Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 4 de septiembre de 2018

MISA DE SAN MOISÉS PROFETA

Del Misal Propio del Patriarcado Latino de Jerusalén. (En Venecia también hubo una Misa propia en honor a San Moisés).
 
Die 4 Septembris
Sancte Móysis Legislátor, Confessor
Duplex Majus
  
Introitus. Exod. 15, 2-3. Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem: iste Deus meus, et glorificábo eum. Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen ejus. Judit. 16, 3. Dóminus cónterens bella: Dóminus nomen est illi. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Omnípotens et miséricors Deus, qui ad educéndum pópulum tuum de servitúte Ægýpti sanctum Móysen elegísti, éique legem tuam sanctam vulgándam credidísti; fac nos ejus intercessióne, ita legis quæ ab Unigénito Fílio tuo adímpleta est præcépta serváre; ut a dǽmonis servitúte semper líberi, ab Ægýpto hujus sǽculi in promíssam eléctis tuis perpétuæ beatitúdinis terram migráre mereámur. Per eúndem Dóminum.
    
Deinde Commemoratio Sancte Aaron, Primi Sacerdotis, Confessoris.
ORATIO
Deus, qui Móysi fámulo tuo mandátum dedísti, ut Áaron fratrem suum per infusiónem sacri ólei constitúeret sacerdótem, concéde nobis fámulis tuis; ut per unctiónem grátiæ tuæ in viscéribus nostris Spíritus sanctitátis innovéntur. Per Dóminum nostrum.
  
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 45, 1-6.
 
Diléctus Deo et homínibus Móyses, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ípsius, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, docére Jacob testaméntum suum, et judícia sua Ísraël.
 
Graduale. Ps. 89, 1 et 2. Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne in generatiónem.
℣. Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis, a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 113, 1. In éxitu Ísraël de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro. Allelúja.
  
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 17, 1-9.
  
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eú Surgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.
  
Offertorium. Exo. 32, 11. Precátus est Móyses in conspéctu Dómini Dei sui, et dixit: Quáre, Dómine, irascéris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ, meménto Ábraham, Ísaac et Jacob, quíbus jurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo.
  
SECRETA
Deus, qui legálium differéntiam hostiárum unius sacrifícii perfectione sanxísti: accipe sacrifícium a devótis tibi fámulis, et sanctífica; ut, quod sínguli obtulérunt ad majestátis tuæ honórem, cunctis profíciat ad salútem. Per Dóminum.
  
Commemoratio Sancte Aaron.
SECRETA
Dómine, Deus noster, qui beátum Áaron in typum passiónis Dómini nostri Jesu Christi, sacerdótem legálem consecrásti; præsta, quǽsumus, nobis ut agnoscámus quod ágimus et imitémur quod tractámus; quaténus mortis domínicæ mystérium celebrántes, mortifiáare membra nostra a vítiis e concupiscéntiis procurémus. Per eúndem Dominum.
   
Communio. Eccli. 15, 3. Cibávit illum pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potávit illum.
POSTCOMMUNIO
Deus, qui pópulum tuum per quadragínta annos in desérto manna cibásti, et in terram repromissiónis introduxísti; præsta, ut fámuli tui ex hoc cœlésti convívio promissiónes tuas, quæ omne desidérium supérant, consequántur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
  
Commemoratio Sancte Aaron.
POSTCOMMUNIO
Majestátem tuam, Dómine, súpplices exorámus, ut qui per Áaron Sacerdótem tuum manna in fœdéris arca repónere præcepísti; ita nos pane cœlésti refécti nutriámur ad vitam ætérnam. Per Dóminum nostrum Jesum Christum fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)