mystériis: sic ómnium mentem viva perlúminet ac firma pectus inflámmet; ut, ipsius fidéliter obsequéntes mónitis, post eum Crucem nostram volénti semper ánimo perferámus. Qui tecum.
  
Et fit Commemoratio Feriæ, ut supra.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)