Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

lunes, 9 de abril de 2018

MISA DE LA APARICIÓN DE NUESTRO SEÑOR A SU SANTÍSIMA MADRE DESPUÉS DE SU RESURRECCIÓN

Misa tomada de las Obras Completas de San Juan Eudes, tomo XI, págs. 382-385.
 
Feria II post Octavam Paschæ
IN FESTO APPARITIÓNIS DÓMINI JESU SANCTÍSSIMÆ MATRI SUÆ POST RESURRECTIÓNEM SUAM
Duplex II. Clasis
  
Introitus. Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes, sub honóre apparitiónis Christi resurgéntis beátæ Maríæ Vírgini, de cujus solemnitáte gáudent Ángeli, et colláudant Fílium Dei. Allelúja. Isa. 61, 10. Gáudens gaudébit Cor meum in Dómino: et exultávit in Deo Jesu meo. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui post Resurrectiónem tuam, dilectíssimæ Matri tuæ, glória et honóre coronátus apparuísti, et acerbíssimas Cordis ejus angústias in gáudium máximum convertísti: da nobis quǽsumus, eódem sanctissimo Corde interveniénte, tanti gáudii memóriam digne celebráre, vana hujus mundi oblectaménta respuére, in te solo delectári; ut petitiónes cordis nostri benígne semper exáudias, et omnem tristítiam nostram in gáudium convértas. Qui vivis.
  
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc. 12, 1-5.
 
Signum magnum appáruit in cœlo: Múlier amícta sole, et luna sub pédibus ejus, et in cápite ejus coróna stellárum duódecim. Et in útero habens clamábat partúriens, et cruciabátur ut páriat. Et visum est áliud signum in cœlo: et ecce draco magnus, rufus, habens cápita septem et córnua decem: et in capítibus ejus diadémata septem. Et cáuda ejus trahébat tértiam partem stellárum cœli, et misit eas in terram: et draco stetit ante muliérem, quæ erat paritúra, ut cum peperísset, fílium ejus devoráret. Et péperit fílium másculum, qui rectúrus erat omnes gentes in virga férrea: et raptus est fílius ejus ad Deum, et ad thronum ejus.
 
Allelúja, allelúja.
℣. Gáude, María, Mater Jesu, quia Fílius tuus surréxit, et appáruit tibi, et tristítia Cordis tui convérsa est in gáudium. Allelúja.
℣. Quem, post tríduum dolóris, invenísti sedéntem in médio Doctórum, hunc, post tríduum Passiónis, vides regnántem in splendóribus Sanctórum. Allelúja.
  
SEQUENTIA
Gáudia Regínæ cœli celébrent Christiáni.
Ovis plangébat Agnum, Mater lugébat Natum:
Sed ecce mortuus regnat vivus.
Agnus et serpens miro conflíxere dúello:
Dracónem occísus vicit Agnus.
Dic nobis, beáta, quid vidísti, María?
Splendórem Fílii surgéntis: et glóriam vidi triumphántis;
Angélicos cœtus, Sanctórum exércitus.
Surréxit Jesus spes mea: læténtur mecum univérsa.
Laudándum est magis soli Virgo fidéli: quam discipulórum dubietánti.
Scimus Christum surrexísse, et te visitásse:
Tu pro fámulis hunc deprecáre.
Amen, allelúja.
 
Extra tempus Paschale, omisso Allelúja et Sequentia, dicitur:
Graduale.
Grátias tibi, Dómine Jesu, qui surgens ex mortuis, accepísti virtútem tuam magnam, et regnásti in médio inimicórum tuórum; et sanctíssimae Matri tuae gloriósus apparuísti.
℣. Gaudeámus et exultémus, et demus glóriam ei.
   
Allelúja, allelúja. ℣. Tristítia Cordis Maríæ convérsa est in gáudium: et gáudium ejus nemo tollet ab ea. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, Graduale ut supra, et omisso Allelúja et versu sequenti, dicitur:
Tractus. Expéctans expectávi Fílium meum Jesum, et dum flerem, et orárem, appáruit mihi.
℣. Secúndum multitúdinem dolórum meórum in Corde meo, consolatiónes ejus laetificavérunt ánimam meam.
℣. Exaltábo te, Dómine, quóniam eduxísti de sepúlchro Unigénitum tuum et meum; nec delectásti inimícos meos super me.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 2, 42-52.
 
Cum factus esset Jesus annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit Mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce, pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est, quod me quærebátis? Nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et Mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo.

Et dicitur Credo.
 
Offertorium. Gaudéte mecum, omnes qui dilígitis me: quia, sicut Fílium meum est tríduum dolóris invéni sedéntem in médio Doctórum; ita, et post tríduum Passiónis, vidi triumphántem in médio Angelórum. Allelúja.
 
SECRETA
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ Semper Vírginis intercessióne, hæc oblátio sanctíficet corda et córpora nostra, quaténus a sǽculi tristítia liberáti, in te semper gaudeámus, ut gáudium nostrum nemo tollat nobis. Per Dóminum.
 
Præfatio de Beatæ Mariæ Virginem:
Et te in Festivitáte (In missis votivis dicitur: Et te in Veneratióne).
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum Dóminum nostrum. Per quem Majestátem tuam láudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes, Cœli, cœlorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
   
Communio. Beáta es, María, quæ credidísti: Ecce Fílius tuus vivit, glória et honóre coronátus. Dei Génitrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
  
POSTCOMMUNIO
Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui pro nobis Fílius Maríæ Vírginis effíci dignátus es; quique, resúrgens ex mórtuis, illam, ut Matrem dilectíssimam, visitáre et honoráre voluísti: præsta, quǽsumus, ut, ejus méritis et intercessióne, tánquam vivéntes, atque in novitáte vitæ ambulántes, cœléstem in nobis resurrectiónis tua imáginem portémus, et sicut unum Patrem, ita étiam eámdem Matrem tecum habeámus, et corde perfécto venerémur atque diligámus: nosque talis Patris ac tantæ Matris veros fílios exhibeámus. Qui vivis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)