Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 15 de abril de 2018

MISA DEL BEATO LORENZO DE MAROSTICA, INOCENTE MÁRTIR

  
Die 15 Aprilis
Beáti Lauréntini Sossii, Innocéntis Martyr
Duplex
 
Introitus. Ps. 8, 3. Ex ore infántium Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos. Allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2.  Dómine Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! ℣. Glória Patri.
   
ORATIO
Deus, innocénti restítuor, pro cujus nómine beátus ínnocens Laurentínus acerbíssimæ mortis supplício a pérfidis Judǽis interémptus est: præsta nobis, quǽsumus, ut ejus intercedéntibus méritis, ab hujus vitæ contágiis impollúti ad cœléste pátriam perveníre valeámus. Qui vivis et regnas.
      
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 14, 1-5.
 
In diébus illis: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadragínta quátuor mília, habéntes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cœlo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharœrórum citharizántium in cítharis suis. Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi sequúntur Agnum, quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo, et Agno: et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei.
 
Allelúja, allelúja.
℣. Apoc. 19, 5. Laudem dícite Deo nostro, omnes Sancti ejus et qui timétis Deum, pusílli et magni. Allelúja.
℣. Ps. 112, 1. Laudáte púeri Dómimum: laudáte nomen Dómini. Allelúja.
  
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 34, 1-3. Júdica, Dómine, nocéntes me; expúgna impugnántes me.
℣. Apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium mihi.
℣. Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos qui persequúntur me; dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
   
Extra Tempore Paschali, per annum:
Graduale. Ps. 68, 18 et 19. Ne avértes fáciem tuam a púero tuo, Dómine: Quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
℣. Inténde ánimæ meæ, et líbera eam; propter inimícos meos éripe me.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 112, 1. Laudáte púeri Dómimum: laudáte nomen Dómini. Allelúja.
   
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Math. 18, 1-10.
 
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ad vocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et projíce abs te: bonum tibi est ad vitam ingrédi débilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Ángeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.
   
Offertorium. Ps. 85, 14. Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam. Allelúja.
 
SECRETA
Múnera tibi, Dómine, obláta sanctífica: et intercedénte innocénte púero, et Mártyre Laurentíno, per hæc nos a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.
  
Communio. Matth. 18, 5. Quicúmque humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Allelúja.
  
POSTCOMMUNIO
Deus, in cujus contémptum impiíssimi Judǽi innocéntem púerum et Mártyrem Laurentínum acerbíssimæ passiónis genus subíre fecérunt: da fidélibus tuis, ut qui ejus memóriam pie venerántur in terris, tu Passiónis fructum cónsequi mereántur in cœlis. Qui vivis et regnas.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)